CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Scoti media consistit in duobus .
Primum, non obstante simplicitate Dei, aliquem conceptum esse communem univocum ipsi et creatis, ut ostensum est hic, et dist 3 q. 1. Secundum, Deum non esse in genere. Probat duplici auctoritate includente rationem, et duplici medio ; alterum sumit a ratione infinitatis, alterum a ratione necesse esse.
Teneo opinionem (a) meam mediam, quod cum simplicitate Dei stat, quod aliquis sit conceptus communis sibi et creaturae, non tamen communis ut generis. Prima pars probata est arguendo contra primam opinionem. Secundam partem probo per Augustinum 7. de Trin. c.5. Manifestum est Deum abusive substantiam vocari. Ratio sua ibi est, quia substantia dicitur quod subst t accidentibus: absurdum vero est, quod Deus alicui accidenti substet. Haec ratio sic tenet: non enim intelligit, quod ratio substantiae, sit substare accidentibus: sed ut substantia est genus, quia praemisit ibi quod absurdum est quod substantia relative dicatur, sed substantia, ut est genus, est limitata, sicut statim postea probatur ; omnis antem substantia limitata capax est accidentis, ergo substantia quaecumque quae est in genere, potest substare alicui accidenti, Deus non, ergo, etc. Item arguit Avicenna 8. Metaph. c. 4. quod Deus non est in genere, quia genus est pars. Deus autem simplex est nonha bens partem et partem; ergo Deus non est in genere. Istae duae pro bationes sunt simul per auctoritatem et per rationem. Nunc ostendo propositum duobus mediis, et declarantur ex his quae sunt propria Deo: primo ex ratione infinitatis ; secundo ex ratione necesse esse.
Ex primo arguo dupliciter. Primo sic : conceptus habens indifferentiam ad aliqua, ad quae non potest conceptus generis esse indifferens, non potest esse conceptus generis: sed quidquid dicitur communiter de Deo et creatura, est indifferens ad finitum et infinitum (loquendo de essentialibus,) vel saltem ad finitum et non finitum, (loquendo de quibuscumque,) quia relatio divina, nec est finita, nec infinita: nullum autem genus potest esse indifferens ad finitum, et infinitum ; ergo,etc. Prima pars minoris patet, quia quidquid est in Deo perfectio essentialis , est formaliter infinitum, in creatura vero finitum.
Secundam partem (b) minoris i probo, quia genus sumitur ab aliqua realitate,quae secundum se est potentialis ad realitatem a qua accipitur differentia: sed nullum infinitum est potentiale ad aliquid, ut patet ex dictis in quaestione praecedenti. Assumptum hoc patet auctoritate Aristotelis 8. Met. cap. 5. Oportet terminum, id est, definitionem esse rationem longam, quia significat aliquid de aliquo, ita quod oportet illud ess? materiam et illud formam. Apparet etiam per rationem, quia si illa realitas a qua accipitur genus, esset vere tota quidditas rei, solum genus complete definiret; genus etiam et differentia non definirent, quia ratio ex eis non indicaret primo idem definito; unaquaeque enim res est semel ipsa, et ideo illa ratio quae bis exprimeret eam, non indicaret primo idem definito vel quidditati illius rei.
Hanc rationem (c) aliqualiter pertractando intelligo sic, quod in aliquibus creaturis genus et differentia accipiuntur ab alia et alia re, sicut ponendo plures formas in homine, animal accipitur a sensitiva, et rationale ab intellectiva: et tunc illa res, a qua accipitur genus,vere est potentialis et perfectibilis ab illa re, a qua accipitur differentia.
Aliquando ibi non sunt res et res, sicut in accidentibus, saltem in una re est aliqua prima realitas a qua sumitur genus, et alia realitas a qua sumitur differentia: dicatur prima A, secunda B, A secundum se est potentiale ad B, ita quod praecise intelligendo A, et praecise intelligendo B, A ut intelligitur in primo instanti naturae, in quo praecise est ipsum, est perfectibile per B, sicut si esset res alia: sed quod non perficitur realiter per B, hoc est, propter identitatem A et B ad aliquod totum, cui realiter primo sunt eadem, quod quidem totum primo producitur, et in ipso toto ambae istae realitates producuntur. Si tamen altera istarum sine altera produceretur, vere esset potentialis ad eam et vere esset imperfecta sine alia. Ista autem compositio realitatum potentialis et actualis, minima est, quae sufficit ad rationem generis et differentiae: et ista non stat cum hoc quod quaelibet realitas in aliquo sit infinita ; realitas enim si esset de se infinita, quantumcumque praecise sumpta, non esset in potentia ad aliquam realitatem ; igitur cum in Deo quaecumque reali tas essentialis sit formaliter infinita, nulla est a qua formaliter possit accipi ratio generis.
(d) Secundo ex eodem medio sic : conceptus speciei non est tantum conceptus realitatis et modi intrinseci ejusdem realitatis, quia tunc albedo posset esse genus, et gradus intrinseci albedinis possent esse differentiae specificae; illa autem per quae commune aliquod contrahitur ad Deum et creaturam sunt finitum et infinitum, quae dicunt gradus intrinsecos ipsius: ergo ista contrahenda non possunt esse vere differentiae, nec cum contracto constituunt ita compositum conceptum, sicut oportet conceptum speciei esse compositum: imo conceptus ex tali contracto et contrahente, est simplicior quam possit esse conceptus speciei.
Ex istis mediis de infinitate habet evidentiam ratio Augustini superius tacta de substare accidenti. Habet etiam evidentiam ratio Avicennae 8 Met. de partialitate generis supra tacta, quia nunquam est genus sine aliqua partiali realitate in specie, quae non potest esse in vere simplici.
Arguo tertio (e) ex secundo medio, scilicet ex ratione necesse esse, et est argumentum Avicennae 8. Met. cap. 4. Si necesse esse habet ge nus, ergo intentio generis, vel erit ex se necesse esse, vel non. Si primo modo, tunc non cessabit quousque sit ibi differentia, hoc intelligo sic : quod genus tunc includeret differentiam, quia sine illa non est in actu ultimo, et necesse esse ex se est in actu ultimo. Si autem genus includat differentiam, tunc non est genus: si detur secundum membrum, sequitur quod necesse esse esset constitutum ex eo quod non est necesse esse.
Sed haec ratio probat, quod necesse esse nihil commune habet cum alio, quia illa intentio communis est non necesse esse. Unde respondeo, intentio intellecta non includit necessitatem, nec possibilitatem, sed est indifferens. Illud autem in re quod correspondet intentioni, in hoc est necesse esse, in illo vero possibile. Hoc improbatur, si intentioni generis correspondet propria realitas, et non sic alii intentioni communi, sicut dicetur infra, quando respondebitur ad dubium adductum contra solutionem primi argumenti principalis.
Quo autem ad illud quod additur in quaestione, de quocumque formaliter dicto de Deo, dico quod nihil tale est in genere propter idem, quia nihil dicitur de Deo formaliter, quod est limitatum: quidquid autem est alicujus generis, quomodocumque sit illius generis, est necessario limitatum.
Sed tunc (f)est dubium, qualia sunt illa praedicata, quae dicuntur de Deo formaliter, ut sapiens, bonus, etc. Respondeo, quod ens prius dividitur in infinitum et finitum quam in decem Genera, quia alterum istorum, scilicet ens finitum, est commune ad decem Genera: ergo quaecumque conveniunt enti, ut indifferens ad finitum et infinitum, vel ut est proprium enti infinito, conveniunt sibi, non ut determinatur ad genus, sed ut prius, et per consequens ut est transcendens et extra omne genus; quaecumque sunt communia Deo et creaturae, sunt talia quae conveniunt enti, ut est indifferens ad finitum et infinitum. Ut enim conveniunt Deo sunt infinita, ut creaturae sunt finita; ergo illa per prius conveniunt enti quam ens dividatur in decem genera, et per consequens quodcumque tale est transcendens.
(g) Sed tunc est aliud dubium, quomodo ponitur sapientia transcendens, cum non sit communis omnibus entibus, et transcendentia videntur communia omnibus.
Respondeo, sicut de ratione generis generalissimi non est in se habere plures sub se species, sed non habere aliud superveniens genus, sicut hoc praedicamentum quando, (quia non habet superveniens genus,) est generalissimum, licet paucas habeat species, aut nullas: ita transcendens quodcumque nullum habet genus sub quo contineatur, sed quod ipsum sit commune ad multa inferiora, hoc accidit. Hoc patet ex alio, quia ens non tantum habet passiones convertibiles simplices, sicut unum, verum, bonum, etc sed habet aliquas passiones, ubi opposita distinguuntur contra se, sicut necesse esse vel possibile, actus vel potentia, et hujusmodi. Sicut autem passiones convertibiles sunt transcendentes, quia consequuntur ens non inquantum determinatur ad aliquod genus, ita et passiones disjunctae sunt transcendentes, et utrumque membrum illius disjuncti est transcendens, quia neutrum determinat suum determinabile ad certuus genus; et tamen unum membrum illius disjunoti est speciale formaliter non conveniens nisi uni enti, sicut necesse est in ista divi sione, necesse vel possibile, et simi liter infinitum in ista divisione, finitum vel infinitum, etc.
Ita etiam potest sapientia esse transcendens et quodcumque aliud, quando est commune et Deo et creaturae, licet aliquod tale dicatur de solo Deo et de nulla creatura, aliquod autem de Deo et creatura aliqua. Non oportet ergo transcendens ut transcendens, dici de quocumque ente, nisi sit convertibile cum primo transcendente, scilicet cum ente.