IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. accidentia etiam separata in virtute substantiae attingere productionem substantiae, et formam substantialem non esse immediate activam. Scotus quatuor argumentis convincit accidentia panis, in virtute ejus, quod non est, nihil causare.
Hic est opinio, quod in actionibus naturalibus formae substantiales non sunt immediatum principium agendi, vel principium proximum activum ; sed agunt mediantibus qualitatibus activis et passivis, tanquam propriis instrumentis, ut dicitur 2. de Anima, quod scilicet calor naturalis est, quo anima agit, et ideo qualitates non agunt in virtute propria, sed in virtute formae substantialis. Unde actio earum non tantum terminatur ad formam accidentalem, sed substantialem, et propter hoc generatio est terminus alterationis. Hujusmodi autem virtutem instrumentalem recipiunt eo ipso, quod a principiis essentialibus substantiae causantur: unde sicut remota substantia idem esse secundum speciem remanet accidentibus virtute divina, ita etiam remanet eis eadem virtus, quae prius ; et ideo sicut ante poterant intendere ad formam substantialem, ita et nunc.
Et si arguatur contra hoc, quia nihil agit ultra speciem suam, respondent, quod propria virtute nihil agit ultra suam speciem: virtute autem alterius, cujus est instrumentum, potest agere ultra suam speciem, sicut serra agit ad formam scamni.
Contra illud, quaero quid intelligitur per hoc quod dicitur in virtute substantiae? quia sive intelligat absolutum, sive respectivum, quaero in quo est illud? Si absolutum, quod est substantia, vel aliquid quod est in substantia, cum substantia panis non sit simpliciter, sequitur quod per nihil, sive non ens, accidens generabit, vel virtute nihili. Si intelligat absolutum, quod est accidens, vel aliquid in accidente, nihil est ibi nobilius accidente, et per consequens non magis potest in virtute talis in aliquid perfectius, quam in virtute propria. Si vero intelligat habitudinem accidentis ad substantiam, ut ad causam priorem, cum ad nihil non sit aliqua habitudo, et panis non sit aliquod ens, sequitur quod per hoc quod est in virtute non ponitur aliquid positivum, et ita idem quod prius.
Ex ejus verbis videtur, quod ponat virtutem illam esse aliquid in accidente; dicit enim, quod causatur ista virtus instrumentalis in accidentibus, vel quod ipsam recipiunt eo quod causantur a principiis essentialibus substantiae. Et tunc patet manifeste, cum nihil in accidente sit nobilius eo, non potest accidens per hoc quod dicitur in virtute, id est, per hanc virtutem, in aliquid perfectius quam possit ex se. Sed intellectus istorum verborum, virtute talis causae, ubi dicta verba locum habent, videtur esse iste, scilicet quod dicit habitudinem causae inferioris ad causam superiorem seu perfectiorem concurrentem in causando, sicut supra dictum est, quod influentia, quam recipit agens inferius a superiori, non est aliqua forma tunc causata, sed est tantum ordo determinatus causarum in simul causando.
Item, quod non est, nullam rationem causae habet respectu geniti, quando generatur; patet 2. Physic. et 5. Metaph. cap. de Causa, quia causa in actu, et effectus in actu simul sunt et non sunt. Patet etiam ratione, quia non ens, quando non est, nihil causat in quocumque ordine causae; substantia autem non est, quam istud accidens affecit, et cujus erat accidens ; ergo illa substantia nullam rationem causae habet propinque vel remote respectu effectus causati ab accidente, et per consequens accidens non causat aliquid in virtute ejus tanquam in virtute causae superioris.
Item, nihil est causa instrumentalis illius, ad quod sua virtus activa sola suficit producendum. Patet, si accipiatur instrumentum stricte, sicut serra et securis dicuntur instrumenta moventia mota: tale enim instrumentum non habet de se formam sufficientem ad producendum effectum, sed tantum per motionem principalis agentis producitur quod producitur. Si etiam instrumentum accipitur secundum alios modos supra positos, scilicet prout causa inferior dicitur instrumentum, vel forma, quam hujusmodi causa recipit per motionem agentis superioris, qua forma agit, adhuc nullum istorum instrumentorum per formam suam potest in effectum, respectu.cujus est instrumentum, sed necesse est, quod ad illum effectum concurrat simul concausans illud, cujus est instrumentum: nunc autem accidens per formam suam praecise, sine omni actione substantiae in quodcumque agat, agit: ergo nullo modo agit in virtute substantiae, vel ut instrumentum ejus ad aliquem effectum.
Item, hoc potest argui per principia istorum de instrumento, quod est movens motum, quia accidens in proposito non est motum a substantia, cum ipsa non sit; ergo accidens non est ejus instrumentum.