In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Praeterea, rationes adductae pro opinante ducunt ad oppositum, et arguitur sic: Potentia, quae est indeterminata ad recte agendum et non recte agendum, indiget habitu virtutis determinante illam ad recte agendum. Haec propositio conceditur ab eis, sed voluntas est hujusmodi, patet, quia non tantum est indeterminata ad opposita, scilicet contraria, sed etiam est indeterminata ad recte et non recle agendum ; patet, quia voluntas potest velle sibi quodcumque bonum, in quo ostenditur sui primi objecti, et ideo in volendo tale bonum potest excedere, et sic deficere a rectitudine ; ergo.
Quod si dicatur quod sufficit rationem recte ostendere ad hoc ut voluntas possit recte velle, et non requiritur in voluntate aliquis habitus virtutis.
(i) Contra, quia tunc oporteret prius rationem errare in ostendendo, et sic Adam prius erravit in ratione quam peccaverit non recte diligendo, quod tamen est falsum, ut supra patuit in 2. dist. 22. ubi ostensum est quod peccatum primi hominis non fuit ex ignorantia.
(k) Praeterea, dato quod voluntas possit sufficienter determinari per intellectum ad recte eligendum, (et hoc verum est etiam apud Doctorem, ut patet in prolog, quaest, ult, et in primo, dist. 17. et in 4. dist. 4. quaest. 2.) non (amen sequitur quod non generetur habitus in ea ex frequentatis electionibus ; et probat per argumentum a fortiori, quia intellectus magis determinatur ad recte judicandum, quam voluntas ad recte eligendum ; patet, quia
intellectus, inquantum habet operationem praeuiam actui voluntatis, mere naturaliter agit, et ideo magis determinatur ex se quam voluntas, quae tantum libere agit, et tamen non negatur in intellectu ex frequentatis actibus habitum generari ad recte judicandum, scilicet prudentiam, ut diffuse patet in primo, dist. 17. ergo a fortiori in voluntate ex actibus frequenter recte elicitis generantur virtutes morales.
(1) Praeterea, habitus non tantum ponuntur in potentiis, etc.
Et per hoc patet responsio ad primam rationem opinantis cum dicit, quod voluntas ex se est determinata ad bonum simpliciter, quia illud est proprium objectum voluntatis, dicit quod aequivocatur de bono simpliciter, quia tale bonum potest intelligi vel pro bono distincto a bono apparenti, vel pro bono communi distincto contra bonum singulare. Primo modo non est objectum adaequatum voluntatis, patet, quia tunc voluntas non posset velle bonum apparens, quia tunc bonum apparens non contineretur sub objecto adaequato voluntatis, quod tamen est falsum. Secundo modo bene conceditur quod bonum in communi est objectum adaequatum voluntatis, ita quod potest velle quodcumque bonum, sive ut nunc, sive ut praeteritum, sive ut futurum ; non sic autem appetitus sensitivus, quia non potest appetere nisibonum, ut nunc.
(m) Quod additur ibi, quod sufficit rationem rectam ostendere bonum simpliciter, contra, quia tunc voluntas non posset in oppositum ; si enim voluntas determinatur a ratione recta ad volendum tale bonum, tunc stante tali ratione recta, voluntas non posset velle oppositum, et sic in actu suo non esset libera: et de hoc satis dictum est in secundo dist. 1. et 25.