Posuisti. Supra Psalmista posuit oppressionem sanctorum; hic vero ponit eorum vilificationem: et primo ponit vilificationem, quam exterius passi sunt. Ostendit secundo, quid ex hoc efficitur in corde, ibi, tota die verba mea.
Circa primum ponit processum vilificationis ex parte vilitatis hominum, et ex parte vilitatis rei.
Ex parte vilitatis hominum est, quod primo dicitur alicui opprobrium, scilicet quod est latro vel adulter.
Secundo patitur hoc in derisionem. Tertio crescit in fabulam, idest in infamiam. Ex parte personarum, quia primo a suo socio; secundo transit ad alios, tertio divulgatur. Et hoc dicit quantum ad primum, facti sumus opprobrium vicinis nostris, idest fratribus et consanguineis; quia sancti vocabantur sacrilegi, homicidae, vel alia hujusmodi. Et haec illusio fit nutu: unde dicit, subsannationem.
Et verbo; unde dicit, et derisum. Subsannatio est, quando rugato naso deridet aliquis. Derisio, quando cum ludo, vel laetitia loquitur quae ad vituperium pertinent: jer. 20: factus sum in derisum; tota die omnes subsannant me. Et dicit, his qui in circuitu nostro sunt, quasi, non solum vicinis, sed jam ad alios devoluti sumus in vituperium et opprobrium nostrum. Sic etiam sancti martyres fuerunt ab omnibus derisi: 1 Cor. 4: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus. Quantum ad tertium irridentur: quia homines loquuntur de eis ut cantant; unde dicit, posuisti nos in similitudinem gentibus. Quando malum infertur alicui, vertitur in parabolam, et dicitur, ita accidat tibi sicut tali. Et sic qui male tractatur, ponitur in opprobrium. Forte aliqui dicebant, sic contingat tibi sicut Laurentio, et aliis: et ideo dicit, posuisti nos in similitudinem gentibus, idest in exemplum mali et opprobrii: job 17. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis: 3 Reg. 9: erit domus ista in exemplum. Item fit hoc facto et nutu; unde dicit, commotionem capitis in populis: Matth. 27: praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua: Ps. 21: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Vel, posuisti, idest in similitudinem christi, idest hoc nobis pati fecisti, quod christus passus est; quasi dicat: sicut gentes moverunt christo capita sua blasphemantes, ita fecerunt nobis.