In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia Scoti consistit in tribus conclusionibus. Prima, accidens separatum non potest esse instrumentum generationis. Ratio, quia nihil potest esse instrumentum non entis. Solvit adducta pro opinione D. Thom. et idem tenet de accidente conjuncto ac separato. Ita omnes Scotistae, et multi Neutristae.
Dico ergo ad quaestionem, quod posset poni triplex actio convenire accidentibus, scilicet una respectu substantiae generandae, et duae re spectu accidentium causandorum una intentionalis respectu sensationis; alia realis in passum reali ter habens contrarium.
Prima nullo modo potest com petere accidenti separato, neque instrumentaliter, ut jam proba tum est, et hoc accipiendo instru mentum pro quacumque causa sive attingente terminum princi palis agentis, sive pro causa se cunda proprie dicta, sive pro par te, pro qua totum agit, sive pre recipiente tunc formam activam qua agit, sive recipiente tunc motionem solam tanquam effectun praevium effectui principali; qui modi accipiendi instrumentum pa tent supra q. 1. hujus quarti. In omnibus enim istis requiritur, quod illud cujus est instrumentum, concurrat causans in suo ordine causandi: et quod non est, nihil causat in quocumque ordine causandi.
Sed praeter istos modos, instrumentum dicitur causa praevia dispositiva ad terminum, licet habeat actionem illam dispositivam in propria virtute, et isto modo bene est possibile accidens esse instrumentum substantiae, quia potest causare actionem dispositivam ad terminum substantiae agentis. Sed nec isto modo potest accidens esse instrumentum substantiae in proposito, quia substantia quae non est, nullum terminum inducit, nec inducere potest in fine alterationis factae per illa accidentia.
Ex hoc patet solutio ad illam deductionem pro illa opinione. Auctoritas enim secundi de Anima,
non plus concludit, nisi quod calor est instrumentum animae hoc modo ultimo, quia scilicet digerit et alterat nutrimentum, ut in termino illius alterationis possit ex ipsa generari substantia. Unde sunt ibi duae actiones, et duo principia agendi, quia respectu alterationis praeviae principium agendi est calor: respectu autem formae carnis inducendae principium est anima, vel forma carnis ; et primum agens dicitur instrumentum respectu secundi, non proprie subordinatione virtutis ad virtutem, sed effectus ad effectum; unde magis proprie diceretur agens dispositivum quam instrumentale.
Et quando ultra dicitur in deductione illa, quod accidentia agunt in virtute substantiae, hoc non sequitur, nisi quia sunt instrumenta ; non sunt autem instrumenta substantiae non entis: quare ex hoc sequitur oppositum.
Et quando ultra infert ex hoc, quod actio accidentium non solum terminatur ad formam accidentalem, sed ad substantialem, hoc reputo falsum, nisi sicut ad terminum remotum, qui nullo modo attingitur per actionem formae accidentalis, sed ad quem ordinatur terminus, qui attingitur per actionem accidentis.
Et cum probatur , quod accidens attingit terminum actionis, quia attingit passum, in quod forma inducitur ; substantia autem non potest attingere materiam tanquam passum in quod agat, quod non separatur a passionibus virtute agentis naturalis, ut dicitur primo de Generatione ; dico quod haec consequentia non valet, nisi in virtute istius propositionis subintellecta?, quod omne instrumentum attingit terminum principalis agentis, quae falsa est in proposito.
Et cum videtur probari per hoc quod subdit, quod generatio est terminus alterationis, istud potest duci ad oppositum: non est enim intrinsecus terminus alterationis, sed extrinsecus, et alterius generis, et habet proprium terminum priorem secundum genus proprio termino alterationis. Quod autem habet causalitatem propriam et adaequatam respectu posterioris essentialiter, non sequitur quod habeat causalitatem, qua attingat prius essentialiter, imo sequitur oppositum, scilicet quod non habeat causalitatem, qua attingat prius essentialiter; ergo eo modo quo generatio est terminus alterationis, sequitur quod principium alterationis non attingat terminum generationis, nisi mediate, quia attingit quoddam ordinatum ad ipsum.
Sic patet ista conclusio, et sit prima quantum ad solutionem istius quaestionis, scilicet quod accidens separatum nullo modo potest esse principium actionis ad substantiam, et hoc instrumentale virtute substantiae, quae non est. Et juxta hoc etiam declaratum est, quod nec accidens conjunctum potest esse per se attingens substantiam, ut terminum, quia auctoritates adductae de 2. de Anima, et hujusmodi, non accipiunt instrumentum , nisi pro agente dispositivo.