In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ducit secundam rationem D. Thom. (scilicet ideo voluntatem non habere virtutes, quia est libera) ad oppositum, ostendens ex ea sequi charitatem et spem non esse in voluntate, quod nullus auderet dicere. Solvit probationes pro illa ratione.
Secunda ratio (n) ducitur ad oppositum sic, magis indiget disponi per virtutem habens actionem suam in potestate sua, quam non habens, quia non habens non operatur laudabiliter vel vituperabiliter: sed habens sic ; igitur indiget illo, per quod possit laudabiliter operari ; hoc autem ponitur virtus ; sed voluntas habet in potestate sua actionem suam, et non appetitus sensitivus, ergo videtur etiam mirabile, quod illud propter quod homo laudatur in operando, sit praecise in eo quod est sibi commune cum brutis. Nec valet hic arguere, quod naturale agens determinatur ad agendum, igitur et voluntas, cum non sit potentia activa naturaliter, nam a puris agentibus naturalibus omnes removent habitus, quia ex se sunt summe inclinata. In intellectu tamen, qui magis naturaliter agit quam voluntas, non negatur habitus, quia non est ex se summe determinatus vel inclinatus) nec ista indeterminatio est ex imperfectione activi, sed ex limitatione, quae est perfectio activi. Alia enim mere naturalia determinantur sic ad unum, quod non possunt in oppositum contrarie, vel saltem contradictorie ; voluntas autem non sic determinatur, sicut dictum est dist. 25. secundi. Illa etiam probatio (o), quae ibi additur, quod virtus inclinat per modum naturae, quod est contra modum voluntatis, concluderet charitatem et spem non esse in voluntate, quod est communiter contra omnes Theologos.
Ad primam (p) igitur istarum probationum dico, quod licet voluntas ex sua libertate posset se determinare in agendo, tamen ex actione sua est receptiva alicujus habilitatis directe inclinantis ad similem actionem : illa enim determinatio ejus non est per formam naturalem, qualis est in igne ad operandum, sed ex libera actione quae procedit a potentia indeterminata, et ita determinabili per habitum. Ad secundam probationem (q) patet ex dictis, dist. 17. primi, et 25. secundi, qualiter causa secunda naturaliter agens potest concurrere cum causa priori libere agente, et qualiter affectus dicitur liber propter libertatem causae principalis ; habitus autem, si est causa substantiae actus, est causa secunda respectu voluntatis.