CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rejicit modum dicendi D. Thom. qui ideo negat Deum esse in genere, quia continet in se perfectiones omnium generum, nam substantia virturliter continet perfectiones accidentium, tamen est in genere. Concludit ergo Scotus istam continentiam non sufficere, nisi adsit simul infinitas: et explicat quomodo linea infinita si daretur esset in genere quantitatis, comprobans sua egregie ex Augustino et Philosopho.
Alii probant (a) quarto modo, Deum non esse in genere, quia continet in se perfectiones omnium generum. Sed istud argumentum non valet, quia continens aliquid, continet illud per modum sui. Substantia enim, quae modo est genus generalissimum, ut accipitur pro omnibus speciebus inferioribus, continet virtualiter omnia accidentia, ita quod si Deus sola individua substantiarum causaret, illa haberent in se virtutem unde causarent omnia accidentia. Et tamen non propter hoc negantur substantiae creatae esse in genere, quia continent virtualiter accidentia per modum sui, non per modum accidentium; igitur ex hoc solo quod Deus continet perfectiones omnium generum, non sequitur ipsum non esse in genere, (quia sic continere non excludit finitatem, illa enim continere virtualiter non est esse infinitum) sed ex absoluta infinitate Dei hoc sequitur, sicut prius dictum est.
Sed contra hoc instatur (b), quod infinitas simpliciter non concludit propositum, quia Philosophus 6. Topic. increpat definitionem lineae rectae, hanc scilicet : linea recta est, cujus medium non eant extrema, per hoc quod si infinita linea esset, recta esse posset, non autem haberet tunc medium nec extrema; non est autem aliqua definitio increpanda, quia non convenit illi quod impossibile est esse in genere, ergo non est impossibile lineam infinitam esse in genere, et per consequens infinitas non necessario excluditur a genere. Respondeo primo (c) ad intentionem Aristotelis, quod linea recta est quoddam totum per accidens: et si hoc totum definiatur, assignabitur una definitio correspondens lineae et alia correspondens rectae. Illud quod correspondeat recto loco definitionis, non contradicet formaliter infinito, quia rectum non contradicit formaliter infinito, et cuicumque repugnat formaliter definitio, eidem repugnabit et definitum: quod autem in definitione illa, quam increpat Philosophus assignatur tanquam definitio recti, est hoc habere medium intra extrema, istud formaliter repugnat infinito: ergo oportet, quod si definitio ista esset bona, quod rectum formaliter repugnaret infinito.
Sed hoc est falsum, licet virtualiter repugnet infinito quatenus subjectum suum, scilicet linea formaliter repugnat infinito ; non ergo intendit dicere Philosophus quod linea infinita potest esse in genere, sed quod rationi recti non repugnat formaliter infinitas. Et ideo illa definitio, cui repugnat formaliter infinitas, non est recti inquantum rectum, non enim increpasset istam : Li nea recta est longitudo sine latitudine, cujus extrema sunt duo puncta aeque protensa, quia hic esset aliquid repugnans infinitati: sed illud assignaretur tanquam ratio lineae, non tanquam ratio recti, et tunc bene assignaretur, quia cum ipsi lineae repugnet infinitas, bene assignaretur definitio sibi correspondens cui repugnat infinitas.
Sed (d) alia est difficultas ad rem, utrum linea infinita possit esse in genere Quantitatis, et si sic, non videntur valere duae rationes sumptae ex infinitate.
Respondeo, nunquam ad summum in inferiori sequitur summum in superiori, nisi illud inferius sit nobilissimum contentum sub illo superiori, sicut non sequitur, perfectissimus asinus, ergo perfectissimum animal; sed gratia materiae sequitur, perfectissimus homo, ergo perfectissimum animal, quia homo est perfectissimum animalium , igitur non sequitur, optimum sive perfectissimum ens, ad perfectissimum aliquid eorum, quae continentur sub ente, nisi illud sit simpliciter perfectissimum sub ente. Quantitas autem non est tale, nec aliquid alicujus generis, quia quodlibet est limitatum, imo nihil est tale, nisi quod est perfectio simpliciter, quod ex se potest esse infinitum, et ideo non sequitur, perfectissima quantitas, ergo perfectissimum ens. Nec etiam sequitur de aliqua re alicujus generis, sed tamen sequitur, perfectissima veritas vel bonitas, ergo perfectissimum ens. Ita ergo, cum infinitum ens non tantum dicat perfectionem summam, sed etiam non possibilem excedi, non sequitur infinitum ens, nisi praecise ad infinitum tale quod est perfectissimum, in quo est ratio entis, quod scilicet dicit perfectionem simpliciter: et ideo licet esset quantitas infinita in ratione quantitatis, cum tamen quantitas non sit perfectio simpliciter, non sequitur quod sit infinitum ens, quia non sequitur quod sit ens, quod non potest excedi in perfectione. Esset igitur infinita linea in genere Quantitatis , quia esset limitatum ens simpliciter et excessum simpliciter a perfectiori ente, sed infinitum ens simpliciter non potest esse in genere. Et hoc est, quia prima infinitas non tollit omnem potentialitatem quam requirit ratio generis, sed tantum ponit infinitatem secundum quid alicujus imperfectae entitatis, in qua ut illa est, bene potest esse compositio, in quocumque gradu illa ponitur, sed secunda necessario tollit omnem potentialitatem, sicut prius declaratum est. Contra ista (e) objicitur, quia tunc ponuntur contradictoria, concedendo conceptum communem dictum in quid de Deo et creatura, et negando Deum esse in genere. Omnis enim conceptus dictus in quid, si est conceptus communis, vel est conceptus generis vel definitionis, alioquin erunt plura praedicata, quam docuit Aristoteles in 1. Topic. Ad istud dico quod non sunt contradictoria, quod patet auctoritatibus Augustini 7. de Trin. c. ubi prius, ubi negat Deum esse substantiam, et tamen concedit quod proprie et vere est essentia; sed si esset conceptus aliquis aequivocus essentiae, ut convenit Deo et creaturae, ita posset esse conceptus aequivocus substantiae, et posset dici substantia sicut essentia. Similiter (f) Avicenna 8. Met. c. 4. ubi negat Deum esse in genere, concedit ipsum ibi esse substantiam, id est, ens non in alio. Et quod accipiat ens non aequivoce ab illo conceptu, secundum quem dicitur de creatura, videtur per ipsum 1. Met. ubi dicit quod ens in se non habet principium. Quapropter scientia non inquiret principia entis absolute, sed alicujus entis. Si autem ens haberet alium conceptum in Deo et creatura, bene entis esset principium secundum se, quia entis secundum unum conceptum esset ipsum ens principium, secundum alium conceptum. Cum autem arguis, si est dictum in quid, igitur est genus vel definitio, respondeo (g). Aristoteles 8. Met. docet quale praedicatum dictum in quid sit definitio. Inducit enim ibi contra ideas Platonis dicta Antisthenicorum, quos in hoc approbat, dicentes terminum esse rationem longam, et post subdit : quare substantia est cujus contingit esse terminum et rationem, puta composita sive sensibilis fuerit sive intellectualis, primorum autem, ex quibus haec, non est, supple definitio, et subdit rationem : si quidem aliquid de aliquo significat ratio definitiva.
Hoc debet intelligi virtualiter, non formaliter, sicut alias dictum est. Et subdit, oportet hoc quidem este ut materiam, illud vero ut formam. Ex quo videtur ibi arguere, quod idea si poneretur, non esset definibilis, et si ratio sua aliquo modo valeret propter simplicitatem ideae, multo magis negaret ipse definitionem a Deo, cujus est summa simplicitas: sequitur igitur ex auctoritate ejus quod nihil est dictum in quid de Deo, ut definitio. Ex eodem sequitur, quod nihil omnino dicitur de Deo in quid, ut genus: quidquid enim habet genus, potest habere differentiam et definitionem, quia 7. Met. com. 23. Aut genus nihil est praeter species, aut si est, est quidem ut materia, et tunc cujus est genus, oportet ipsum ponere posse habere differentiam tanquam formam. Si igitur aliquid est dictum de Deo in quid, arguendo ex auctoritate Aristotelis constructive, non destructive, sequitur quod illud non sit genus, nec definitio. Sed cum infers, est genus vel definitio, quia Aristoteles non dixit esse alia praedicata in quid dicta, ergo non sunt alia, arguis ab auctoritate destructive, et est fallacia consequentis.
Sed dices, tunc Aristoteles non tradidit sufficienter omnia praedicata in quid dicta.
Respondeo (h), Philosophus in 1. Topic. distinxit praedicata propter distinctionem problematum, quia diversa problemata habent diversum modum terminandi ex diversitate praedicatorum; non ergo enumerat ibi omnia praedicata, quia non differentiam specificam, licet differentiam generalem collocaverit sub genere, et tamen differentia specifica habet propriam rationem praedicati. Species etiam habet propriam rationem praedicati aliam a definitione, alioquin male poneret Porphyrius quinque Universalia. Non igitur sufficienter distinxit ibi Aristoteles praedicata, quia distinxit omnia, de quibus problemata quaerenda requirunt specialem artem terminandi, quam ibi intendebat tradere. Transcendentia autem non sunt talia praedicata, quia non sunt de eis specialia problemata. Problema enim praesupponit aliquid certum et quaerit dubium, ex 7. Metaph. comment. ultim. Ens autem et res imprimuntur in anima prima impressione secundum Avicennam, 1. Metaph. comm. 5. et ideo de conceptibus illis communissimis, non sunt problemata per se terminabilia; non enim igitur oportuit ea numerari inter praedicata problematum.
Sed numquid Aristoteles ista praedicata generalia nusquam docuit? Respondeo, ex 8. Metaph. docuit nihil dici de Deo ut genus, ex auctoritate praeallegata, et tamen docuit univoce dici de Deo et creatura veritatem 2. Metaph. sicut supra allegatum est, principia sempiternorum esse verissima, et in hoc docuit entitatem univoce dici de Deo et creatura, quia subdit ibi 2. Metaph. quod sicut unumquodque se habet ad esse, sic ad veritatem. Patet etiam secundum eum quod si ens dicatur de Deo, quod hoc erit in quid; ergo in istis docuit implicite aliquod praedicatum transcendens dici in quid, et non esse genus, nec definitionem; et aliqua praedicata transcendentia, dici in quale, ut verum, et non esse propria, nec tamen accidentia, secundum quod ista universalia competunt speciebus aliquorum generum, quia nihil quod est alicujus generis convenit Deo aliquo modo.
Docuit etiam idem aliquo modo 4. Topic. in fine, si sequitur aliquid
semper et non convertitur, difficile est separare quod non sit genus, et subdit : potest uti eo ut genere, quod semper est consequens, cum non convertatur, quasidicat,hoc expedit opponenti; et subdit deinde: alio autem protendente non in omnibus obedire, quasi dicat, hoc expedit respondenti non concedere omne consequens non convertibile, esse praedicatum ut genus.
Et si non loqueretur de praedicato dicto in quid, non haberet apparentiam illud, quod ipse docet opponentem uti tali ut genere: ergo innuit ibi, quod aliquid est commune praedicatum dictum in quid, quod non est genus.
Et quod loquitur de praedicatione in quid, videtur per exempla sua : tranquillitas est quies; praedicatio enim in abstractis, non est praedicatio in quale, vel denominativa, ergo, etc.