Haec omnia. Hic ostendit eorum perseverantiam in bono. Et proponit eorum stabilitatem in duobus. Homo persistere debet in his quae pertinent ad fidem, et in bona operatione. Et dicit quod propter haec omnia quae venerunt super nos, idest propter omnes praedictas adversitates, neque fidem in corde dimiserunt; unde dicit, nec obliti sumus te: Ps. 87: omnes fluctus tuos etc.. Neque dimiserunt cultum divinum, unde sequitur, et inique non egimus in testamento tuo, idest neque dimisimus notitiam quam habemus de te per fidem.
Neque testamentum tuum. Testamentum dei est pactum initum cum eo in lege et in baptismo: unde qui facit contra observantiam divini cultus, tunc facit iniquitatem contra testamentum dei. Et hoc non fecerunt martyres. Hieronymus habet, et non sunt mentiti in te, quia scilicet nec verbo contra eum offenderunt: Eccl. 11: sta in testamento tuo. Item sunt stabiles in bonis operibus justitiae, quae ex recto corde procedunt: et ideo dicit, non recessit retro cor nostrum, per dimissionem charitatis: Luc. 9: nemo mittens manum ad aratrum etc.. Isa. 1: abalienati sunt retrorsum, scilicet peccatores. Sed charitas martyrum in nullo diminuta est, quantum ad ipsa opera.
Et dicit, non declinasti semitas nostras a via tua: quasi dicat: non permisisti quod actiones nostrae declinarent a via justitiae tuae. Isa. 30: haec est via, ambulate in ea. Vel, declinasti, secundum aliam litteram, semitas nostras: idest semitae nostrae sunt, ad quas inducit nostra natura secundum se, scilicet secundum concupiscentiam. Et sic quia ducit ad vias cordis nostri, in quibus non est ambulandum, repulisti tales vias a via tua.