CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Alii probant quarto. Dicit Thomas, quod ideo ens non est in Genere, quia continet in se perfectionem omnium generum, quasi velit dicere, quod continens extra rationem formalem contenti, et sic si continet virtualiter omnia genera, de necessitate erit extra illa.
Et dicit Doctor, quod argumentum non valet, quia continens at quid continet illud per modum sui, id est, quod sua entitas est ratio formalis continendi illud aliud. Et dicit, quod si Deus causaret individua substantiae, illa continerent virtualiter omnia accidentia per modum sui et non per modum accidentium, et tamen illae substantiae erunt in genere.
Sed videtur mihi, quod non solvat argumentum Thomae, quia ex quo substantiae causant accidentia aliorum generum, ideo non sunt in genere accidentium ; sic in proposito, si Deus continet virtualiter omnia genera, non erit in genere.
Dico primo, quod argumentum Scoti concludit, quia etsi illae substantiae sint extra rationem formalem generis accidentis, tamen possunt esse in genere accidentis saltem per accidens denominative, sicut album est in genere Qualitatis, hoc idem posset dici de Deo, quod est inconveniens.
Secundo dico, quod etsi illae substantiae contineant virtualiter illa accidentia, non tamen sequitur ex hoc quod non possint substare accidentibus, et sic idem diceret de Deo.
Tertio dico, quod etsi contineantur virtualiter omnia accidentia, non tamen sequitur ex hoc ipsa esse omnino illimilala, hoc idem de Deo. Et ultra dico, quod licet una substantia contineat virtualiter, non tantum accidentia, sed etiam plures species substantiae, ut patet de Sole, non tamen ex hoc sequitur ipsum Solem non esse in genere Substantiae. Sic dico, quod licet Deus per modum sui, id est, per propriam entitatem, contineat virtualiter omnes substantias et omnia accidentia non per modum illorum, non tamen sequitur quod ex hoc non possit esse in genere, quia licet sit extra rationem formalem omnium causatorum, non tamen sequitur ex hoc ipsum non posse contineri in genere substantiae, cum non sit extra rationem substantiae ; dicit ergo Doctor, quod hoc est ex absoluta infinitate Dei.
(b) Sed contra hoc instatur, etc. Et hoc vult probare, quod infinita linea possit esse in genere per hoc, quia Philosophus increpat definitionem rectae lineae per hoc, quod si infinita linea esset, posset esse recta, et tamen non haberet medium, nec extrema : Non est autem aliqua definitio increpanda, quia non convenit illi, quod impossibile est esse in genere, id est, quod ex quo definitio competit definito et cuilibet contento, et omne tale de necessitate est in genere, et impossibile est definitionem competere alicui quod non sit in genere. Si ergo definitio aliqua est increpanda, non est increpanda ex hoc quod non convenit illi, quod impossibile est sic definiri, sed ex hoc, quia non convenit illi, quod possibile est definiri. Exemplum ; si enim animal rationale est definitio hominis et cu uslibet contenti, si per impossibile daretur aliquis homo, qui nullo modo esset in genere, et sic nullo modo posset definiri, illa definitio non est increpanda ex hoc quod non convenit illi, sed bene esset increpanda si non posset competere cuilibet homini in genere. Sic in proposito. Si infinita linea esset simpliciter extra genus, illa definitio rectae lineae non esset increpanda, quia nullo modo competere posset sibi. Si ergo haec definitio increpatur ab Aristotele quia infinita linea esset recta, et tamen non haberet extrema neque medium, sequitur quod ipsa possit esse in genere ; et sic definitio illa est increpanda, quia non competit definito, puta recto vel lineae rectae, et cuilibet contento,quia non potest competere lineae rectae infinitae. Ergo secundum Aristotelem linea recta infinita potest esse in genere, et sic falsum est, quod infinitum non possit esse in genere.
(c) Respondeo. Doctor primo praemittit unum, quod linea recta est unum ens per accidens compositum ex subjecto et accidente, scilicet ex linea et rectitudine, et sic potest dari triplex definitio. Prima ratione lineae, scilicet linea recta est longitudo sine latitudine, cujus extrema sunt
duo puncta aeque protensa, id est, quod medium non sit protensum extra puncta, sed directe maneat in medio illorum punctorum, et haec definitio non est increpanda ab Aristotele, quia tantum competit lineae fini?ae. Secunda ratione recti sic : linea recta est longitudo in directum protensa, et haec similiter non est increpanda, quia potest competere cuilibet lineae rectae, etiam in infinitum. Tertia ratione utriusque, scilicet rectitudinis et lineae, et est ista : linea recta est, cujus medium non exit extrema, et haec est increpanda ratione recti, quia non potest competere lineae rectae infinitae. Dicit ergo Doctor, quod si hoc totum definiatur, assignabitur una definitio correspondens lineae, et alia correspondens recto, illud quod correspondet recto, loco definitionis, (scilicet, linea recta est longitudo in directum protensa ) non contradicit formaliter infinito, et cui repugnat definitio formaliter, eidem repugnabit definitum ; illud vero, quod assignatur prius pro definitione recti (scilicet quod est habere medium inter extrema) formaliter repugnat infinito, patet, quia infinitum in longitudine non habet extrema. Si ergo haec definitio data supra, quam Philosophus increpat, esset bona, cum ipsa repugnet formaliter infinito, sequeretur quod ipsum definitum subjectum formaliter repugnaret infinito, quod est falsum, quia si daretur linea infinita in longitudine, posset esse recta. Rectum ergo ratione sui, et formaliter non repugnat infinito, id est, lineae infinitae ; et si aliquando repugnat, hoc non erit ratione sui, sed ratione sui subjecti, puta ratione lineae, quae formaliter repugnat infinito. Non ergo Philosophus intendit dicere, quod linea infinita prima est in genere, sed quod rationi recti non repugnat formaliter infinitas, et sic increpat illam definitionem, non ex hoc quod ipse velit quod possit dari linea infinita recta, quae sit in genere, cui repugnat talis definitio, sed ex hoc increpat, quia ipsa rectitudo formaliter non repugnat infinitati, si posset dari linea infinita, quae nullo modo potest dari, cum linea in actu necessario includat duo puncta ipsam terminantis, et illud tale necessario est finitum ; caetera patent.
(d) Sed alia est difficultas. Tota ista ratio in hoc consistit, quia ens infinitum intensive non potest esse in genere, quia illud quod est in genere includit aliquid, a quo sumitur ratio generis, quod non potest esse perfectissimum ens, cum illud sit in potentia ad aliquid a quo sumitur ratio differentiae, et sic suo modo natum est perfici ab illo; et ubi distinguitur realiter, vere perficitur, sicut sensitivum ab intellectivo; ubi vero non distinguitur realiter, sicut in eadem albedine, illud a quo sumitur ratio generis, est talis entilatis quod si distingueretur realiter ab illo a quo sumitur ratio differentiae, vere perficeretur. Quod modo vere non perficiatur, hoc sibi accidit, quia propter identitatem realem, et tamen suae rationi formali non repugnat ; modo quidquid est in perfectissimo ente, est perfectissimum, ita quod impotentiale est ibi aliquid intelligi esse, quasi perfectibile ab alio. Vult ergo dicere Doctor quod ex quo a perfectissimo individuo entis, vel a perfectissimo contento sub ente, sequitur absolute perfectissimum ens ; ideo illud, a quo sequitur summum ens non potest esse in genere, quia illud a quo sumitur ratio generis semper est limitatum et potentiale. Cum ergo ad quantitatem formaliter infinitam extensive, non sequatur simpliciter infinita quantitas intensive, ergo nec infinitum ens absolute ; nam cum dico infinitum ens absolute, dico ens infinitum in perfectione, quantitas autem infinita extensive non est infinita in perfectione: quod patet, quia major extensio non arguit majorem perfectionem intensive, ut patet de albedine existente in magno pariete, et de albedine existente in margarita. In tali ergo quantitate posset esse aliquid a quo sumeretur ratio generis quod esset vere perfectibile, vel quasi perfectibile ab aliquo a quo sumeretur ratio differentiae, et sic patet quod etiam ponendo esse quantitatem infinitam extensive, non repuguat sibi esse in genere, non sic est de infinito intensive.
Dico ultra, quod si adhuc poneretur infinita quantitas intensive, adhuc forte non sequeretur infinitum ens simpliciter, sicut si daretur, per possibile vel impossibile, finita albedo intensive, illa non esset infinitum ens simpliciter, sed non esset sic de bonitate, sapientia, et hujusmodi, quae sunt perfectiones simpliciter; ideo si est infinita bonitas, sequitur quod sit infinitum ens simpliciter, sed albedo secundumsuam rationem formalem includit limitationem. Sed de hoc alias forte erit sermo prolixior.
Quidam tamen novus Philosophiae interpres volens evadere hoc argumentum, dicit quod peripatetoce loquendo ad infinitam quantitatem, sequitur ens infinitum absolute.
Sed salva reverentia, hoc non est ad mentem Philosophi, quia ipse non vult quod ad infinitum extensive sequatur summum ens sive infinitum intensive, sicut non sequitur, datur maxima albedo extensa per accidens tantum, quae per casum includit tantum duos gradus albedinis intensive: ergo absolute datur perfectissima albedo, non sequitur.
Dico ultra, ut supra dixi, quod adhuc non sequitur, scilicet ad infinitam quantitatem intensive infinitum ens simpliciter,
et vide aliqua quae dixi de hoc exponendo quaest. 9. dist. 2. secundi libri.
(e) Contra ista objicitur, etc . Ad istud dico, etc. Ex quo enim Augustinus absolute negat ipsum Deum esse substantiam, et concedit quod est essentia, si vellet quod essentia non esset conceptus communis essentiae creatae et increatae, sed tantum nomen esset commune, ita posset dici quod substantia, quae praedicatur de Deo et creatura diceret tantum nomen commune, et sic non esset inconveniens ; quia ergo negat Deum esse substantiam, et concedit esse essentiam, vult expresse quod essentia dicat conceptum communem essentiae creatae et increatae, et substantia non, sumendo substantiam praedicamentalem.
Et si dicatur, nonne Deus est verissima substantia? Dico quod sic, et expresse habetur a Doctore, sed talis substantia est transcendens, et vere praedicatur quidditative de Deo.
Sed si quaeratur , an talis substantia transcendens vere praedicetur in quid de substantia creata: dico absolute quod non, quia aliquod dicitur transcendens per communitatem sicut essentia, ens, actus et hujusmodi, et tale transcendens potest praedicari de limitato et illimitato. Aliud est transcendens non per communitatem, sed quia illud est extra omne genus, et tale tantum praedicatur nomine et re de ente illimitato, quod bene nota, et sic cum a substantia creata tantum possit abstrahi substantia Praedicamentalis, et non transcendens Deo, substantia transcendens non potest praedicari de ente creato.
(f) Similiter Avicenna. Avicenna vult quod Deus dicatur substantia, accipiendo substantia pro ente, non in alio, vult enim quod Deus dicatur ens absolute.
Si postea ultra quaeratur quod ens est 1
respondet, quod ens non in alio, et sic vult quod ens dicatur de ente increato univoce, et similiter de creatura. Et quod accipiat univoce, patet per illud quod dicit ens in se, id est, absolute sumptum non habet principium; et sic scientia de ente hoc modo non inquiret principia entis absolute, sed alicujus entis, puta inferioris alicujus, ut ens creatum: Si vero ens absolute diceret alium conceptum de Deo et alium de creatura, ita quod tantum nomen esset commune eis, tunc entis secundum se esset principium ; patet, quia entis secundum unum conceptum, puta secundumconceplum, qui dicitur de creatura, esset ipsum ens principium acceptum secundum alium conceptum, puta secundum conceptum dictum de Deo. Nam sic primum ens est principium effectivum entis creati, et sic falsum esset entis absolute sumpti non esse principium, quod est contra Avicennam. (g) Respondeo. Antisthenici volebant omnes res esse simplices, et sic non posse definiri definitione quid rei, quia dicebant definitionem esse rationem longam, id est, constare ex pluribus, puta ex materia et forma, et sic nulla definitio proprie dicta poterat indicare quid rei, cum omnis res sit simplex, sed tantum indicabit quale, id est, simile, ut si dicatur quod argentum definitur, illa definitio, non indicat quid sit argentum, sed aliquid simile, puta stannum, et sic de aliis. Istam rationem inducit Philosophus contra Platonem ; nam Plato negavit definitionem a rebus, et tamen posuit res illas simplices, quarum ponebat esse definitiones, scilicet quidditates separatas, et in hoc Philosophus approbat Antisthenicos, qui dicunt terminum, id est, definitionem esse rationem longam. Et post subdit: Quare substantia est, cujus contingit terminum esse et rationem et definitionem, et in hoc Philosophus improbat opinionem Antisthenicorum dicentium omnem rem esse simplicem. Sequitur : Primorum autem, ex quibus haec non est supple definitio, id est, quod earum rerum, ex quibus constat definitio vel definitum, non est definitio, quia tunc esset processus in infinitum. Et subdit rationem,scilicet quod definitio sit oratio longa ibi : Si quidem aliquid de aliquo significat ratio definitiva, id est, quod ipsa definitio significat aliquid de aliquo, puta rationale de animali, vel e contra; et hoc debet intelligi virtualiter et non formaliter, quia ipsa definitio non significat formaliter aliquid esse verum de aliquo, sed tantum virtualiter, ut patet de ista : animal rationale. Non enim in ista est veritas formaliter, quae consistit in compositione intellectus, ut alias declaratum est, supra dist. 3. q. 3. et subdit Philosophus : Oportet hoc quidem esse ut materiam, illud vero ut formam, id est, illud quod significat ratio definitiva, scilicet aliquid de aliquo, unum est ut materia, et reliquum ut forma, ex quo videtur ibi arguere quod idea si poneretur non esset definibilis; patet, quia ex quo Plato posuit ideam esse rem simplicem separatam, et definitio est oratio longa, ut dixi, sequitur ipsam non posse definiri.
Si ergo ratio Aristotelis aliquo modo valeret propter simplicitatem ideae, scilicet quod ipsa idea non posset definiri, cum sit res simplex, et definitio sit oratio longa, multo magis ipse Philosophus negaret definitionem a Deo, cujus est summa simplicitas, etc.
Sed cum infers est genus vel definitio, etc. est fallacia consequentis. Patet a negatione inferioris ad negationem superioris ; nam sic bene sequitur, Philosophus hoc dixit esse verum, ergo est verum, per locum ab auctoritate, non tamen sequitur, hoc non dixit, ergo non est verum, com nittitur fallacia consequentis. (h) Respondeo, Philosophus primo Topic. etc. Differentia est inter ista, scilicet inter propositionem absolute, enuntiationem, propositionem, probabilem et problematicam. In prima attenditur absolute veritas vel falsitas; in secunda affirmatio vel negatio, in tertia probabilitas; in quarta modus specialis interrogandi, ut interrogando sic : An homo sit risibilis vel ne ? Nam si quaereretur primo sic : An homo sit risibilis? esset tantum quaestio demonstrabilis vel probabilis. Sed cum quaeritur : An homo sit risibilis vel ne? tunc est problematica, ut patet primo Topicor. Et nota, quod Aristoteles primo Topicor. distinxit praedicata propter distinctionem problematum, quia diversa problemata habent diversum medium terminan li ex diversitate praedicatorum. Nam terminare problema, est determinare quae pars sit vera et quae sit falsa, cum problema (ut dictum est) sit propositio dubia, ad quam probandam et improbandam possunt haberi rationes probabiles. Et Aristoteles enumerat ibi praedicata problematum, id est, facientia propositionem dubitabilem, et sunt ista, genus, definitio, proprium et accidens. Nam quis posset sic dubitare : An homo sit animal vel ne? aut animal rationale vel ne? aut risibilis vel ne? vel intelligens vel ne? et hujusmodi. Et differentiam generalem , id est, inter mediam collocavit sub genere, et tamen differentia specifica habet propriam rationem praedicati ; species etiam habet propriam rationem praedicati, aliam a definitione et a genere, et a proprio et ab accidente, alioquin male poneret Porphyrius quinque Universalia, et tamen ista duo ibi Aristoteles non enumerat, et ratio, quia lautum distinxit illa praedicata, de quibus problemata quaerenda requirunt specialem artem terminandi, id est, determinandi, quae pars est vera vel quae falsa. Et quia si quaereretur ab aliquo an Franciscus sit homo vel ne ? vel rationalis vel ne ? hoc respondenti non videretur problema, quia hoc ess et sibi patens et manifestum. Et ideo problemata de istis, scilicet de specie specialissima et differentia convertibili cum illa, non sunt terminanda per artem specialem, quamvis in rei veritate possent terminari, id est, determinari, quae pars vera vel quae falsa. Nam problema proponit aliquid certum et quaerit dubium , ut in ista : An Franciscus sit animal rationale? supponit tanquam certum quod sit homo, et quaerit hoc dubium, an sit animal rationale. Et quia transcendentia imprimuntur in anima prima impressione, ut ens et res, et hujusmodi, ideo non fiunt problemata de illis ; non enim quaeritur an homo sit ens, cum sit notum ipsum esse ens,et dubitatur post quod ens, an animal rationale vel sensibile, vel hujusmodi. Et sic patet, quid dicendum ad dubium, in quo quaerebatur omnis conceptus dictus in quid , si est conceptus communis, vel est conceptus generis vel definitionis ; dico, quod nec hoc, nec illud. Et cum infertur, ergo erunt plura praedicata dicta in quid, quam docuit Aristoteles primo Topicor. patet responsio ex supradictis, quia Aristoteles tantum facit ibi mentionem de praedicatis, respectu quorum fiunt diversa problemata,modo praeexposito.