In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Secunda conclusio Doctoris, accidens non posse esse causam principalem productionis substantiae, quia agens univocum est aeque perfectum, et aequivocum perfectius suo effectu. Et hoc secundum late probat contra Goffredum tenentem aliquod agens aequivocum esse ignobilius suo effectu.
Secunda conclusio istius quaestionis est, quod accidens non potest esse principium effectivum generandi substantiam principaliter. Hanc probo, omne agens totale, vel est univocum, et ita aeque perfectum producto: vel aequivocum, et ita perfectius; accidens est omnino imperfectius substantia , ergo, etc.
Dicitur ad hoc, quod aliquod agens aequivocum potest esse ignobilius suo effectu, sicut albedo respectu intellectionis albedinis, et sicut Commentator recitat de Galeno super illud 7. Metaph. de illa virtute, quam vocat divinam, quae est formativa foetus, et tamen non est simpliciter nobilior foetu formato, si est accidens. Et similis difficultas potest esse de quocumque vivo genito per putrefactionem, quod est nobilius coelo, a quo generatur.
Contra hoc, licet ista propositio : Simpliciter imperfectius secundum speciem vel genus non potest esse totale principium activum respectu perfectioris, sit mihi aeque nota, sicut aliqua in Philosophia, qua negata nescirem probare aliquem ordinem entium, imo nec quod primum ens esset perfectissimum, imo posset proterviendo dici, quod totum universum, et quodlibet in eo factum est a musca; si enim arguas, quod musca est ita imperfecta, et tu idem dicis, quod imperfectius potest producere perfectius, habito hoc, nulla est ratio, quare non sic imperfectius possit producere aliud sic perfectius. Nec ista protervia posita potest probari, quod prima causa sit perfectissima, excellens omnia alia in creatione, nec etiam hoc addito, quod sit causa aequivoca, imo cum hoc posset stare secundum proterviam istam quod esset imperfectissima, vel imperfectior causatis ; tamen probo dictam propositionem aliqualiter.
Primo sic, causa univoca habet effectum univocum pro termino adaequato suae potentiae; sed per te causa aequivoca totalis est imperfectior causa univoca; ergo impossibile est causam illam aequivocam esse causam totalem respectu ipsius effectus, et sic Deus non posset facere effectum cujuscumque creaturae, quod est absurdum. Patet consequentia, quia effectus adaequatus potentiae perfectiori nullo modo potest esse a potenia imperfectiori. Secundo sic, ubicumquead productionem ejusdem effectus concurrunt causa univoca et aequivoca, aequivoca est simpliciter perfectior. Patet per Philosophum 7. Metaph. propter hoc enim oportet totum ordinem accidentalem reducere in aliquam speciem essentialiter superiorem in causando, quia difformitas uniformis, oportet quod reducatur ad causam uniformem, et ideo omnibus generabilibus et corruptibilibus oportet esse aliquam causam superiorem, quae sit causa uniformitatis in continuatione generationis et corruptionis. Ex hoc habeo istam propositionem, quod ubi ad idem concurrunt causa univoca et aequivoca, aequivoca est perfectior, sed quod non possit sine univoca, hoc est aliqualis imperfectionis in ipsa aequivoca. Patet, Deus enim potest sine causa un ivoca, sed Sol non potest in animal perfectum, licet posset in imperfectum; ergo quaecumque aequivoca sola sine univoca potest in effectum, ipsa est simpliciter perfectior; quam illa aequivoca, quae posset concurrere cum univoca ad idem causandum, et per consequens aequivocatio talis habet duplicem praeeminentiam causalitatis super effectum : unam, quam habet universaliter aequivoca concurrens cum univoca ; et aliam, quia habet illam perfectionem quam univoca adderet in causando, qua carent multae causae aequivocae, licet longe perfectiores univocis.
Tertio sic, si forma causae aequivocae daret esse formaliter alicui, non posset dare esse simpliciter perfectius seipsa; ergo si imperfectius, quam formaliter det alicui esse, non potest ei dare perfectius seipsa; sed dans effective esse alicui, dat ei esse modo imperfectiori, quam dando sibi formaliter ; non enim est possibile, quod aliquis modus dandi aliquod esse sit ita perfectius, sicut dandi illud esse formaliter, sicut nec essentia divina potest alicui dare esse a se in quocumque genere causae perfectius, quam sit esse, quod ipsa dat formaliter.
Quarto sic, si causatum sit simpliciter perfectius, licet sit simplex, tamen secundum istum intellectum potest dividi in duo, scilicet in illud in quo aequatur causae, et in illud in quo excedit causam. Primum dicatur A, secundum B, ille effectus secundum A, praecise est effectus adaequatus causae suae, quia simpliciter aeque perfectum ens sicut causa; ergo B, vel erit a seipso, vel a nullo, quia ab A, ut ab ipsa causa non potest esse; nam ultra effectum adaequatum causae, non potest esse simul aliquid excellentius ab ipsa: et haec ratio potest accipi ab Avicenna, 6. Metaphys. suae.
Dico ergo quod propter nullas instantias particulares neganda est ista propositio universalis, quae nota est ex terminis, quod totale causans non potest esse imperfectius causato suo, loquendo de causa effectiva, et quod totale causans aequivocum est perfectius, quia non aeque perfectum ; species enim se habent ut numeri.
Illa autem instantia de albedine, et ejus intellectione, nihil valet, ut patet lib. 1. dist 3. nisi quod per illud argumentum probatur, quod albedo non est causa totalis intelctionis, sed tantum partialis. Unde bene possibile est effectum excellere talem causam in perfectione, quia reliquam perfectionem habere potest ex causa reliqua partiali, et ita a duobus simul perfectior est quam ab altera illarum, sicut dictum est ibi.
Secunda instantia et tertia, quae vadunt ad eductionem vel inductionem animae in viventibus, et hoc sive a propagante, sive in putrefactis, ubi quasi eamdem reputo difficultatem, habet solvi lib. 2. dist. 18. Et esto quod non appareret, quod aliqua causa creata posset inveniri nobilior anima, quae terminat talem generationem, prius esset concedendum, quod ipsa immediate esset a Deo, quam ista propositio jam probata negaretur.