IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Deducit tertiam rationem ad oppositum, ostendens pulcherrime, ad passiones moderandas potius ponendas esse virtutes in voluntate quam in appetitu. Et ponit duos modos moderandi passiones, tam inexistentes quam futuras. Epilogat rationes ad oppositum adductas ; et ponit aliud argumentum contra opinantem, scilicet D. Thom.
Tertia ratio de moderatione passionum ducitur ad oppositum sic: Primo, quia in voluntate sunt passiones, secundum Augustinum 4. de Civit, cap. 5. et 6. igitur si propter moderationem passionum ponenda sit virtus in supremo illius potentiae, in qua est passio, sequitur quod cum in suprema parte animae, scilicet voluntate, sint aliquae passiones, quod ibi ponentur virtutes.
Praeterea, moderatio passionis intelligi potest dupliciter, aut inexistentis, aut futurae. Inexistentem moderari convenit dupliciter ; vel minuendo passionem, quae nata est fieri ab objecto secundum se, ne sit immoderata, sicut objectum esset natum delectare potentiam sensitivam, sibi derelictam ; aut referendo delectationem illam in finem convenientem rationi rectae, ad quem non refertur, ex ratione absoluta objecti appetitus sensitivi. Futuram etiam moderari potest dupliciter intelligi ; vel fugiendo objectum, quod natum est delectare potentiam immoderate ; vel assumendo sola objecta, quae nata sunt moderate delectare, et tunc passio futura non moderatur in se, sed ne immoderata insit praecavetur. Quocumque istorum modorum intelligatur moderatio passionis, magis potest voluntati competere quam appetitui sensitivo, si passio inest, vel inerit illi appetitui sensitivo ; nam de passione inexistente, si possibile est minui, magis potest eam minuere voluntas, quae libere agit, quam appetitus sensitivus qui patitur ab objecto, vel qui coagit sibi quantum potest. Magis etiam potest voluntas referre ad finem consonum ralioni rectae, quam appetitus sensitivus, quia voluntas est proprie appetitus rationalis, et ita proprie collativa ad finem, quem ratio ostendit ; uti enim, quod est referre aliquid ad finem debitum, non est actus appetitus sensitivi, sed voluntatis; proprie enim conferre non conceditur appetitui sensitivo, vel cuicumque sensui, sicut voluntati et intellectui. Si intelligatur de passione, quae immoderata debet praecaveri, et moderata assumi, salis videtur planum, quia circa futurum magis videtur voluntatem posse habere actum rectum, quam possit appetitus sehsitivus, quia cognitiva voluntatis, quae est ratio, magis potest consiliari de futuris quam sensus.
Ex his rationibus adductis pro opinione praedicta, patet quomodo concluditur oppositum ; tum quia voluntas est rectificabilis respectu propriae operationis, et non est de se recta ; tum quia est indeterminata et determinabilis non minus quam intellectus, a quo non negatur habitus ; tum quia ejus est principalitas in operando operationes humanas, quia libera est, et operationes humanae requirunt in principali agente virtutem, ratione cujus habetur laus ; tum quia nata est proprie delectari in sua operatione, et ita habere habitum quo delectabiliter operetur ; tum quia voluntas magis potest per habitus moderare passiones debito modo, quam appetitus sensitivus, si eos haberet.
Praeter istas rationes arguitur contra opinantem sic: Si secundum eum in statu innocentiae non esset in appetitu sensitivo aliqua passio repugnans rectae rationi, non esset necessarium ponere virtutem in illo appetitu, et tamen virtutes tunc fuissent, quia tunc fuisset homo perfectus secundum eas, sicut patet per Magistrum in littera. Pro hoc etiam est Augustinus in epist. 33. vel 36. item in Soliloquiis : Virilis perfecta est ratio in anima perveniens ad finem. Item primo de Civit, cap. decimoquinto. Item Magister assignat in littera actus virtutum, in quos possunt, et qui possunt remanere in patria ; et illi non sunt appetitus sensitivi.