Quoniam. Supra Psalmista posuit mala quae patiuntur sancti, et eorum constantiam; hic autem rationem eorum quae dicta sunt. Et potest hoc cum praemissis continuari dupliciter, secundum duos sensus dictos, ibi, declinasti semitas, idest vias quibus quaerimus quae carnis sunt: et secundum hoc continuatur sic; quasi dicat: non permisisti nos declinare in his quae sunt carnis, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, idest mundi: Eccl. 1: vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce omnia vanitas. Et in hoc humiliat deus sanctos dupliciter: scilicet humiliatione virtutis: Ps. 34: humiliabam in jejunio animam meam: et humiliatione coactionis: Ps. 104: humiliaverunt in compedibus etc.. Quantum ad secundum dicit, et cooperuit nos umbra mortis, idest indicium futurae mortis: nam umbra procedit; postea habemus responsum mortis. Vel, umbra mortis, idest peccatores qui sunt in tenebris, et subjecerunt nos sibi et servituti eorum: job 28: lapidem caliginis et umbram mortis dividet torrens a populo peregrinante. Si obliti sumus. Hic probat quod dixit. Et primo proponit ea. Secundo ponit divinum judicium. Tertio evidens signum. Dicit ergo: dixi, non sumus te obliti etc.. Et ideo proponit, si obliti sumus nomen dei nostri, si, idest non. Item, si expandimus manus nostras ad deum alienum, alienum scilicet a natura divinitatis, et a ritu Judaeorum; quasi dicat, si oramus eos sicut deos, quod est iniqua agere in testamento dei. Et si ista fecimus, requiret judicium dei. Et judicium dei sufficiens est ad hoc requirendum: unde dicit: nonne deus requiret ista? quasi dicat: imo, quia ipse scit omnia: unde sequitur: ipse enim novit abscondita cordis. Hier. 17: pravum est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? quasi dicat: solus deus. Item probat hoc per indicium evidens: quia si voluissent recedere, nulla mala paterentur sancti in hoc mundo, sicut nunc patiuntur.
Et primo ponit causam quare patiantur, quia causa facit martyrem: et ideo dicit, propter te mortificamur tota die: 1 Petr. 4: nemo vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor; si autem ut christianus, non erubescat. Secundo ponit mala quae patiuntur: et primo ostendit haec esse mala ex gravitate poenae, ex continuitate, et ex opinione.
Punientium gravitas. Quia mortificamur. Continuitas, quia, tota die: 1 corinth. 14: quotidie morior propter gloriam vestram. Opinio, quia credebant eos occidere non ut beatos, sed ut malos et dignos morte; et ideo dicit, aestimati sumus ut oves occisionis. Ad utilitatem hominum, vel ad patientiam martyrum; quasi dicat: quare mortificamur tota die, et tamen non reclamamus, sed sustinemus sicut oves ductae ad occisionem? sic etiam fuit de christo.