CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvuntur auctoritates et rationes adductae num. 15. pro sententia eorum, qui tenent Deum esse in genere.
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
Ad Damascenum respondeo, licet multa verba dicat in diversis locis, quae videntur dicere Deum esse in genere, unum tamen verbum quod dicit in Elementaria, c. 8. solvit omnia: ibi enim dicit sic : Substantia quae continet supersubstantiam Uter increatam Deitatem, cognoscibiliter autem et contentive omnem creaturam, generalissimum est genus ; non igitur dicit substantiam, quae est generalissimum, continere contentive Deitatem, sicut continet creaturam, sed supersubstantialiter, hoc est, accipiendo illud, quod est perfectio ais in substantia , quae est genus, et relinquendo illud quod est imperfectionis, quomodo dicit Avicenna 9. Metaph. Deum esse ens per se.
Ad Boetium (b) dico, quod nusquam invenitur dicere in libello illo, quod duo genera manent in divinis, nec breviter genera, nec differentiae generum, nec etiam modi eorum, nec rationes eorum manent ibi. Quia sicut genera, et ea quae in eis sunt, limitata sunt, ita et modi et rationes eorum, loquendo de rationibus primae intentionis, quae fundantur in istis, quia in limitato non potest aliquid fundari nisi limitatum: dicit tamen Boetius in libello suo de Trin. cap. 6. quod enumeratis Praedicamentis : Haec si quis in divinam praedicationem convertit, omnia mutantur quae mutari possunt ad aliquid vero omnino, non mutatur ibi, et infra, essentia continet unitatem, relatio midiiplicat Trinitatem. Et ex istis accipitur, quod innuat substantiam et relationem manere in divinis. Sed expresse dicit ibi, quod nec substantia, quae est genus, nec aliquid ejus manet ibi: dicit enim, cum dicimus Deus. substantiam significare videmur, sed eam, quae sit ultra substantiam, quomodo Damascenus substantiam dixit supersubstantialiter. Intendit ergo, quod duo modi praedicandi sunt in divinis, scilicet praedicati relativi et essentialis, quos modos Augustinus magis exprimit 5. de Trin. cap. 6. ad se et ad aliud, et omnia praedicata formaliter dicta de Deo, sub altero istorum membrorum continentur. Sed sub primo membro continentur multa praedicata, quae habent similem modum praedicandi qualitati et quantitati, non autem sola illa, quae habent similem modum praedicandi illis, quae sunt de praedicamento Substantiae ; sub secundo autem membro continentur omnia quae habent similem modum praedicandi quibuscumque relativis, sive sint relativa propria, sive non.
Sed quare omnia essentialia dicantur praecise praedicari secundum substantiam, et contra ea distinguantur praedicata dicta ad aliquid, cum tamen illa praedicata dicta ad aliquid, transeant per identitatem in substantiam, sicut et alia. Ratio assignabitur in sequenti quaestione de attributis, dubitatione secunda contra solutionem principalem.
(c) Ad Averroem dico, quod non videtur habere intentionem magistri sui Aristotelis, quia Aristoteles in cap. 3. illius decimi, quaerit, an in substantiis sit aliquid unum, quod sit mensura aliorum, an hoc ipsum unum.
Et probat ex intentione contra Platonem, quod non sit ipsum unum, sed aliquid cui convenit ipsum unum, sicut est de omnibus aliis generibus loquendo de uno et de omnibus aliis mensuratis in illis generibus. Et concludit in fine : Quare siquidem in passionibus, et qualitatibus et quantitatibus, ipsum unum aliquid unum, sed non hoc ipsius substantiae, sed in substantiis necesse est similiter se habere, similiter enim se habet in omnibus. Super quam litteram ponit Commentator verba praeallegata. Sed si primus motor poneretur mensura ipsius generis substantiae, hoc ipsum unum poneretur mensura, quia primus motor propter simplicitatem suam multo verius esset hoc ipsum unum quam idea Platonis.
Quid igitur est mensura prima illius generis ?
Respondeo, aliqua substantia illius generis prima cui convenit unitas, non est autem primus motor mensura intrinseca illius generis, sicut nec aliorum: quatenus tamen etiam est mensura extrinseca omnium, aliquo modo est immediatius mensura substantiarum, quae sunt perfectiora entia, quam accidentium, quae sunt remotiora ab ipsa, nullius tamen generis est mensura intrinseca.
Ad primam rationem dico, quod si substantiam abstrahas a creata et increata, non accipitur ibi substantia ut est conceptus generis generalissimi, quia increata repugnat substantiae hoc modo, quia substantia hoc modo includit limitationem: sed accipitur ibi substantia pro ente in se, et non ente in alio, cujus conceptus prior est, et communior conceptu substantiae, ut est genus, sicut patuit per Avicennam ubi supra.
(d) Ad aliam rationem concedo, quod compositio rei et rei non requiritur in ente in genere, sed requiritur compositio realitatis et realitatis, quarum altera praecise sumpta in primo signo naturae, est in potentia ad alteram et perfectibilis per alteram. Talis autem compositio non potest esse realitatis infinitae ad realitatem infinitam ; omnis autem realitas in Deo est infinita formaliter, sicut supra declaratum est, ergo, etc.