IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Tertia conclusio Scoti, accidentia separata eodem modo agere intentionaliter et realiter, ac prius. Ratio est, quia qualitas, verbi gratia, calor est totale principium suae actionis, et est modo convenienti, scilicet in quantitate, ad agendum realiter in contrarium, et intentionaliter in sensum.
Tertia (b) conclusio sit de illis duabus actionibus in sensum et intellectum quoad intentionalem, et in contrarium quoad realem, et sit haec : Accidens separatum saltem eo modo quo qualitas tertiae speciei est hic separata, scilicet sine substantia, potest esse principium utriusque actionis, eo modo quo prius, et hoc quantum est ex se; quare hoc additur, patebit in solutione dubitationum sequentium. Hanc probo sic : Cujuscumque actionis aliqua forma est totale principium activum, illa si esset per se sub modo convenienti ad agendum, posset esse principium ejusdem actionis; sed qualitas est principium, et totale et formale utriusque actionis praedictae: quando autem est separata a substantia, est tamen in quantitate sive habens extensionem, sicut ante separationem a substantia, ideo manet sub modo convenienti ad agendum, qui est modus extensurus ; ergo, etc. Major patet, quia totali principio posito, et sub ratione sub qua natum est esse principium, potest principiari illud cujus ponitur principium. Minor probatur uno modo sic, quia nihil aufertur isti formae per hoc quod per se est sine subjecto ; illud enim non facit cum ipsa nis i unum per accidens: sed per se principium agendi in uno ordine est per se unum; ergo ablatio illius subjecti nihil aufert per se principio agendi. Sed istud non probat, nisi quod subjectum non habet per se rationem principii in eodem ordine cum accidente. Sed non obstat, quin possit esse per se principium agendi ejusdem actionis, in alio tamen ordine, ut patet de causis ordinatis, nec unitas istorum per accidens impedit unitatem ordinis. Ideo probatur illa minor aliter sic : Illa forma est principium actionis, quae est tale principium assimilandi sibi passum, non tantum realiter, ut in actione reali, quae est in contrarium, sed in actione intentionali, quae est in sensum. De prima patet, quia terminus formalis simpliciter est similis formae accidentali: ergo illa potest esse principium agendi quo. De secunda autem probatur, quia similitudo in sensu deficit, quantum ad aliquid a similitudine reali in passo; ergo quantum est ex parte hujus formae, ut agentis, potest ita bene esse totale principium hujus actionis, sicut illius: si autem in illa sensatione sit aliqua perfectio ulterior, hoc non est inquantum est a qualitate sensibili, sedlnquantum est a potentia sensitiva.