IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ostendit clare voluntatem ex frequentibus volitionibus rectis generare in se habitum inclinantem ad recte eligendum, qui propriissime est virtus. Ait secundo, ex actibus imperatis voluntatis produci in appetitu habitum, qui virtus aliquo modo, sed non proprie, dici potest. Ita quoad utramque partem D. Bonavent. Richard. Gabr. citati, et alii multi.
Ad quaestionem (r) potest dici, quod licet voluntas sine habitu posset in actum rectum etiam moraliter bonum, nec tantum hoc, sed et intellectus potest in rectum judicium sine omni habitu intellectuali ; primus enim actus rectus intellectus, et prima actio voluntatis recta praecedunt habitum, etiam secundum quemcumque gradum, quia ex eis generatur quidquid primo inest de habitu; tamen sicut in intellectu, vel per primum actum, vel per plures actus elicitos, recte generatur habitus prudentiae, ita etiam per ipsum rectum eligere consonum rectae rationi, vel recto dictamini rationis, vel per multas tales electiones generatur in voluntate virtus recta, inclinans ipsam ad recte eligendum.
Hoc probatur, quia prius naturaliter eligit voluntas, quam ipsa, vel ratio aliquid imperet appetitui sensitivo ; ratio enim non videtur attingere appetitum sensitivum, nisi mediante voluntate, quae est proprie appetitus rationalis. Voluntas autem prius vult aliquid in se, quam imperet potentiae inferiori actum circa illud, non enim quia imperat potentiae inferiori, ideo vult, sed e converso ; igitur in illo priori potest voluntas, cum sit indeterminata et determinabilis, sicut intellectus ; generare in seipsa ex rectis electionibus habitum inclinantem ad recte eligendum ; et hic habitus propriissime erit virtus, quia propriissime habitus electivus inclinans ad recte eligendum, sicut ex rectis electionibus generatur.
Potest tamen concedi (s) quod si voluntas volens potest imperare appetitui sensitivo, vel moderando passionem ejus, vel imperando prosecutionem vel fugam, si sint actus appetitus sensitivi, potest derelinquere ex imperiis rectis aliquem habitum in appetitu sensitivo inclinantem ad hoc, ut appetitus sensitivus delectabiliter moveatur ad sensibilia ex imperio voluntatis; qui habitus derelictus, licet non sit proprie virtus, quia non habitus electivus, nec inclinans ad electiones, potest tamen concedi aliquo modo esse virtus, quia inclinat ad illa, quae sunt consona rationi rectae.
Contra primum (t) membrum objicitur, quia tunc in Angelo possent esse virtutes morales, nam Angelus potest habere velle rectum, circa ea circa quae appetitus sensitivus natus est passionari, et ita ex multis talibus velle generaretur virtus in eo.
Confirmatur, quia non solum circa passiones inexistentes in parte sensitiva convenit recte eligere, sed circa passiones ostensas ab intellectu, etiamsi nunquam inerunt, nec infuerunt, sicut tactum est in quaestione de scientia practica in prooemio primi: igitur ex talibus electionibus generatur virtus in voluntate, et nulla concomitatur in appetitu sensitivo.
Praeterea, si virtus moralis esset in voluntate, igitur ipsa esset nobilior quam prudentia, quia nobilioris perfectibilis nobilior est perfectio ; consequens est contra Philosophum, igitur et antecedens.
Contra aliud membrum arguitur, quia si ex hoc solo quod appetitus sensitivus movetur ab imperio voluntatis, potest generari in ipso quaedam qualitas inclinans ad similes actus, et illa sit virtus ; igitur pari ratione in parte corporis frequenter mota ex imperio voluntatis, potest generari habitus moralis, et etiam in inanimatis et irrationabilibus, quibus voluntas utitur.