Exurge, quare obdormis, domine? hic invocat auxilium dei. Et primo ponitur quaestio admirantis.
Secundo petitio divini auxilii. Admiramur ergo, quia permittit sanctos suos sic affligi. Et hoc potest esse aut ex defectu voluntatis, aut cognitionis. Quod non velit, contingit dupliciter: vel propter pigritiam, vel propter contemptum. Quantum ad primum dicit, quare obdormis domine? quasi dicat, numquid propter pigritiam permittis nos affligi? et dicitur obdormire propter effectum: Psal. 120: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Quantum ad secundum dicit, et ne repellas in finem, scilicet finaliter, etsi videaris nos repulisse ad tempus.
Et hoc dicitur de christo, ut sit verbum nostrum; quasi dicat: abscondisti te, et nondum surrexisti in fide gentium. Exurge in eis, et nos non repellemur ab eis. Quare faciem tuam avertis? dupliciter contingit defectus cognitionis: vel quia non videt: et ideo dicit, avertis. Quando deus juvat, videtur respicere: quando non, videtur averti: Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto etc.. Psal. 26: ne avertas faciem a me. Vel, quare avertis faciem tuam, ut tamen non videamus: nam si videremus, non pateremur aliquod malum. Vel quia est oblitus. Et ideo dicit, inopiae nostrae et tribulationis nostrae oblivisceris. Hic enumerat mala quae patimur. Et est triplex malum: in exterioribus, in corpore, et in anima. Quantum ad primum dicit: oblivisceris inopiae nostrae, quia ad literam pauperes erant propter bona sublata: Heb. 10: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
Quantum ad secundum dicit, tribulationis, quia multae tribulationes justorum, Ps. 33.
Quantum ad tertium dicit, quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Aliqui humiliantur animo, aliqui corpore, aliqui spiritu intrinsecus. Et ideo dicit: adhaesit in terra venter noster. Et ponit ventrem pro toto corpore. Vel hoc quod dicit, humiliata est in pulvere anima nostra, refertur ad effectum in spiritualibus: quia, anima, idest cogitatio animae, cogitat terrena: isa. 29: de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum. Et venter, idest sensualitas, totaliter terrae inhaeret, vel aliter. Quoniam humiliata est etc. Idest perfectiores in nobis humiliati sunt, a pulvere, idest a peccatore: Psal. 1: tamquam pulvis quem projicit etc.. Item venter, idest infirmi inter nos adhaeserunt terrenis hominibus, quia recesserunt a fide. Contra oblivionem dicit, adjuva nos. Contra obdormitionem dicit, exurge. Contra mala dicit, et redime nos propter nomen tuum.