CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta pro secunda opinione. Hic Doctor respondet ad argumenta facta pro opinione Alberti de Saxonia, quae immediate supra sunt posita.
Ad Damascenum, etc. Sensus litterae talis est: Substantia,quae est genus generalissimum, duo dicit. Primum quod sit ens per se, et hoc est perfectionis. Secundum quod possit substare accidentibus propter sui limitationem, et hoc est imperfectionis. Primum attribuendum est Deo, scilicet quod est substantia, id est, ens per se, et hoc est, quod dicit Damascenus : Sub stantia, quae continet supersubstantialiter increatam Deitatem, id est, quod increata Deitas potest dici substantia supersubstantialiter, id est, quod est ens per se, quod est perfectionis ; ut autem est limitata, et potest substare accidentibus, contentive omnem creaturam continet, id est, quod ipsa ut genus generalissimum continet sub se omnem substantiam, quae etiam continet in se omne aliud accidens, sive corporale, sive spirituale, et hoc per modum subjecti, et hoc est imperfectionis Et sic patet quomodo Damascenus vult Deum esse substantiam.
(b) Ad Boetum dico, etc. Intendit ergo, quod duo modi praedicandi sunt in divinis, scilicet praedicati relativi et essentialis, etc. Et accipitur ibi essentiale non pro eo quod est de essentia alterius, sed pro omni praedicato dicente aliquam perfectionem, et tale est semper in Deo ens absolatum, ut bonitas, intellectio, ut volilio, sapientia, et hujusmodi, ut patet a Doctore q. 1. quodlib. Aliquando etiam accipitur essentiale pro omni praedicato, quod est commune tribus personis, etiam si sit relativum, et ens rationis ut creare, quod drit relationem rationis communem tribus, nam haec est vera : Pater creat, Filius creat, et Spiritus sanctus, ut patet a Doctore quaest. 1. quodlib. et de hoc essentiali non intendit hic Doctor. Alius est modus praedicandi relativus, et sub isto comprehenduntur omnia relativa, et omnes relationes, quae possunt praedicari in divinis.
(c) Ad Averroem dico, quod non videtur habere intentionem magistri sui. Sensus totius litterae stat in hoc : Plato enim posuit, quod genera et species sunt quaedam naturae, et substantiae separabiles subsistentes, et quod ipsum genus sic separatum esset unum, ita quod unitas illa nullo modo distinguebatur a natura talis generis, imo esset ipsa natura, quam opinionem sic improbat Aristoteles 10. Metaph. c. 3. circa principium : Nullum universale dictum de multis est substantia per se existens. Sed ens et unum sunt maxime universalia dicta de omnibus, ergo ens vel unum non est substantia per se existens. Major patet, quia substantia per se existens non est communis multis communitate praedicationis. Quaerit ergo Aristoteles an in substantiis sit aliquid unum quod sit mensura aliorum, an hoc ipsum unum, id est, an sicut in aliis generibus sit aliquid quod sit mensura omnium illius generis, de quo praedicatur unum denominative, an ipsum unum? Et probat ipse Aristoteles quod non ipsum unum in se, sed aliquid cui convenit ipsum unum. Et hoc est, quod concludit circa finem : Quare siquidem in passionibus et qualitatibus, etc. id est, quod sicut in aliis Praedicamentis aliquid illius Praedicamenti, de quo praedicatur unum denominative est vere mensura omnium illius generis, ita similiter in Praedicamento Substantiae est aliqua substantia, de qua praedicatur ipsum unum denominative, quae est mensura omnium Illius generis. Et hoc est, quod dicit : Quare siquidem in passionibus et qualitatibus, et quantitatibus ipsum unum aliquid unum, supple ipsum unum, id est, aliquid ens, quod dicitur aliquid unum; sed non hoc ipsius substantiae, id est, non ipsum unum ipsius substantiae, sive quod sit ipsi substantiae, sicut volebat Plato, sed est aliquid, supple de quo praedicatur unum denominative. quod est mensura omnvum, etc. Et similiter est in substantiis, et hoc est, quod dicit: Sed in substantiis ne esse est similiter se habere. Si ergo primus motor poneretur mensura ipsius generis Substantiae, ut voluit Averroes, hoc ipsum unum poneretur mensura, patet, quia primus motor propter suam simplicitatem multo verius esset hoc ipsum unum quam idea Platonis, id est, quod ex quo primus motor est simplicissimus, unitas dicta de ipso esset eadem natura cum illo; et cum primus motor sit magis simplex quam idea Platonis, sequeretur quod ipsum unum, quod est natura primi motoris, esset mensura, etc. magis quam idea Platonis, quod est falsum, et ideo Averroes non intellexit mentem sui magistri.
Secundum ergo Aristotelem mensura prima ipsius generis Substantiae est aliqua substantia illius generis prima, scilicet primiuie perfeciionis cui convenit unitas denominative. Et hoc, loquendo de mensura intrinseca, quae dicitur intrinseca non ex hoc quod sit formaliter in ipso mensurato, sed quia intrinsece continetur in eodem genere in quo sunt mensurata, sicut dicimus quod in genere animalis, homo est mensura omnium animalium intrinseca ex hoc quod intrinsece continetur sub animali. Primus vero motor est mensura omnium aliorum a se perfectissime, non tamen intrinseca, quia non continetur in aliquo genere in quo continentur mensurata, imo est extra omne genus, et sic dicitur mensura extrinseca. Et sic patet ista littera.
(d) Ad aliam rationem concedo. Pro intelligentia hujus litterae nota, quod aliquid esse in genere contingit dupliciter. Uno modo per se, id est, quod recipit praedicationem illius generis per se in primo modo, et sic tantum, que sunt in recta linea praedicament di di?untur esse in genere. Alio modo non per se, sed reductive, ut sunt differentiae vel partes componentes t?tum, quod totum est in recti linea, que partes non recipiunt praedicationem illius generis per se. Primo modo aliquid est in genere dupliciter, puta in geneor Substantiae, scilicet compositum ex re et re, sicut homo, et sic genus et differentia sumuntur ab alia et alia re in homine, ut puta a sensitivo et intellectivo, et sicut sensitivum in homine, vel illud quod prius fuit sensitivum in homine est vere perfectibile ab intellectivo, ita animal sumptum a sensitivo hominis est perfectibile a rationali sumpto ab intellectivo in homine. Quaedam vero non sunt composita ex re et re, ut Angelus, in quo non sunt vere duae res, habentes aliam et aliam existentiam: sed in ipso possunt esse duae realilates, quarum una in primo instanti naturae est perfectibilis ab alia realitate, et si illa realitas vere distingueretur ab alia, realiter esset vere perfectibilis ab alia in homine ; et ab illa realitate in primo instanti naturae potest sumi ratio generis, et ab alia realitate potest sumi ratio differentiae. Et sic quamvis Angelus sit tantum una res existens, non includens plures res, quia tamen in ipsa re sunt duae realitates, modo praeexposito, ideo potest esse in genere. In Deo autem nec sunt duae res, quarum una sit perfectilis ab alia, ut patet, nec duae realitates, quarum una sit perfectibilis ab alia, quia ipse Deus in illo priori, quo praecedit omnem realilatem, quam includit formaliter, includit formaliter ut infinitam. Et realitas formaliter infinita non potest intelligi esse perfectibilis ab alia realitate, quia hoc est contra talionem infiniti. Et ex his patet responsio ad ultimam rationem illius opinionis. Et sic patet haec opinio et ejus improbatio.