IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Tertia conclusio, etc. Haec conclusio est communis, et ratio posita est evidens, quia actio sequitur ad esse; salvando ergo ipsum esse principii cum conditione requisita, qualis est extensio secundum modum connaturalem essendi, et applicato passo sequetur actio.
Neque refert dicere cum Gajetano requiri modum existendi substantiae, ut sit principium quod, quia sicut principium quod remotum ad esse non requiritur, sic etiam neque ad operari, quando forma est separata, quia actio non est a principio quod, nisi praecise ut est a principio quo, alias tota virtus immediata et proxima agendi non esset in principio quo; ergo per principium quo convenit denominatio actionis principio quod, tanquam per proximum fundamentum, non e contra ; si ergo separetur in esse, perinde idem ipsi competet, cujus est per se prima ratio unde conveniat alteri.
Et per hoc manet prima probatio minonoris, quam rejicit Doctor ex eo quod responderi posset subjectum concurrere ad effectum hunc in superiori ordine tanquam causa superior, tollendo omnem concursum a subjecto respectu effectus, qui competit formae accidentali, manet illa probatio. Dices, quamvis recte colligitur, non omne subjectum concurrere ad effectum formae accidentalis, verbi gratia, aqua ad causandum calorem ; non sequitur tamen quin subjectum, cui accidens est connaturale concurrat ad effectum ipsius accidentis, in subjecto extrinseco.
Hanc responsionem excludit secunda probatio minoris per Doctorem, quia illud est principium agendi in subjecto, secundum quod producens assimilat passum, et univocatur cum effectu producto ; hoc totum competit ipsi ratione accidentis, ergo solum accidens est principium talis actionis et formae sequentis. Major supponit, seu tacite includit hanc propositionem : in causis univocis causa non excedit effectum in gradu adaequatum sibi, ut contingit in alteratione, neque effectus unquam excedit causam secundum speciem, aut individuum, etiam in hujusmodi formis intensibilibus: unde calor productus non est intensior calore producente ;cum ergo tota dependentia ejus sufficienter ad calorem producentem terminetur, non est recurrendum ad aliam causam diversam, quia hoc esset superfluum; ergo subjectum non influit per propriam actionem diversam ab actione caloris inhaerentis.
Dices, subjectum producit in se ipso calorem per emanationem, ut ignis ; ergo etiam potest producere in alio subjecto extrinseco, imo de facto producit, cum sit causa naturalis. Respondetur subjectum, licet habeat illam virtutem, non tamen ordinari ad actionem transeuntem, alias si posset substantia alterare alia passa extra se, superflueret virtus accidentis superaddita in ordine ad illum effectum. Deinde, cum perfectio effectus commensuretur perfectioni principii univoci et accidentalis, colligitur a posteriori non dari concursum substantiae ad eumdem, ageret autem cum sit causa naturalis, si posset agere ; quamvis ergo qualitas emanet a subjecto ut proprietas ejus, non sequitur quod actus talis proprietatis competat subjecto, quia sic neque exigeret proprietatem, cum eam exigat respective ad actum, et confunderentur principia.
Probat deinde Doctor actionem intentionalem competere accidenti separato, quia est assimilatio quaedam passi, non accidens ad perfectam similitudinem in esse, sicut terminus alterationis realis; ergo si potest alterare realiter, eodem modo et intentionaliter.
Haec probatio supponit qualitatem sensibilem, ut est in subjecto, alterare sensum movendo ad sensationem ; non enim est alioquin sufficiens probatio hujus motionis, quia multa agunt ad productionem sui similis, quae nequeunt immediate alterare sensum. Unde qui diceret totam virtutem agendi sensationem refundi in ipsam potentiam, quae requirit objectum, ut terminum, qua operatur circa ipsum, non ut causam prius moventem, negaret merito illam consequentiam.
Probatio ergo Doctoris supponit hoc convenire sensibili conjuncto in subjecto, et proinde eidem etiam convenire separato, sicut convenit ipsu agere ad alterationem realem, ad quam non minus subjectum requiritur ex parte principii, quam ad intentionalem.