IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(r) Ad quaestionem. Doctor respondendo ab quaestionem ostendit quomodo in voluntate potest esse habitus vere moralis generatus,vel ex uno actu perfecte morali, vel ex pluribus) et praemittit unum, scilicet quod voluntas sine habitu posset in actum rectum, etiam moraliter bonum ; patet, quia actus voluntatis conformiter elicitus rationi rectae est actus vere moralis, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. et voluntas hujusmodi actum potest elicere sine aliquo habitu, imo non est necesse quod actus vere moralis sit ab habitu morali, vel quod sit generativus habitus moralis, ut clare patet a Doctore in 4. dist. 14. quaest. 2. et similiter potest in intellectu esse judicium rectum sine omni habitu prudentiae, ut patet de primo dictamine, sive de primo actu regulativo actus voluntatis, et de hoc vide prod lixe Doctorem in primo, dist. 17. Ex tu his infert Doctor quod in voluntate,
vel ex uno actu morali valde intenso generatur habitus moralis, vel saltem ex pluribus actibus rectis, etiam remissis. Et quod possit habere talem actum moralem absque hoc, quod habeatur actus moralis in parte sensitiva probat, quia voluntas prius elicit actum moralem, quam imperet parti sensitivae ; ergo in illo priori ex uno actu morali, vel ex pluribus generatur habitus moralis in voluntate ; et hic non oportet multum insistere, cum haec in q. uti. prolog. et 17. dist. 1. et dist. 42. secundi, et dist. 14. q. 2. quarti, et quaest. 8. quodl. pateant.
(f) Potest tamen concedi. Hic Doctor ostendit qualiter potest generari habitus moralis in appetitu sensitivo ; si enim voluntas potest imperare appetitui sensitivo, vel scilicet moderando passionem ejus, vel imperando prosecutionem vel fugam, si sint actus appetitus sensitivi, scilicet actus prosecutionis et actus fugae, potest derelinquere ex imperiis rectis, scilicet ex actibus appetitus sensitivi imperantis aliquem habitum in appetitu sensitivo inclinantem ad hoc, ut appetitus sensitivus delectabiliter moveatur ad sensibilia ex imperio voluntatis ; licet enim appetitus sensitivus habens talem habitum eliceret aliquem actum secundum inclinationem talis habitus, tamen ille actus non est actus virtutis, quia ut sic, non est elicitus, ut conformis rectae rationi: ad hoc enim ut sit actus virtutis, necessario requiritur quod sit conformis actu rectae rationi, id est, quod ratio recte dictet talem actum sic eliciendum, quae immediate non potest dictare talem actum, nisi prius dictet actum eliciendum a voluntate, quae voluntas post imperat actum appetitui sensitivo, ut conformem rectae rationi, et sic requiritur quod sit elicitus imperio voluntatis : et haec patent a Doctore q. ult. prolog, et in 2. dist. 42. et in 4. dist. 14. q. 2. et praesenti dist. Et addit Doctor quod talis habitus derelictus in appetitu sensitivo, licet non sit proprie virtus, quia non habitus electivus, nec inelinans ad electiones, virtus enim formaliter sumpta est habitus electivus, ut patet secundo Ethic, cap. 5. vel quia scilicet est generatus ex electionibus rectis, vel quia inclinat ad electiones rectas ; sed electio est formaliter ipsius voluntatis, et sic talis habitus in appetitu sensitivo non poterit dici formaliter virtus. Potest tamen concedi aliquo modo esse virtus, pro quanto inclinat ad illa, quae sunt consona rationi rectae, et sic potest dici virtus materialiter, sicut etiam vitium, sive peccatum formaliter ponitur in sola voluntate, et materialiter in appetitu sensitivo, ut ostendit Doctor in 2. dist. 42.
(t) Contra primum membrum objicitur. Primum membrum supra positum, est, quod in sola voluntate est virtus moralis, formaliter tamen, imo adhuc esset virtus moralis in illa, si non concomitaretur aliquis actus imperatus in appetitu sensitivo, ut subtiliter patet a Doctore quaest, ult. prolog. Secundum membrum est, quod in appetitu sensitivo potest generari quaedam qualitas inclinans ad similes actus ex hoc, quod movetur ab imperio voluntatis, et talis qualitas potest dici virtus.
Contra ista duo membra instat Doctor. Primo contra primum, quia si virtus moralis potest esse in voluntate, quia potest habere electiones rectas circa ea quae appetitus sensitivus natus est passionari, ergo in Angelo potest esse virtus moralis ; consequens falsum, et consequentia probatur, quia Angelus potest habere rectum velle circa objecta appetitus sensitivi, et ex multis talibus actibus generaretur virtus in eo. Et hoc confirmatur, quia non solum circa passiones inexistentes in parte sensitiva convenit recte eligere, puta moderando eas, sed etiam circa passiones ostensas ab intellectu, etiam si nunquam inerunt, nec infuerunt, sicut tactum est in quaest, ult. prolog, ubi ostensum est quod liberalitas potest generari in voluntate, ubi est defectus pecuniae, ita quod quis haberet verum habitum liberalitatis, nullo actu inexistente in appetitu sensitivo, nec passione aliqua inexistente. Similiter ostensum est ibi, quod Angelus potest habere notitiam practicam de praxi eliciendam respectu alterius personae, ut cum Angelus cognoscit esse paenitendum de peccato, et vult me paenitere de peccato, talis volitio est recta, quia conformis rectae rationi, et sic similiter cum vult me temperare vivere, et ex talibus electionibus rectis vere generatur habitus moralis.
Secundo contra idem arguit per argumentum ducens ad impossibile, quia sequeretur hoc impossibile, scilicet quod virtus moralis esset nobilior prudentia, quod est contra Philosophum 6. Ethic. cap. 6. Consequentia probatur, quia voluntas est nobilior intellectu, ut patet a Doctore in 4. dist. 49. modo nobilioris perfectibilis est nobilior perfectio.
Contra aliud membrum arguit deducens ad inconveniens ; si enim virtus moralis generatur in appetitu sensitivo ex actibus imperatis a voluntate, sequitur quod etiam in inanimatis et irrationalibus, quibus voluntas utitur, poterit generari habitus moralis, et similiter in parte corporis frequenter mota ex imperio voluntatis poterit generari virtus moralis.