CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta principalia, et fuse exponit varias differentias inter realitatem differentiae, et modos intrinsecos, et alia multa seitu dignissima.
Ad primum (a) argumentum principale, concedo quod iste conceptus dictus de Deo et de creatura in quid, contrahitur per aliquos conceptus dicentes quale contrahentes. Sed ipse conceptus dictus in quid non est conceptus generis, nec illi conceptus dicentes quale sunt conceptus differentiarum, quia iste conceptus quidditativus est. communis ad Unitum et infinitum, quae communitas non potest esse in conceptu generis. Isti etiam (b) conceptus contrahentes dicunt modum intrinsecum ipsius contracti, et non aliquam realitatem perficientem illam. Differentiae autem non dicunt modum intrinsecum realitatis alicujus generis, quia in quocumque gradu intelligatur animalitas, non propter hoc invenitur rationalitas vel irrationalitas esse modus intrinsecus animalitatis ; sed adhuc intelligitur animalitas in tali gradu, ut perfectibilis a rationalitate vel irrationalitate.
Sed hic est unum (c) dubium: Quomodo potest conceptus communis Deo et creaturae realis accipi, nisi ab aliqua realitate ejusdem generis: et tunc videtur, quod sit potentialis ad illam realitatem a qua accipitur conceptus distinguens tanquam differentiae, sicut prius argutum est de conceptu generis et differentiae, et tunc stat argumentum superius factum pro prima opinione quod si esset aliqua realitas distinguens in re et alia distincta, videtur quod res sit composita, quia hahet aliquid quo conveniat, et quo differat.
Respondeo (d), quod quando intelligitur aliqua realitas cum modo intrinseco suo, ille conceptus non est ita simpliciter simplex, quin possit concipi illa realitas absque modo illo, sed tunc est conceptus imperfectus illius rei; potest etiam concipi sub illo modo, et tunc est conceptus perfectus illius rei. Exemplum, si esset albedo sub decimo gradu intensionis, quantumcumque esset simplex omnino in re, posset tamen concipi sub ratione albedinis tantae, et tunc perfecte conciperetur conceptu adaequato illi rei ; vel posset concipi praecise sub ratione albedinis, et tunc conciperetur conceptu imperfecto, et deficiente a perfectione rei ; conceptus autem imperfectus posset esse communis illi albedini et ahi, et conceptus perfectus proprius esset: requiritur igitur distinctio inter illud a quo accipitur conceptus proprius, non ut distinctio realitatis et realitatis, sed ut distinctio realitatis, et modi proprii et intrinseci ejusdem: quae distinctio sufficit ad habendum perfectum conceptum vel imperfectum de eodem, quorum imperfectus sit communis et perfectus sit proprius; sed conceptus generis et differentiae requirunt distinctiones realitatum, non tantum ejusdem realitatis perfecte et imperfecte conceptae.
Istud potest sic declarari: Si ponamus aliquem intellectum perfecte moveri a colore ad intelligendum realitatem coloris et realitatem differentiae, quantumcumque habeat perfectum conceptum adaequatum primae realitati, non tamen habet in hoc conceptum realitatis a quo accipitur differentia, nec e converso, sed habet ibi duo objecta formalia, quae nata sunt terminare conceptus proprios distinctos. Si autem (c) tantum esset distinctio in re sicut realitatis et sui modi intrinseci, non posset intellectus habere proprium conceptum illius realitatis, et non habere conceptum illius modi intrinseci rei, saltem ut modi sub quo conciperetur, licet ille modus non conciperetur, sicut de singularitate concepta, et modo sub quo dicitur concipi, ut patet alibi, sed in illo perfecto conceptu haberet unum objectum adaequatum illi, scilicet rem sub modo.
Et sic dicas, (f) saltem conceptus communis est indeterminatus et potentialis ad specialem conceptum, ut realitas ad realitatem, vel saltem non erit infinitus, quia nullum infinitum est potentiale ad aliquid. Concedo quod conceptus ille communis Deo et creaturae est finitus, hoc est, non est de se infinitus positive, ita quod de se includat infinitatem, quia si esset infinitus, non esset communis de se finito et infinito: nec est de se finitus positive, ita quod de se includat finitatem, quia tunc non competeret infinito, sed est de se indifferens ad finitum et infinitum, et ideo est finitus negative, id est, non ponens infinitatem, et tali finitate est determinabilis per aliquem conceptum.
Contra, conceptus ille non est infinitus actus, sed est objectum formale si est determinabile;igitur formaliter finitum et potentiale, igitur non est communis rei infinitae.
Ultima consequentia est neganda, quia rei infinita imperfecte intelligitur in objecto formali finito, pro quanto illud objectum infinitum natum esset facere in intellectu tale objectum formale, si diminue moveret, sicut et objectum creatum diminute movens, natum est facere idem, et ideo est commune utrique quasi similitudo communis et imperfecta.
Contra, res infinita non est aliquid finitum, Deus est illud objectum, si illud praedicatur in quid de Deo, sicut homo est animal, similiter Deus non est aliquid potentiale.
Respondeo, quamvis compositio apud intellectum sit conceptuum, tamen est pro re extra, sicut signa accipiuntur pro significatis, et sicut plures conceptus possunt esse signa ejusdem rei, licet unum commune, aliud proprium. Ita compositio illorum conceptuum est signum identitatis signatorum per ipsos conceptus, quia ergo significatum per conceptum finitum, ut per signum commune, est id ipsum quod significatur per conceptum Dei, ideo haec est vera : Deus est ens, componendo conceptum finitum apud intellectum conceptui Dei, sed non est pro finito significato, sed pro infinito communiter signato. Tunc ad istam propositionem : Deus est hoc objectum ens, respondeo, Deus est illud quod per hoc signum ens, ut per signum commune signatur, et ideo apud intellectum haec compositio est vera : Deus est ens, quae compositio est signum illius identitatis. Cum dicis, Deus non est aliquod finitum, verum est loquendo de identitate in re, quae scilicet est significata et significatorum , loquendo autem de esse, ut est compositio apud intellectum, quod de Deo in compositione nihil potest praedicari, quod est apud intellectum signum finitum, falsum est. Exemplum hujus: homo est animal, animal apud intellectum, ut est ibi objectum formale, est ens diminutum.
Contra, nullum ens diminutum est verum de Socrate existente in re; igitur haec est falsa : Socrates existens est animal.
Respondeo, compositio semper fit conceptuum, et est signorum et signatorum, sed est pro objectis materialibus, quae significantur per conceptus, et pro identitate quae signatur per compositionem, ita quod si identitas est signatorum, id est, objectorum materialium, compositio est vera conceptuum, qui sunt formalia objecta. Sed si arguas (g), ergo realitas a qua accipitur, est finita, non sequitur; non enim accipitur ab aliqua realitate , ut conceptus adaequatus realitati, sive ut perfectus conceptus illi realitati adaequatus, sed ut diminitus vel imperfectus. In tantum etiam, quod si illa realitas a qua accipitur, videtur perfecte et intuitive, intuens ibi non haberet distincta objecta formalia, scilicet realitatem et modum, sed idem objectum formale; tamen intelligens intellectione abstractiva, propter intellectionis illius imperfectionem potest unum habere pro objecto formali, licet non habeat alterum. Istud etiam (h) potest ulterius declarari, si cujuslibet universalis ponitur esse proprium individuum, puta in re proprium individuum animalis, proprium individuum hominis, etc. tunc non tantum conceptus generis est potentialis ad conceptum differentiae, sed proprium individuum generis est potentiale ad proprium individuum differentiae. Si autem accipiamus proprium individuum hujus conceptus ens, quod individuum est in Deo, et proprium individuum hujus quod est infinitum, idem individuum est, nec est potentiale ad se ipsum.
Sed saltem quaeres (i), quare entitas non habet proprium individuum in re, quod sit in potentia ad individuum determinantis, ut primo intelligatur hoc ens quam infinitum?
Respondeo, quod quando aliquid est de se esse et non tantum capax illius esse, tunc etiam est de se habens quamlibet conditionem necessario requisitam ad esse; ens autem ut convenit Deo, scilicet ens per essentiam, est ipsum esse infinitum et non aliquid, cui tantum convenit ipsum esse, et ideo ex se est hoc, et ex se infinitum, ut quasi per prius intelligatur aliquo modo infinitas esse modus entitatis per essentiam quam ipsum intelligatur esse hoc ; et ideo non oportet quaerere quomodo hoc ens sit infinitum, quasi prius conveniat sibi singularitas quam infinitas, et ita est universaliter in his, quae possunt esse entia per essentiam, non per participationem. Tale primo determinatur ex se ut sit tale per essentiam, ut sit infinitum tale, et ut sit hoc de se.
Et si arguis, individuum includit individuum, ergo commune includit commune: ergo si hoc ens includit infinitatem hanc, et ens in communi includet infinitatem in communi.
Respondeo, consequentia non valet, quia individuum includit perfectionem aliquam, quam non includit commune, et per illam perfectionem potest formaliter includere infinitum, et tamen commune ex ratione conceptus communis, non includit illum ut conceptum inclusum, sed est aliquo modo determinabile per ipsum.
Ad Avicennam 2. Metaph. patet per ipsum, 8. Metaph. ut dictum est.
Ad Damascenum 5. cap. patet per Magistrum dist. 9. quia ponit ibi speciem pro aliqua similitudine speciei ad individua. Est tamen major dissimilitudo secundum Augustinum, et ideo Augustinus de Trinitate negat ibi speciem sicut et genus. Unde illa definitio Porphyrii : Species dicitur, quae praedicatur de pluribus in quid, debet intelligi, quod in illis pluribus plurificetur species secundum naturam, in personis autem divinis non plurificatur natura divina.
Species etiam secundum se habet realitatem correspondentem sibi potentialem ad propriam realitatem individui, essentia divina nullo modo est potentialis ad relationem, sicut dictum fuit supra dist. 5. q. 2.
Ad ultimum de sapientia (k) dico, quod non est species generis ut transfertur ad divina, nec secundum illam rationem transfertur, sed secundum rationem sapientiae, ut est transcendens ; quomodo autem tale potest esse transcendens, dictum est superius in solutione principali art. 3.
Dubium tamen est de hac sapientia quae est in nobis, utrum sit individuum sapientiae transcendentis et qualitatis, an alterius tantum. Quod non utriusque videtur, quia nihil idem continetur sub diversis praedicatis dictis in quid de eo non subalternis; sapientia autem transcendens et qualitas , non subalterna sunt, ergo, etc. Item, sapientia transcendens est passio entis; ergo ens non dicitur de ea in quid, nec e converso, ex dist. 3. igitur nec aliquid in quo includitur sapientia transcendens includit ens in quid, quia tunc illud esset ens per accidens, includeret enim essentialiter rationem subjecti et passionis, quae non faciunt aliquid unum per se, sed tantum per accidens.
Si haec argumenta valent, unum videtur dandum, scilicet quod sapientia in nobis, vel sit tantum individuum sapientiae transcendentis vel tantum generis qualitatis. Non videtur dandum secundum, quia tunc non esset in nobis perfectio simpliciter, quod videtur dandum contra Augustinum 15. de Trinit. cap. 4. Omnis circa nos cre atura clamat, etc. Si primum detur: ergo non omnis habitus formaliter est in genere Qualitatis, sed omnes sunt transcendentes, quae important perfectionem simpliciter.
COMMENTARIUS. (a) Ad primum argumentum principale. Nola ibi in principio, quod conceptus sunt in duplici genere. Nam quidam dicunt quid, id est, quod praedicantur in quid; et isti sunt in triplici differentia , quidam per modum generis; quidam per modum speciei tantum; quidam nec per modum generis , nec per modum speciei, sed transcendenter. Exemplum primi: Substantia, corpus, ani nal de suis inferioribus. Exemplum secundi, ut homo de Francisco. Exemplum tertii, ut ens de Deo et decem Praedicamentis Alii conceptus dicunt quale, quia praedicantur per modum qualis, et nullo modo in quid, et isti sunt in multiplici differentia. Quia quidam praedicantur, vel dicunt quale essentiale, ut differentiae constituentes speciem, quae praedicantur de ipsis speciebus, et de contentis sub illis per modum qualis essentialis. Quidam dicunt quale denominative, et hoc tripliciter. Primo per modum gradus intrinseci, sicut infinitas est gradus intrinsecus Dei, ut dicendo : Deus est infinitus; ly infinitus non dicit quid, nec differentiam, sed tantum modum intrinsecum, et similiter finitas. Et hic est duplex, nam quidam est gradus intrinsecus specificus, et sic omnis species habet suum modum sive gradum intrinsecum perfectionalem, et quidam est individualis. Exemplum primi: Albedo, ut albedo includit gradum specificum, id est, intrinsecum naturae specificae albedinis. Exemplum secundi : Haec albedo intensa ut quatuor, nam illa intensio est gradus intrinsecus albedinis sic intensae. Secundo aliquid dicit quale respectu alterius, quod non est de essentia illius, nec proprie accidens illius, nec gradus intrinsecus illius, et sic inferius potest praedicari in quale de superiori, ut genus de differentia, et e contra, et passio de suo subjecto. Tertio modo, aliquid dicit quale tantum accidentale, ut omne accidens praedicatur in quale accidentaliter do substantia, sive illud accidens sit corporale sive spirituale.
Et sicut multiplex est conceptus dicens quale, ita superius dicens conceptum in quid mu ltipliciter potest contrahi per conceptum dicentem quale. Exemplum, nam animal immediate contrahitur ad hominem per quale essentiale, et ens contrahitur ad hominem per gradum intrinsecum, puta per infinitum, et isti sunt principales. Et si quaeratur, nonne ens potest contrahi ad hominem per rationale ? Dico quod non, quia prius suo modo intelligitur, quod homo sit ens, et inde substantia quam intelligatur animal et hujusmodi. Et hoc patet a Doctore in 4. et in isto primo. Similiter potest aliquid intelligi contrahi per accidens, puta animal per risibile vel per album; nam haec est vera : aliquod animal est risibile, et aliquod est album, et hujusmodi. Dicit ergo Doctor quod quando conceptus dicens quid contrahitur per conceptum dicentem quale essentiale, ille conceptus est conceptus generis. Si vero talis conceptus primo tantum contrahatur per conceptum dicentem quale non essentiale,sed quale per modum gradus intrinseci, talis conceptus non est conceptus generis. (b) Isti etiam conceptus contrahentes, etc. Hic nota bene, quod differentia est inter differentiam contrahentem et gradum intrinsecum, quia differentia contrahens perficit ipsum genus, quod est contractum, et quomodo perficiat illud oportet videre a quo sumitur ratio generis et ratio differentiae. Si ergo illud, a quo sumitur ratio differentiae, perficit illud a quo sumitur ratio generis, tunc differentia perficit genus sive ipsum contractum; gradus vero intrinsecus non perficit ipsum contractum, quia illud a quo sumitur gradus intrinsecus, non perficit illud a quo sumitur ratio contracti, puta entis. Exemplum, Deus est formaliter infinitus, ipsa infinitas est gradus intrinsecus ipsius Deitatis. Nam Deitas in quocumque instanti non potest perfecte intelligi , ita quod habeam conceptum perfectum de ipsa, nisi intelligam ipsam habere gradum sibi intrinsecum ; impossibile enim esset inluitive videre ipsam Deitatem, non videndo perfectionem suam intrinsecam. Quia ergo ratio entis non potest accipi ab aliquo in Deo quod sit vere perfectibile, et gradus intrinsecus non potest accipi ab aliquo quod sit perfectivum illius a quo sumitur ratio entis, cum sit sic intrinsecum illi, quod impossibile est in re intueri unum alio non intuito, merito dicimus gradum intrinsecum non dicere realitatem perfectivam entis contracti.
(e) Sed hic est unum dubium. Hic nola, quod realitas in proposito accipitur dupliciter. Uno modo pro realitate dicente quid. Alio modo pro realitate dicente quale. Dicit ergo, nam sicut realitas dicens quale sumitur ab aliqua realitate vel re dicente quale, sicut rationale sumitur ab anima intellectiva. Similiter realitas dicens quid debet sumi ab aliqua realitate ejusdem generis, id est, dicente quid, sicut animal sumitur a sensitivo. Dicit ergo Doctor quomodo est possibile, quod sit aliquis conceptus communis Deo et creaturae in quid, nisi sumatur ab aliqua realitate ejusdem generis in Deo, quae realitas sit quodammodo in potentia ad realitatem dicentem quale ? Et sic in Deo si ens praedicatur in quid, erit compositio vel quasi compositio.
(d) Respondeo. Haec responsio est valde ponderanda, nam Doctor primo distinguit duplicem realitatem, scilicet perfectam et imperfectam. Perfecta est ipsa realitas sumpta cum suo modo intrinseco. Imperfecta sumpta sine tali modo. Nota secundo, quod realitas sumpta sine modo non potest esse aliquid existens, neque intelligi existens in re, sed tantum in conceptu. Exemplum, nam Deus sumptus cum modo intrinseco est tantum unum objectum formale terminativum cognitionis intuitivae, ita quod impossibile est aliquem intellectum intuitive cognoscere ipsam Deitatem vel ipsum ens summum, non intelligendo gradum intrinsecum, et ut sic nihil est ibi quasi potentiale sive quasi perfectibile ab alio. Si vero intelligatur ipsa realitas sine modo intrinseco, quid tunc est ? dico, quod in re nihil est existens potens terminare intuitivam cognitionem, sed tantum est conceptus entis, cognitus lanium cognitione abstractiva ; et exemplum patet de ipsa albedine intensa, ut deceni, quia ipsa albedo sumpta cum gradu suo intrinseco est tantum unum objectum formale terminativum cognitionis intuitivae, ita quod impossibile est aliquem intellectum posse intuitive videre realitatem illius albedinis, quin simul habeat pro objecto formali gradum intrinsecum illius, potest tamen cognitione abstractiva concipi ipsa albedo ut albedo, et tunc illa realitas imperfecte concipitur. Et sic realitas albedinis non potest dari in re ut sit in potentia, et perfectibilis a gradu intrinseco, quia ipsa realitas ut perfecta (etiam circumscripto quocumque alio, quod non est de ratione sua intrinseca) includit gradum intrinsecum.
Sed oritur maxima difficultas ex quo , realitas Dei, ut concepta cum modo includit infinitatem ut gradum intrinsecum, et ipsa concepta sine modo nihil est in re praeexistens, nisi lanium conceptus entis ; videtur ergo, quod ipsa infinitas sit de ratione formali ipsius Deitatis, quia ex entitate et infinitate habetur realitas perfecta Deitatis.
Dico primo, quod forte non esset inconveniens et ad mentem Scoti ponere ipsam infinitatem esse de intrinseca ratione ipsius Dei, ut forte patere posset ex intentione ipsius q. 5. quodlib. Supposito tamen quod non sit de intrinseca ratione ipsius ut multi volunt intelligere Scutum, dico quod in aliquo instanti naturae potest haberi conceptus quidditativus et specificus (non quod ipse Deus sit in genere) puta, quod sit aliqua natura intellectualis ex semetipsa existens et habens esse a quo accipitur conceptus entis, et in secundo signo includit infinitatem et omnem gradum intrinsecum.
Et si dicatur, ergo videtur quod sit perfectibilis. Dico quod non, quia in re includit omnem perfectionem, et est impossibile intuitive videre ipsam, non videndo perfectionem sibi intrinsecam, ut idem objectum formale.
Si dicatur, in illo signo abstractive non intelligitur formaliter infinitas.
Dico, quod in illo signo potest intelligi originaliter et fundamentaliter infinitas, quia ab ipsa sic existente, pullulant a se, et in se omnes perfectiones. Et bene nota, quia hic passus est difficillimus. Et haec intentio posset elici a multis dictis Doctoris in primo dist. 8. q. penult. et 28. et q. 1. et 5. quodlib. et in aliis locis.
(e) Si autem tantum esset distinctio in re, etc. Vult Doctor quod intellectus non possit habere proprium conceptum modi intrinseci, quia est impossibile intuitive videre hanc albedinem, quin intuitive videatur gradus ejus intrinsecus sive modus intrinsecus ; et licet ille modus forte non videretur, tamen conciperetur res de necessitate sub modo, sicut est de re singulari concepta, et modo sub quo debet concipi. Quia licet talis res singularis concipiatur sub modo singulari, ille tamen modus, quando illa res concipitur, non conciperetur ; haberet ergo intellectus in cognitione rei sub modo unum objectum adaequatum, et hic loquor de cognitione intuitiva et de re singulari, et existente sub modo intrinseco ; secus autem de modo intrinseco speciei, quia non posset intelligi homo abstractive, non intellecto modo intrinseco ipsius, potest bene concipi sine modo quem habet in inferiori, ut albedo potest concipi sine modo albedinis inferioris, puta potest concipi albedo absolute, non concipiendo intensionem in ista vel in ista albedine, sed non potest concipi ista albedo sine modo intrinseco ejus.
(f) Et si dicas, saltem conceptus communis, etc. Dictum est supra, quod nunquam conceptus communis est potentialis ad conceptum specialem, puta ad conceptum distinguentem, nisi ille communis accipiatur ab aliqua re vel realitate, quae sit in potentia et perfectibilis ad illam rem, vel realitatem a qua accipitur conceptus specialis, sive distinguens; et quia ipsa res non est perfectibilis a suo gradu intrinseco, ut supra declaratum est, ideo, etc.
Vel saltem non erit infinitus, etc. Responsio Doctoris clara est, scilicet quod ille conceptus communis Deo et creaturae, qui tamen non est potentialis vel perfectibilis a conceptu speciali sumpto sub modo intrinseco est finitus negative tantum, id est, quod non est infinitus de se positive, nec est de se finitus positive. sed est indifferens ad finitum, et ad infinitum. Caetera patent.
(g) Sed si arguas. Doctor vult hic in sententia, quod conceptus est duplex, quidam qui accipitur a realitate perfecta et ut adaequatur, et sic conceptus, puta entis infiniti accipitur ab aliqua re includente infinitatem. Aliquando accipitur conceptus diminute et non adaequate rei, ut conceptus entis potest accipi ab ente infinito, non tamen ut adaequatum sibi, nam intellectus cognitione abstractiva cum sit imperfecta, potest considerare conceptum entis non considerando gradum intrinsecum realilatis a qua accipitur conceptus entis, sed intuitive non posset videre ens nisi sub modo suo intrinseco, et hoc est quod dicit.
(h) Istud etiam potest ulterius declarari. Hoc exemplum est multum ad propositum, quia si ponamus proprium individuum animalis ut hoc animal, et proprium individuum hominis ut hic homo ; tunc sicut hoc animal est in potentia et perfectibile ab hoc homine, sic animal in communi sumptum ab isto est perfectibile a differentia hominis. Quod sic intelligi debet, quod in generatione hominis prius hic homo est individuum substantiae, deinde individuum corporis, deinde individuum viventis, deinde individuum animalis, deinde individuum hominis; et sicut individuum substantiae est in potentia ad individuum corporis, id est, ut fiat individuum corporis, ita substantia sumpta a tali individuo erit in potentia ad differentiam constituentem corpus ; et non debet intelligi, quod unum individuum perfectum alicujus generis fiat individuum alterius, quia hoc est impossibile, etc. Sic dico in proposito, nam in Deo imaginamur prius individuum entis, puta hoc ens, quia illud hoc ens non est in potentia ad individuum gradus intrinseci, imo est simpliciter et absolute ipsummet, ita conceptus entis sumptus a tali individuo non erit in potentia ad gradum vel modum intrinsecum, sumptum ab individuo proprio, et hoc est singulare et notabile exemplum, etc.
(i) Sed saltem quaeres, quare entitas, etc. Respondeo, etc. Nota singulare dictum. Nam Doctor vult hic, quod quando aliquid est de se esse, id est, quando aliquid est de se sua essentia et existentia, quod etiam sit de se hoc, et de se sit tota sua perfectio, quae est gradus intrinsecus illius, cujus est infinitas ; et dicit quod quodammodo prius est de se suum esse et infinitum ens, quam intelligatur esse hoc, et sic videtur primo esse infinitum ens quam intelligatur hoc ens.
Si dicatur, nonne Deus includit in sua ratione formali, quod sit de se singulare ? ut patet dist. 4. q. 2. dist. 5. q. 2. dist. 7. et 26. q. 1. quodlib. ergo videtur quod prius sit singulare quam intelligatur infinitum, et propterea in creaturis est talis ordo, quod prius est essentia rei. Secundo est hoc. Tertio existens. Quarto est gradus intrinsecus perfectionalis, qui consequitur tantum aliquod individuum. Et quod prius sit singulare quam existens, patet a Doctore dist. 3. secundi.
Dico, ad propositum ponendo ista signa, quod ipse Deus in primo signo saltem considerationis, includit omnia essentialia in re, et quia dicit Doctor dist. 2. q. 2. 1. et q. 1. quodlib. quod existentia est de essentia ipsius Dei, in illo priori est perfectissime existens. Et quia infinitas est magis modus intrinsecus essentiae, sicut etiam aeternitas et necessitas, quae sunt existentis, ut existens, ut patet dist. 3. q. 4. 1. ideo in secundo signo considerationis potest dici esse formaliter infinitum, et in tertio signo ex semetipso est singularis, et in ultima actualitate. Et cum dicitur, quod singularitas est de ratione, etc. dico, quod hoc non debet intelligi, quod sit de ratione quidditativa et essentiali, sed quod sit sic sibi intrinseca quod in eodem instanti, et forte naturae sibi convenit, et hoc a semetipsa.
Si dicatur, si singularitas non inest sibi in primo signo, ergo in primo signo erit ipse Deus quodammodo determinabilis et abstrahibilis, quia per singularitatem dicitur in actualitate ultima, hoc autem est contra Doctorem d. 2. parte 2. d. 5. q. 2. d. 7. et 26. et 28. primi.
Dico primo, quod aliquid esse determinabile contingit multipliciter. Primo ab ali) tanquam a causa productiva, et sic Franciscus producens Joannem, producit singularitatem in illo, et sic determinat illam naturam ad talem singularitatem. Secundo formaliter, et hoc est quando haecceitas aliqua advenit de novo ab extrinseco naturae determinabili actuando et perficiendo illam formaliter, ad quam ex parte sua erat in potentia. Tertio aliquid dicitur determinari a semetipso, et non per adventum alicujus entitatis perficientis vel informantis, sed ex necessitate naturae et ex ratione perfectissima talis entis, et ex infinitate perfectissima illius est ex semetipsa singularis; et hoc tertio modo possumus dicere ipsum Deum sic esse determinabilem, et hoc modo non est imperfectionis, imo perfer ctionis, licet forte usus talis vocabuli quod est determinari, sonet aliqualem imperfectionem, et si possemus habere aliquod vocabulum significans nobis illum tertium modum, nullam imperfectionem importaret. Et quod hic tertius modus sit verus, patet, quia essentia divina in primo signo non includit omnia attributa dicentia perfectionem simpliciter, et importantia infinitatem formaliter, quod patet dist. 8. quaest, penult. quaest. 1. quodlib. et etiam dist. 1. primi. Et tamen in secundo signo dicitur habere omnes istas perfectiones attributales, quod videtur sonare imperfectionem ; et quia habet omnes illas ex semetipsa et ex necessitate naturae, et ex sua infinita perfectione quodammodo ab ipsa pullulant, et in ipsa sunt formaliter, non quod informent, nec perficiant, quia sunt una res realiter, licet distincte formaliter.
Ad secundum argumentum dico, quod non simile est in creaturis; tum quia creatura non potest fieri haec a semetipsa, sed fit haec per agens extrinsecum producens illam in tali individuo; tum etiam quia quaelibet natura creata est divisibilis et multiplicabilis in suis singularibus ; et sic in alio et in alio singulari est alia et alia natura, et multa alia possunt assignari, propter quae non curret similitudo.
(k) Ad ultimum de sapientia dico. Dico (salvo semper meliori judicio). quod.sa.-
pientia in nobis est individuum sapientiae, quae est in praedicamento Qualitatis, et non est individuum sapientiae transcendentis. Et quod dicit Doctor quod tunc non esset perfectio simpliciter in nobis, dico quod hoc est verum, quia perfectio simpliciter in nobis est limitata ; nam omne fundamentum in limitato est limitatum, secundum ipsum in quaest, ista, exponendo Boetium.
Si dicatur, quod ipse habet dist. 2. part. 1. quaest, ult. primi. aliquod dici ens participatum, et reduci posse ad ens per essentiam ejusdem rationis, ut bonitas mea reducitur ad bonitatem per essentiam, quae est perfectio simpliciter, et vult ipse, quod illa bonitas per essentiam praedicetur de bonitate per participationem.
Hoc idem in dist. 8. hujus quaest. 2. in responsione unius argumenti de capere, et etiam in multis aliis locis dicit, quod sapientia praedicatur de sapientia creata et increata, quod non potest intelligi, nisi de sapientia transcendente.
Praeterea ipse dist. 3. quaest. 1. probat quod si cognoscimus aliquid formaliter esse in Deo per aliquid, quod formaliter est in creatura, ut puta, quia cognoscimus bonitatem formaliter dici de Deo propter bonitatem formaliter existentem in creatura, et hoc non potest esse (secundum ipsum) nisi bonitas creata et increata sint ejusdem rationis, id est, nisi conveniant quidditative in conceptu bonitatis dicto de utraque: et talis bonitas communis de necessitate erit transcendens, aliter non transcendens posset praedicari de Deo, quod falsum est. Et hoc idem vult dist. 8. praesentis quaest. 2.
Unde breviter respondeo, supponendo mihi aliqua. Primo, quod transcendens est in duplici genere, nam quoddam dicitur transcendens, quia tantum abstrahibile a Deo. Secundo, ut est abstrahibile. a Deo et a creatura. Exemplum primi, nam a sapientia infinita abstraho conceptum sapientiae, similiter ab intellectu in infinito abstraho conceptum intellectus et de multis aliis. Isti conceptus tantum nomine et re praedicantur de his a quibus abstrahuntur. Exemplum secundi, conceptus entis et omnium passionum convertibilium et simplicium, et multa alia possunt abstrahi et a Deo et a creatura, ut bonitas potest abstrahi a bonitate increata et bonitate creata, et tale transcendens potest praedicari in quid de illis a quibus abstrahitur.
Si dicatur, quare sapientia non potest abstrahi a sapientia creata ut sit transcendens.
Dico, quod tantum illa abstrahuntur ut transcendentia, quae nata sunt esse indifferentia ad creatum et increatum, sicut non potest abstrahi rationale, ut dicatur transcendens, nec corpus, et hujusmodi; et similiter nec albedo. Forte dices, illa non possunt esse in Deo formaliter, sicut sapientia potest esse; dico, sicut res habet esse in se, ita ordinate abstrahibilia nata sunt abstrahi. Exemplum, sicut Franciscus sic habet esse quod primo dicitur ens: ergo ab ipso abstrahitur conceptus entis. Secundo dicitur habere esse substantiale, et sic abstrahitur conceptus substantiae, et sic deinceps usque ad hominem. Et quia conceptus entis includit passiones convertibiles, ideo est conceptus transcendens cum suis passionibus, non sic conceptus substantiae vel corporis. Similiter a sapientia, puta creata, absiraho conceptum entis, quia nata est prius esse ens; deinde conceptum qualitatis, quia prius dicitur qualis; tertio conceptum generis magis proximi qualitati; quarto conceptum sapientiae; et quinto conceptum specificum ultimatum; sicut ergo in se habet esse, ideo ordinate abstraho abstrahibilia; et quia abstrahibilia sunt communia Deo et creaturae vel pluribus Praedicamentis, ideo sunt transcendentia. Dico ergo, quod a sapientia creata et increata non potest abstrahi sapientia communis utrique dicta in quid, nec similiter ab intellectu creato et increato, nec ista videntur inconvenientia, attento ordine abstrahibilium. Et ad instantias prius factas, dico quod licet Scotus aliquando dicat sapientiam esse communem creatae et increatae, et intellectum similiter, magis dicit explificando quam affirmando illud sic esse. Exempla enim ponimus non ut ita sint, sed ut magis addiscentes assentiant, primo Priorum.
Ad illud de dist. 2. et 8. de participato, dico quod intelligit de participato, quod est ejusdem rationis cum illo quod est per essentiam potest abstrahi a creato et increato, et de se est illud, cui non repugnat perfectio. Et hoc modo entitas participata reducitur ad entitatem per essentiam ; et similiter bonitas creata reducitur ad bonitatem per essentiam, quae sunt communia Deo et creaturis: nec sic sapientia creata potest reduci ad sapientiam per essentiam tanquam ad aliquid ejusdem rationis, sed bene potest reduci ad sapientiam increatam. quae est alterius rationis, sicut et lapis reducitur ad Deum. Ad aliud de dist. 3. quod probat, dico quod Doctor intendit ibi probare entitatem posse cognosci dici in quid de Deo, virtute creaturae continentis essentialiter entitatem, et sic aliquod ens creatum non tantum causat cognitionem sui, sed etiam cujuslibet superioris. Hoc idem de bonitate, quia bonitas creata causat cognitionem sui et omnium superiorum, et sic etiam cognitionem bonitatis convertibilis cum ente, et sic dico de omnibus aliis hujusmodi. Et bene verum est, quod ens creatum et ens increatum sunt ejusdem rationis in entitate transcendenli ; et similiter bonitas creata et bonitas increata in bonitate transcendenli, sic dico de unitate et veritate, et hujusmodi.
Et ad dictum Augustini, quod omnis creatura circa nos clamat, dico quod sic debet exponi, quod creaturae non repugnat perfectio simpliciter, imo nulla sibi repugnat ut est suppositum entis, non autem ut est suppositum talis naturae, ut exponit Scotus dictum Anselmi d. 2. primi, et 8. et 5. quaest, quodlib. Verum tamen est, quod multae perfectiones sunt in homine, propter quas magis fit similis Deo quam in aliis creaturis, ut puta sapientia, intellectus, voluntas, et hujusmodi ; et sic patet quid sit dicendum. Qui vult tamen tenere oppositum, scilicet quod sapientia transcendens potest abstrahi a sapientia creata, forte non deviat ab intentione Doctoris.