In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Resolvit dubium contra tertiam conclusionem, declarans quomodo qualitas possit agere diversis actionibus, intentionali et reali, quia passa harum sunt diversa, nam receptivum unius nequit alteram recipere.
Contra (c) istas conclusiones sunt aliqua dubia. Primo, contra tertiam est istud dubium; non enim apparet, quod sit alia actio qualitatis in sensum et contrarium. Primo, quia qualitas non agit per electionem ; ergo quantum est de se uniformiter agit: quantum ergo est ex se idem immittit in quodcumque passum, et per consequens non est alia et alia actio, quantum est ex parte agentis.
Secundo, quia ubi est idem principium activum, est eadem actio, et hoc probatur per Commentatorem, 3. Coeli et mundi com. 72. si una natura, et actio erit una; sed idem est hic principium formale agendi, et proximum tam in sensum quam in contrarium; ergo eadem actio. Aliud dubium est, quod ista conclusio ultima videtur contradicere duabus praecedentibus. Probo sic, quia si accidentia separata possint in omnem gradum actionis, in quem poterant conjuncta, ergo possunt in corruptionem formae substantialis illius passi in quod agunt. Sed corruptio illa non potest esse in nihil virtute illorum, quia creatura non potest annihilare, nec in accidentia separata, quia creatura non potest facere accidentia aliqua esse per se; ergo in substantiam aliquam est hujus corruptio, et sic si conclusio tertia vera sit, quod ista possunt esse sufficiens principium alterandi, sicut prius sequitur, quod possunt esse principium generandi substantiam efficiens, contra primam et secundam conclusionem.
Ad primum, quid sit actio, et in quo sit, dicetur quaest. 1. dist. seq. sed posito hic breviter, quod credo esse verum, quod actio dicit respectum quemdam extrinsecus advenientem, sive sit in agente, sive in passo, et respectum mutuo correspondentem respectui passionis, cum passiones in diversis passis sint alterius et diversae rationis, sicut et formae receptae in eis, sequitur quod actiones erunt sic aliae. Hoc confirmatur specialiter in proposito, quia passum receptivum formae secundum esse reale, non est receptivum ejusdem secundum esse intentionale, 2. de Anima; oportet enim receptivum soni esse absonum, saltem regulariter receptivum formae isto modo, non est receptivum formae alio modo, maxime in receptivis materialibus; ergo organum et subjectum contrarii non sunt receptiva formae, secundum idem esse, quia unum recipit intentionaliter, aliud realiter, et per consequens cum agens agat in passum secundum potentiam receptivam ejus, secundum illud secundi de Anima : Actus acti vorum sunt in patiente bene disposito, sequitur quod agens non agat in hoc passum, et illud actione ejusdem rationis.
Et tunc ad instantiam de agente ex electione. Respondeo, quod agens ex electione potest diversimode agere, non tantum diversitate quadam disparationis, sed contradictionis, sicut potest non tantum hoc agere, et illud, sed hoc agere, et illud non agere. Agens autem naturale, quod est illimitatum simpliciter, vel aliqualiter secundum perfectionem activam potest ad disparata agere, sed non ad contradictoria, quia quodlibet illorum agit in materia disposita, et hoc necessario. Non ergo sequitur, non agit secundum electionem, ergo non diversas formas in diversis passis. Sed sequitur, ergo non indifferenter agit, vel non agit ex se formam illam, quam potest agere in tali passo. Exemplum de Sole, et tactum est 1. lib. dist. 2. et 7. qui licet habeat indeterminationem quamdam ad disparata causanda in diversis passis, non est tamen indeterminatus contradictorie ad agendum, imo necessario agit in quodlibet passivum, quidquid potest in illud agere.
Ad secundum dicendum, quod ejusdem principii activi possunt esse multae actiones formaliter distinctae, dum tamen illud non sit limitatum in sua virtute activa ad unam actionem, sicut est unica forma; et sic omnes auctoritates Commentatoris, et cujuscumque alterius deberent exponi de forma unica in virtute, sicut est unica in esse naturae.