IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvendo objectionem contra id, quod asseruit dari virtutes morales in voluntate, dicit primo admitti posse habitus tales in Angelo in puris naturalibus creato, quia potest habere plures electiones de recte agibili ab alio, ex quibus gigni posset habitus, qui per mihi et tibi non tollitur, nec ponitur. Ita Major hic quaest. 9. Salus. 1. 2. tract. 11. disp. 2. scil. S. Secundo ait in Angelis non dari tales habitus virtutum, quia nullam habent in illis actibus difficultatem, sicut habet voluntas nostra, quia condelectatur appetitui, et sentit difficultatem non condelectando ei. Hunc secundum modum videtur praeferre hic, et 2. dist. 3. quaest. 10. n. 18. sed alterum putat probabilem ; neque hinc sequitur, ut male infert Medina 1. 2. quaest. 61. art. 5. quod pater intemperatus haberet temperantiam volendo eam filio, quia talis non haberet efficaces electiones temperantiae, ex quibus tantum, (ait Doct. hic) generatur virtus, sed inefficaces, et non ex motivo virtutis.
Ad primum (u) concedi potest, quod si Angelus esset creatus in puris naturalibus non habens in voluntate virtutes morales, possent generari in eo ex multis rectis electionibus ; non quidem circa passiones in appetitu sensitivo, sibi inexistentes, nec etiam quae infuerunt, vel inerunt, vel possunt inesse, sed solum circa tales passiones in universali ostensas per intellectum, quia ostensione posita, et dictato quid esset eligendum, si possibile esset eas haberi ab eis, voluntas ejus consona tali dictamini ex multis electionibus, posset habere habitum moralem rectum.
Hoc probatur, quia omnem voluntatem non necessario carentem perfectione conveniente voluntati, convenit habere quamcumque perfectionem voluntatis ; velle autem bonum circa agibile, non solum sibi, sed etiam alteri (et hoc non tantum in ordine ad bonum divinum, sed inquantum est quoddam bonum proprium) est quaedam perfectio voluntatis, et voluntas Angeli non est necessario imperfecta 5 igitur potest sibi competere habitus, quo velit nihil bonum temperantiae, inquantum est mihi bonum conveniens ; et habitus iste non potest dici charitas, quia, ut dictum est, iste habitus non est tautum bonum, ut quoddam ordinatum ad eligendum Deum, sed sub ratione propriae bonitatis in eo. Nec est alius habitus quam temperantiae, quia per mihi et tibi non variatur ratio formalis habitus ; igitur sicut habitu temperantiae formaliter eligo mihi hocbonum, ita habitu ejusdem rationis potest milii quilibet velle hoc bonum.
(x) Hoc modo consequenter posset poni in Deo esse rationem virtutum moralium,sicut in eo conceditur charitas sine accidenlalitate ejus, et ita ex ista ratione de Angelo, quae adducitur contra propositum, sumitur ratio ad propositum ; nam voluntas Angeli potest velle mihi bonum temperantiae inquantum est tale bonum, quod velle est proprius actus temperantiae ; igitur ex habitu temperantiae potest illud velle, sicut argutum est, et ita erit in eo temperantia, et non in parte sensitiva, igitur in alia.
Si objicitur, quod est contra Philosophum 10. Ethicorum, qui negat a diis virtutes morales ; respondeo, ita forte negaret ab eis omnem habi- tum accidentalem, si secundum aliquos poneret eos naturaliter esse beatos.
Aliter (y) si non placeret ponere in eis virtutes morales, potest negari consequentia illius rationis factae contra propositum, et hoc altero istorum modorum ; vel quia virtus non est circa quodcumque bonum, sed circa bonum difficile ; bonum autem tale, quod ponitur objectum virtutis, non est difficile, nisi habenti appetitum sensitivum, qui natus est ferri in oppositum illius boni, saltem quantum ad aliquam circumstantiam : et ex hoc, quod appetitus sensitivus sic inclinatur, voluntas in eodem nata est sibi condelectari, et hoc difficile est voluntati tendere in bonum debite circumstantionatum ; voluntas autem Angeli, quia non est conjuncta appetitui sensitivo, non est nata condelectari sibi, et ita sine difficultate tendit in bonum morale, id est, recte circumstantionatum.
Alio modo (z) dici potest, duplex est volitio ; una simplex, quae est quaedam complacentia objecti, alia efficax, qua scilicet volens prosequitur ad habendum volitum, si non impediatur ; sola autem secunda est proprie electio, eo modo quo Philosophus loquitur 3. Ethicorum : voluntas est impossibilium, electio non. Nullus enim eligit impossibile, id est, efficaciter vult, ex qua volitione prosequatur illud, licet aliquis posset simplici volitione velle impossibilia, quomodo peccavit, vel forte peccare potuit primus Angelus volendo aequalitatem Dei.
Potest igitur dici, quod in habentibus appetitum sensitivum voluntas potest esse principium multarum electionum respectu objecti moralis, et ista volitio efficax est electio, quae sola nata est generare habitum, qui licet sit prior omni habitu in appetitu sensitivo, tamen natus est esse principium imperandi tali appetitui ; in Angelo autem potest esse volitio simplex non nata imperare.