IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(u) Ad primum concedi potest, etc. Respondet Doctor ad has objectiones. Ad primam respondet dupliciter : Primo, quod in Angelo, si esset creatus in puris naturalibus, possent generari in eo virtutes morales ex multis rectis electionibus, non circa passiones in appetitu sensitivo sibi inexistentes, cum tales passiones sibi repugnent, sed solum circa tales passiones in universali per intellectum ostensas, etc.
Et cum dicit Doctor quod velle bonum non in ordine ad Deum non est actus charitatis, patet, quia charitas primo inclinat ad bonum infinitum in se, et post ad omnia alia bona in ordine ad bonum infinitum, ut supra patuit dist. 28. et 29. Sed virtus moralis non inclinat ad actum bonum in ordine ad ultimum finem, sed praecise inclinat ad bonitatem actus in se, nam habitus temperantiae praecise inclinat ad actum temperantiae, ut est in se tale bonum, non ordinando illud ad bonum infinitum. Posset tamen idem actus elici, et ab habitu temperantiae, et habitu charitatis, quia charitas posset inclinare ad talem actum, ut in ordine ad bonum aeternum, et temperantia ad eumdem actum, ut praecise habentem talem bonitatem in se, et quanto actus elicitur secundum inclinationem plurium virtutum, tanto perfectior est, ut patet a Doctore in quarto dist. 14. quaest. 2. et in quodlib. quaest. 18.
(x) Hoc modo. Et etiam addit, quod etiam in Deo potest esse ratio virlulummoralium. Hoc debet sane intelligi, quia si virtus moralis est moralis, quia conformis rectae rationi, forte in Deo non erit talis virtus, quia voluntas divina respectu eorum, quae sunt ad extra nullo modo regulatur ab intellectu divino, imo quidquid vult ad extra, prius vult illud, quam intellectus divinus cognoscat illud esse volendum ; et hoc expresse patet a Doctore in prolog, quaest, ultima, et in primo, dist. 38. et 39. et in quodlib. quaest. 14. Nam simpliciter prima rectitudo actus voluntatis divinae respectu eorum, quae fiunt ad extra, est a sola voluntate divina, quia talis actus, ut praecise est a voluntate, est ex se formaliter rectus: et hoc patet a Doctore in prologo quaest, alt. et in secundo, dist. 23. et in 4. dist. 46. quaest, 1 et sic in Deo non potest poni ratio virtutis moralis sub illa ratione, qua ponitur in Angelo, quia ut in Angelo est praecise virtus moralis, pro quanto est conformis rationi rectae. Si tamen ponatur virtus moralis in voluntate divina, quae licet non sit conformis rectae rationi, ut priori in ratione regulae, tamen si voluntas illa respectu actus talis virtutis posset habere rationem priorem, ut regulam, tunc talis actus posset dici actus virtutis moralis, quia etsi illum recta ratio non praecedat, tamen si praecederet, dictaret talem actum sic esse eliciendum: et hoc modo actus voluntatis divinae, quo vult me jejunare, sive quo vult temperate vivere, potest dici actus moralis.
Adverte etiam, quod si velle aliquod bonum ut in ordine ad bonum aeternum est actus charitatis, tunc voluntas divina non poterit habere actum moralem, quia omne volitum ab ea est simpliciter volitum in ordine ad bonum aeternum, quia quidquid vult, vult propter ultimum finem. Dico ergo quod velle aliquid in ordine ad bonum aeternum, potest dupliciter intelligi :Uno modo, quod velit illud in ordine ad bonum aeternum, ordinando illud tanquam ad praemium sibi correspondens: et hoc modo charitas inclinat proprie ad bonum in ordine ad bonum aeternum tanquam ad praemium, cum actus charitatis sit vere praemiabilis bono aeterno, licet primo inclinet ad illud bonum in ordine ad Deum in se et propter se diligendum: et hoc modo non omnis actus voluntatis divinae, quo vult me temperate vivere, est actus charitatis: patet quia vult peccatorem temperate vivere et per consequens non actu ordinat bonum temperantiae ad bonum aeternum, ut ad praemium, cum non sit in charitate ; et licet tale bonum ordinet ad se tanquam ad finem, vel non ut ad praemium correspondens, potest tamen dici actus temperantiae, improprie tamen.
Potest etiam et melius dici, quod actus voluntatis divinae, quo vult velle me bonum temperantiae, ut est in se bonum, est actus temperantiae, quia ut sic, non vult me velle tale bonum in ordine ad ultimum finem. Et licet voluntas divina velit illud bonum in ordine ad ultimum finem, non tamen semper vult me velle tale bonum in ordine ad ultimum finem.
Nota etiam, quod licet ratio virtutis moralis posset poni in voluntate, non tamen ponitur ibi aliquis habitus directivus ex actibus moralibus, cum hoc sit imperfectionis, nec habitus inclinans ad actum moralem ; et hoc patet expresse a Doctore in A. dist. 46. quaest. 1. sed praecise ponitur ratio virtutis moralis, pro quanto voluntas divina vult me velle actum moralem. Et quod dicit de charitate, quae ponitur in voluntate divina sine acciden. talitate, aut dicit, quia charitas non ponitur ibi ut habitus perficiens, sed ponitur ut vere attributum, et ut perfecte idem cum natura divina. Et quod addit supra, quod ratio virtutis moralis non variatur per mihi et tibi, hoc patet, quia ratio virtutis moralis est ex conformitate ad rationem rectam, et quod ratio recta dictet esse jejunandum a me, et esse jejunandum a Joanne, non variatur ratio formalis talis rationis rectae ; sic similiter nec actus conformiter elicitus tali rationi recte quo volo me velle jejunare, vel quo volo Petrum velle jejunare, erit actus vere moralis et in simili clare dictum est supra dist. 23. 24. et 26.
(y) Aliter. Hic Doctor dat aliam responsionem, quod si non placeret ponere in eis virtutes morales, quod posset negari consequentia iillius rationis factae, quia non sequitur, Angelus habet rectum velle; ergo ex pluribus volitionibus rectis generatur in eo virtus moralis, quia diceret quod non omnis actus voluntatis rectus est actus virtutis moralis, sed ultra requiritur quod talis actus rectus sit circa bonum difficile, sed in proposito bonum quod ponitur objectum virtutis non est difficile, nisi habenti appetitum sensitivum.
Si dicatur, quod etiam in Angelo potest esse bonum difficile, et hoc patet, quia voluntas, ut natura summe inclinatur ad summum bonum, ut summe commodum sibi, et ad alia bona in ordine ad illud summum commodum, ut supra patuit dist. 15. Modo, ut exit in actum contra inclinationem boni commodi, vel saltem secundum aliquam circumstantiam, tale bonum videtur difficile ; sed talis affectio commodi fuit in Angelo, ut patet a Doctore in2. dist. 6. quaest. 2. et dist. 23. ubi vult, quod Deus non potest facere rationalem creaturam impeccabilem ex natura, ex hoc quod habet naturalem inclinationem ad summum commodum sibi. Cum ergo Angelus potuit recte velle aliquid contra naturalem ejus inclinationem, ergo illud bonum potuit dici difficile sibi, cum videatur difficultas velle aliquid contra naturalem inclinationem, imo major difficultas, quam quando voluntas vult aliquid contra inclinationem appetitus sensitivi, cui per accidens conjungitur, ut satis patet. Hanc, difficultatem relinquo aliis solvendam.
(z) Alio modo dici potest. Adhuc Doctor dat aliam responsionem, dicens quod duplex est volitio : una simplex, quae est quaedam complacentia objecti, et sine executione, sicut desperans de sanitate vult sanitatem, non tamen prosequitur eam, acceptando media ordinata ad illam ; alia est volitio efficax, qua scilicet volens prosequitur ad habendum volitum, si non impediatur, et haec secunda dicitur proprie electio, eo modo quo Philosophus loquitur 3. Ethic. c. 5. Voluntas, id est, volitio simplex, est impossibilium, quomodo hoc, patet in secundo, dist. 6. quaest. 1. sed respectu impossibilium non est electio, quia nullus efficaciter vult aliquid impossibile.