Utrum deus potuerit facere humanitatem christi meliorem quam sit.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod humanitatem christi deus meliorem facere non potuerit quam sit. Tanto enim unumquodque melius est, quanto deo propinquius. Sed nullum creatum potest esse deo propinquius quam quod unitur sibi in unitate personae, sicut humana natura in christo.
Ergo videtur quod nihil ea melius facere potuerit deus.
Praeterea, infinito non potest esse aliquid majus. Sed bonitas animae christi est infinita: quia datus est ei spiritus non ad mensuram, joan. 3.
Ergo nihil ea melius fieri potest.
Item, videtur quod nec beata virgine: quia secundum Anselmum, decuit ut virgo quam deus unigenito filio suo praeparavit in matrem, ea puritate niteret, qua major sub deo nequit intelligi. Sed nihil potest deus facere quod sibi in bonitate vel puritate aequetur. Ergo videtur quod nihil melius beata virgine facere possit.
Praeterea, secundum Augustinum in Lib. Conf., Angelus factus est prope deum. Sed beata virgo exaltata est etiam super choros Angelorum, sicut Hieronymus, tradit, et ecclesia de ipsa cantat. Ergo nihil ea deo proximius esse potest, et ita nec melius.
Item, videtur quod nec beatitudine creata.
Quia secundum boetium, beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed omni bono nihil potest esse melius. Ergo nec beatitudine creata.
Sed contra, bonum increatum, omne creatum bonum in infinitum excellit. Sed inter infinite distantia possunt esse multa media. Ergo quolibet bono creato potest deus multa meliora facere.
Respondeo dicendum, quod sicut quolibet bono creato, eo quod finitum est, potest aliquid melius esse; ita bono increato, eo quod infinitum est, nihil melius esse potest. Et ideo bonitas creaturae dupliciter considerari potest. Aut quae est ipsius in se absolute, et sic qualibet creatura potest esse aliquid melius: aut per comparationem ad bonum increatum; et sic dignitas creaturae recipit quamdam infinitatem ex infinito cui comparatur, sicut humana natura inquantum est unita deo, et beata virgo inquantum est mater dei, et gratia inquantum conjungit deo; et universum inquantum est ordinatum in deum. Sed tamen in istis comparationibus est etiam ordo duplex: primo, quia quanto nobiliori comparatione in deum refertur, nobilius est; et sic humana natura in christo nobilissima est; quia per unionem comparatur ad deum, et post beata virgo, de cujus utero caro divinitati unita, assumpta est, et sic deinceps: secundo, quia quaedam istarum comparationum est secundum respectum tantum, sicut universi ad finem, et matris ad filium: et ideo ex dignitate comparationis non potest sumi judicium de re absolute, ut dicatur, quod beata virgine non potest aliquid melius esse; sed secundum quid, ut dicatur, quod non potest esse melioris mater, nec ad majus bonum ordinatum universum. Sed alia comparatio, scilicet per unionem, est etiam secundum esse: et ideo judicium simpliciter de natura unita, est secundum comparationis bonitatem, ut dicatur, quod christo homine nihil melius esse potest: sed judicium quod est praeter hanc comparationem, est secundum quid tantum, ut cum dicitur, quod humana natura in christo, inquantum est creata, potest aliquid esse melius; et hoc ideo, quia natura considerata praeter esse suum, est secundum rationis acceptionem tantum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis humana natura sit divinitati unita in persona, tamen naturae remanent distantes in infinitum; et ex hac parte potest esse aliquid melius humana natura in christo, non ex parte qua unita est.
Ad secundum dicendum, quod gratia habitualis animae christi infusa, non est simpliciter et per se infinita, sed secundum quid, sicut dictum est supra, dist. 43, quaest. Unic., art. 2, quod virtus intelligentiae est infinita inferius, inquantum potest in infinitos effectus; ita et gratia christi dicitur infinita secundum quid, inquantum potest in omnes effectus gratiae, et per accidens, inquantum concurrit ad ipsam unionem infiniti boni, ut medium congruitatis, et ad operationem christi, quae est infiniti valoris, inquantum est operatio divinae personae.
Ad tertium dicendum, quod puritas intenditur per recessum a contrario: et ideo potest aliquid creatum inveniri quo nihil purius esse potest in rebus creatis, si nulla contagione peccati inquinatum sit; et talis fuit puritas beatae virginis, quae a peccato originali et actuali immunis fuit. Fuit tamen sub deo, inquantum erat in ea potentia ad peccandum. Sed bonitas intenditur per accessum ad terminum quod in infinitum distat, scilicet summum bonum. Unde quolibet finito bono potest aliquid melius fieri.
Ad quartum dicendum, quod inter Angelos et deum est infinita distantia; unde posset deus facere multos intermedios gradus bonitatis: et ideo quamvis beata virgo sit exaltata super Angelos, quia tamen non usque ad aequalitatem dei, manet adhuc infinita distantia; et potest adhuc aliquid melius esse.
Ad quintum dicendum, quod beatitudo creata habet quamdam infinitatem ex eo quod conjungit infinito bono: in se enim considerata comprehendit omnia bona participabilia homini. Unde si naturae capacitas major esset, major esset participatio, et perfectior beatitudo; sicut beatitudo unius sancti praeponitur beatitudini alterius. Tamen sciendum, quod boetius vult, quod haec definitio essentialiter beatitudini increatae conveniat; aliis autem per participationem.