CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit sententiam negantem omnem distinctionem attributalem in divinis ante opus intellectus ; et fuse explicat modum dicendi eorum, qui dicunt ipsam distinctionem rationis in divinis non reperiri, nisi per respectum ad perfectiones similes in creatis, quae realiter di Ierunt, adeo quod si non essent istae, nulla esset, nec rationis distinctio in divinis.
In ista (a) quaestione sunt multae opiniones, quas non omnes intendo recitare, sed duae sunt tenentes conclusionem negativam, quae tamen inter se differunt vel contradicunt, quarum utraque ponit, quod cum simplicitate Dei non stat distinctio attributorum aliqua nisi tantum rationis.
Sed prima ponit, quod nec illa potest haberi nisi per respectum ad extra. Secunta ponit istam distinctionem rationis posse haberi absque respectu ad extra. Prima innititur isti rationi, quandocumque in uno extremo est differentia rationis, cui correspondet in alio extremo differentia realis: distinctio vel differentia rationis, sumitur per comparationem ad distincta realiter.
Exemplum de distinctione secundum rationem dextri et sinistri in columna, quae sumitur per respectum ad distinctionem realem eorum in animali, similiter de distinctione rationis in puncto, ut est principium et finis, quae distinctio sumitur per respectum ad lineas realiter diversas. Sed attributa divina habent in creaturis aliqua re distincta sibi correspondentia, ut bonitas bonitatem, sapientia sapientiam, et alia quae vere dicuntur attributa per quae excluduntur quaedam proprietates divinae, ut sempiternitas et aeternitas, quae proprie non sunt attributa: ergo, etc. Adhaerentes huic rationi tenent quod sic distinguuntur attributa per respectum in intellectum nostrum, in tantum, quod illis correspondentibus in creaturis circumscriptis, non nisi unicus conceptus et simplex posset formari de essentia divina, quae unico nomine exprimeretur. Nam alia nomina si imponerentur, aut essent nomina synonyma, quia idem re et ratione esset eis correspondens, aut vana, quia nihil eis corresponderet.
Modus eorum ponendi est talis, omnibus rationibus attributorum, quae scilicet dicunt perfectionem in Deo et in creaturis, correspondet in Deo unitas essentiae non secundum esse quod absolute habet, ut dictum est, sed secundum respectum quem habet ad creaturam, non in genere causae efficientis ; sic enim nullum sumitur attributum ut sapientia, quia sapientiam facit; nec etiam ad removendum aliquid a Deo. Quos duos modos videtur dicere Avicenna et Rabbi Moyses, sed inquantum essentia divina comparatur ad creaturas secundum rationem causae formalis, integritatem omnis perfectionis in se continens, quae disperse et imperfecte est in creaturis, et per hoc est essentia illa ab omnibus diversimode imitabilis.
Ultra, (b) ista opinio dicit, quod pluralitas perfectionum attributalium, ut est in essentia divina est quasi in potentia: ut autem est in conceptu intellectus est quasi in actu. Exemplum de universali in re et in intellectu, sed diversimode habent esse ista plura in diversis intellectibus: in divino quidem et beato creato, ex plenitudine perfectionis illius essentiae simplicis, ipsa concipitur secundum diversas rationes, et ex hoc provenit multitudo conceptuum secundum actum in intelligentia. Sed ab intellectu lumine naturali intelligente, concipiuntur a posteriori inquantum ex perfectionibus realiter diversis in creaturis, format conceptiones et perfectiones correspondentes in Deo proportionales: nullus tamen intellectus sine respectu ad illa proportionalia eas actu intelligit, sive ab illis proportionalibus intelligat eas, ut tertius intellectus, sive non, sed ex essentia, ut primus intellectus et secundus. Limitatae autem perfectiones inquantum actu in intelligentia sunt dicuntur rationes: et dicitur hic ratio, conceptio perfectionis determinatae ex respectu ad determinatam sibi in creatura correspondentem.
Alii declarant (c) istam positionem sic, quod sicut intellectus divinus apprehendens suam essentiam secundum rem unam et simplicem, virtualiter tamen omnium perfectiones quantumcumque limitatas et determinatas absque limitatione et defectu continentem, propter quod est imitabilis a quibuscumque rebus quascumque perfectiones limitatas importantibus, intelligendo illam essentiam ut unam secundum rem, intelligit tamen illam aliquo modo multiplicem secundum rationem, vel intelligit in una re multa secundum rationem, inquantum apprehendit eam sub alia ratione imitabilem a leone,et sub alia ratione ab asino, et hoc inquantum asinus et leo secundum diversas perfectiones diversorum graduum, ipsam perfectionem divinam sunt participantes et imitantes vel apti imitari. Ita intellectus divinus suam essentiam secundum rem simplicem, virtute tamen omnium entium perfectiones simplices et absolutas, absque limitatione et defectu continentem, apprehendens, ut propter eminentiam suae perfectionis eisdem perfectionibus eminentius est perfecta, intelligit illam essentiam, ut unum secundum rem, et multiplici perfectione secundum rationem differente perfectam ; et si non apprehenderet, quod creatura diversis perfectionibus realiter differentibus perficeretur inquantum est bona et sapiens, sive quod istae diversae perfectiones importantur in creatura, non apprehenderet se sub alia ratione perfectum sapientia, et sub alia ratione perfectum bonitate: nec apprehenderet differentiam rationis inter suam sapientiam et suam bonitatem, nisi apprehenderet differentiam secundum rem sapientiae et bonitatis in creatura, alioquin ab uno eodem modo se habente secundum rem, et secundum conceptum sumeretur unitas et pluralitas.
Cum igitur essentia divina ut in se consideratur, non sit nisi aliquid indistinctum omnino simplex re et ratione, non potest dici quod absque comparatione ejus ad aliqua, in quibus invenitur diversitas rei vel rationis, talis distinctio esse possit, quia cum apprehenditur illud quod est omnino simplex et unicum sub ratione, quae sibi competit secundum se et absque habitudine ad aliquid, in quo sit aliqua distinctio, sicut apprehensum non est nisi unum secundum rem, ita non potest apprehendi nisi secundum unam simplicem rationem. Nec etiam illa, scilicet intelligibile et intelligens , potest circa essentiam suam apprehendere, ut differentia quaedam ex comparatione eorum ad invicem vel ut mutuo se respicientia, nisi jam in sua differentia existere supponantur, sive quamdam differentiam importantia: quae enim apprehenduntur ut quaedam differentia mutuo se respicientia, et quae etiam operatione intellectus, ut differentia ad invicem comparantur, jam in sua differentia existere supponuntur. Quae autem ex operatione rationis vel intellectus habent, quod sint quaedam entia secundum rationem, et ad invicem ratione differentia non possunt dici constitui in tali suo esse, et habere differentiam hanc secundum rationem ex comparatione eorum inter se per operationem rationis vel intellectus; imo ista secunda operatio primam necessario praesupponit, ita quod primo per operationem unam rationis in tali esse distincto constituuntur, et secundo per aliam operationem intellectus sic distincta ad invicem comparantur. Sicut enim cum res vere absolutae comparantur ad invicem, supponuntur habere esse distinctum secundum rem, sic etiam cum res rationis ad invicem comparantur, praesupponuntur habere distinctum esse secundum rationem; igitur si intellectus divinus apprehendit essentiam suam ut differentem secundum rationem ab attributis, et etiam apprehendat ipsa attributa ut differentia secundum rationem, et sub hac differentia, ista ad invicem comparat, in ipsa secundum se actualiter sunt illa, ut sic differentia et sub sua actuali distinctione quam sic habent, secundum se movent intellectum divinum, ut ipsa sic distincta concipiat et ad invicem comparet, hoc autem non videtur conveniens. Ratio ista confirmatur : Quaecumque enim differunt, aut habent differentiam secundum se, vel ex seipsis formaliter per illud, quod sunt secundum seipsa, absque comparatione ad aliqua realiter differentia, et ista differunt secundum rem; aut habent pluralitatem sive differentiam ex comparatione ad aliqua realiter differentia, et ista differunt ratione. Et hoc patet in creaturis, nam supposita unitate formae specificae secundum rem, in illa distinguit intellectus rationem generis et differentiae, quae dicuntur non diversae res, sed diversae rationes. Sed haec diversitas non posset accipi in illa re una et simplici, nisi per intellectum comparetur ad aliqua realiter differentia, et secundum quemdam ordinem illi unicae rei convenientia. Unum et idem etiam non haberet diversas rationes veri et boni, nisi intelligere et velle illud unum et idem subjecto, essent alicubi actus realiter diversi et ad invicem ordinati. Hoc etiam patet in Deo, quia circumscripta comparatione omnimoda ad diversas essentias creaturarum realem diversitatem importantium, essentia divina non apprehenderetur ab intellectu divino sub ratione diversarum idearum vel formarum sola ratione differentium, sed sub una ratione simplici omnino indistincta.
Et haec est intentio (d) Com mentatoris 12. Metaphys. comment. 39. ubi loquens de materia hac di cit : quod vita, sapientia, etc. dicuntur
proprie de Deo, quia Deus dicitur proprie et vere vivens et sapiens, etc. Talia autem et consimilia, quae significantur per modum dispositionis et dispositi, in rebus immaterialibus reducuntur ad unum in esse, et ad duo in consideratione. Intellectus enim natus est dividere adunata in esse, sed in rebus compositis, cum disponit compositum per formam, aut cum disponit habentem formam per formam, intelligit utraque adunata aliquo modo , et differentia aliquo modo ; cum autem fuerit considerata dispositio et dispositum in rebus immaterialibus, tunc reducuntur ad unam intentionem omnibus modis, et nullus modus erit, quo praedicatum distinguatur a subjecto extra intellectum, scilicet in esse rei; sed nullam differentiam intelligit intellectus inter ea in essendo, nisi secundum acceptionem, scilicet quia idem accepit dispositum et dispositionem ut duo, quorum proportio est ad invicem, sicut proportio praedicati ad subjectum. Intellectus enim potest intelligere idem his duobus modis secundum similitudinem ad propositionem categoricam in rebus compositis, sicut intelligit multa per similitudinem.