IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit aliud dubiam contra eamdem tertiam conclusionem, declarans quomodo accidentia separata agant in contrarium, sine eo quod corrumpant substantiam, quia corrumpendo eam, generarent novam substantiam, quod est contra primam et secundam conclusionem ; et assignat duos modos dicendi exactissime penetrando omnia, et varia dubia movendo et resolvendo.
Ad (d) aliud dubium contra alias duas conclusiones respondeo. Uno modo breviter posset dici, quod qualitas est principium actionis in passum habens contrarium, et hoc secundum quemlibet gradum, secundum quem prius, et hoc quantum est ex parte qualitatis activae; sed propter subjectum, in quo est contrarium, quod determinat sibi aliquem gradum magis quam alium, possibile est quod non possit in omnem gradum contrarii, inquantum contrarium est in tali subjecto, eodem modo quo prius potuit: et ista responsio declarabitur ex sequentibus.
Alio modo potest dici, quod si possit in omnem gradum alterationis, in quem potuit conjuncta, non sequitur quod possit in corruptionem substantiae. Ratio hujus est ista, quia generatio non potest a corruptione separari comparando ad agens naturale, hoc modo intelligendo, quin quidquid causatum corrumpit simpliciter in fine corruptionis aliquid relinquat, quia non annihilat. Nec potest creatura corrumpere in accidens per se existens, quia non potest causare accidens sic existens; ergo si corrumpat, corrumpet in substantiam, et per consequens, si non habet virtutem corrumpendi in substantiam, omnino non corrumpet ; sed accidens separatum non habet virtutem corrumpendi in substantiam, quia nec producendi substantiam, ut probatum est supra.
Contra hoc primo, quia qualitas quae potest in omnem gradum alterationis praeviae ad generationem, potest in gradum incompossibilem formae substantiali rei corrumpendae, et ita in corruptionem. Primum probatur, quia si non potest inducere aliquem gradum incompossibilem formae substantiali corrumpendae, ergo cum quocumque gradu inducibili ab ipso potest stare forma substantialis corrumpendi, et ita per nullam alterationem potest corrumpendum corrumpi. Respondeo, nunquam potest alterans inducere gradum incomposi-sibilem alterabili. Probatur ex ratione terminorum, quia non potest movens inducere gradum incompossibilem suo mobili. Cujus probatio est, quia mobile manet in toto motu ; ergo sub omni gradu per motum inducto ; sed nihil manet sub aliquo sibi incompossibili ; ergo, etc. Quando autem infers, tunc nunquam alterans per alterationem subjectum corrumpet alteratum, concedo; et probo hoc per aliam rationem a priori, quia prius naturaliter non corrumpitur per aliquid posterius naturaliter: quidquid est inductum ab alterante, ut alterans, est posterius naturaliter forma substantiali rei alterabilis; ergo per nihil tale inductum ab alterante corrumpitur substantia alterabilis.
Dico ergo, quod nulla substantia corrumpi potest, nisi a substantia, sicut nec oppositum substantiae corrumpendae potest induci, nisi a substantia, ut superius est probatum: a quali autem contrario non corrumpitur substantia, nisi dispositive, quia ad illam alterationem sequeretur generatio, nisi aliquid impediat.
Sed contra, quia tunc sequeretur quod accidentia ignis, si essent maxima, utpote tantae quantitatis sicut sphaera ignis, et tamen separata a substantia, non possent corrumpere guttam aquae ibi existentem, quod videtur improbabile. Aliud, quia sic accidentia alterantia possunt in quemlibet gradum alterationis sicut prius: ergo ultimum, et per consequens, cum ille ultimus corruptus immediate disponat ad corruptionem substantiae, vel isto corrupto, immediate concomitetur corruptio substantiae, sequitur quod substantia corrumperetur.
Ad primum, concedo quod si tota substantia ignis in sphaera sua destrueretur, et manerent ibi omnia accidentia, gutta aquae ibi posita nunquam destrueretur ab illis; et rationes prius positae hoc concludunt, quia non possent aliquam aliam substantiam generare, nec corruptio istius potest esse nisi in substantiam, quia non est in nihil; nec in materiam nudam ; nec in accidentia, maxime virtute agentis naturalis, quia non potest natura aliquid annihilare: nec in materiam primam resolvere; nec accidentia facere sine subjecto.
Ne tamen nimis absurdum dicatur hoc et contra sensum, dico quod si accidentia aliqua activa essent sine subjecto, substantia quanta et qualis approximata eis corrumperetur, sed non ab eis, imo ab agente universali causato, scilicet coelo, ad quod est fuga naturalium, praecipue cum forma hic inducenda sit imperfecta,quae totaliter est in virtute activa coeli, et per consequens nullo particulari agente impediente, imo magis disponente, potest forma illa a coelo induci, sicut inducit quasdam formas imperfectas in materias corruptibilium.
Et si esset aliqua forma, ad quam inducendam coelum non sufficeret, oporteret fugere ad primam causam simpliciter, quia hic induceret illam formam, ad quam agens naturale disponit.
Nec hoc est fugere ad miraculum, quia regulariter omnem impotentiam totius naturae creatae Deus supplet, ut patet in animatione corporis organici, ubi non ponitur miraculum; ita hic tota natura creata non sufficeret ac generationem istam, nec ad cor ruptionem, et ideo natura dispo nente ad eam ultimata dispositione Deus regulariter suppleret impo tentiam naturae.