IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad aliud dubium, etc. In hoc e in paragrapho sequenti hoc dubium fuse et clare exponitur. Ad quorum intelligentiam breviter advertendum est, quod in generatione substantiali supponitur alteratio, quae corrumpit qualitates connaturales formae praeexistentis, ut patet experientia ad sensum. Ex hoc colligitur formam praeexistentem dicere necessariam connexionem ad qualitatem naturalem, non in omni suo gradu, sed in aliquo determinato.
Primum patet, quia processus ad corruptionem ejus non fieret ab alteratione et corruptione accidentium naturalium, alioquin nisi esset aliqua connexio inter haec et formam, natura enim non agit otiose: ergo via est ad corruptionem formae, corruptio accidentium per inductionem qualitatis contrariae, contra inclinationem subjecti, ideoque motus hic est violentus, ideoque motus hic est violentus subjecto. Secundum etiam patet, quia non ad omnem alterationem dictarum qualitatum sequitur corruptio formae substantialis.
Sed inquirendum ulterius, in quo fundatur haec connexio inter formas in essendo, quae inseparabilis est ? Qui docent formam substantialem esse terminum alterationis, et formam priorem corrumpi, quia corrumpuntur ejus qualitates ; dicunt hanc connexionem esse inter dispositiones praevie inductas et formam sequentem.
Respondetur, non esse hanc connexionem inter formam substantialem, et ullam dispositionem antecedentem formam ipsam substantialem, prout aliqui contrarium putant. Patet, quia dispositio antecedens non recipitur immediate in materiam primam, ut nunc suppono cum communiori, accidentia absoluta inesse toti, mediante sua forma.
Unde colligitur sicut motus ad alterationem praeviam corruptioni, est violentus subjecto, id est, contra inclinationem passi, ita subjectari terminum ejus in ipso toto mediante forma, qua constituitur ; nihil enim in passo dicit repugnantiam praeter formam et totum mediante forma.
Praeterea, quia qualitates inductae expellunt formaliter, et per oppositionem, qualitates contrarias et connaturales formae praeexistenti, quae in ipsa forma subjedantur, atque ab eadem emanant ; si ergo emanant ab ipsa forma, nequeunt subjectari in materia, quia nulla forma agit in suum subjectum primum realiter, ad quod se habet, ut actus; non ergo ut agens, quidquid sit de formis intentionabilibus et actione earum.
Hoc supposito, petet responsio primo quia illa necessaria connexio et ordo inter formas illas, nempe calorem inductum in materiam et formam ignis sequentem, non fundatur ex natura formarum, qua sunt actus subordinati respective ad idem passum,qualis est ordo inter quantitatem et qualitatem respective ad substantiam, quia sic non respiciunt idem passum, quia calor praevius est in substantia subjecti praeexistentis, et secundum formam, qua constituitur, forma ignis non ita.
Deinde ubi est talis connexio, prior forma non desinit adveniente sequenti, quia ordo et connexio aliquorum in esse nequit salvari, non salvato ipso esse. Contrarium evenit in proposito, quia adveniente forma genita,desinit forma prior per corruptionem et totum quod ipsi inest, ut calor, verbi gratia, praeproductus per alterationem praeviam.
Tertio, nihil inclinat ad sui non esse, quod alioquin est natura sua permanens ; sed si calor prior per ordinem intrinsecum, fundatum in sua natura, inclinaret ad formam sequentem, inclinaret ad non esse sui, quia inclinaret ad non esse subjecti ; ergo ut sic non fundat ab intrinseco ordinem ad formam genitam in esse et permanenter. Et confirmatur, quia vel fundaret illum ordinem, inquantum est, et hoc non, quia repugnat esse, nisi insit subjecto ; ergo nisi subjectum sit. Sed subjectum esse, et formam sequentem, quae est terminus generationis esse repugnat ex oppositione in essendo, quam habent forma corrupta et forma genita, vel fundaret illum ordinem, qua non est et fuit ; sed hoc aeque repugnat fundari ordinem essendi inter entia positiva, qua entia sunt et formae, nisi ut fundatur in esse eorum.
Dices, fundari illum ordinem in calore, inquantum praecessit; contra, calorem praecessisse, et nunc non esse, provenit ex destructione subjecti per formam advenientem, non autem positione alicujus formae contrariae in eodem subjecto ; ergo ideo desinit, quia causa per se ejus, ut subjectum, desinit sed sic etiam desineret, sive subjectum corrumperetur per ignem, sive per quodcumque aliud agens, ad cujus formam calor non esset dispositio, ergo, etc.
Praeterea patet idem, quia forma illa prior producta non repugnat formae substantialin qua sustentatur, et perinde dicendum erit,si ponatur in materia,neque unioni ejus ad subjectum ex natura sua, quia substantiae nihil est contrarium, et nulla forma infert privationem alterius substantialis, nisi quae aequivalet ipsi, et tribuit actum simpliciter et incomparabilem: ergo illa forma caloris non dicit necessariam connexionem cum forma sequente in suo esse. Probatur consequentia, quod est prius simpliciter respectu posterioris, id est, inseparabiliter, nequit poni, nisi tollatur quidquid repugnat posteriori eo ipso quo ponitur ; forma substantialis praeexistens non tollitur, neque tolli potest per calorem, cui non opponitur: ergo neque ex vi caloris necessario infertur, tanquam inseparabili connexione forma posterior substantialis.
Dices, hoc probaret nullam esse connexionem inter dispositionem praeviam et formam subsequentem. Dico quod non est illa connexio, quam inquirimus, sed est connexio ratione tertii, nempe causae extrinsecae, quae agit cum subordinatione, primo mediante qualitate, secundo mediante forma, quae est principium generandi, ut nos dicimus, qua constituitur in forma substantiali; et si generatio fieret virtute qualitatis, perinde dicendum esset servari in eadem hanc su Inordinationem in agendo. Ex qua subordinatione oritur ordo inter formas non necessariae connexionis, sed suppositionis ex modo agendi causae, quaecumque illa sit.
Alia ergo connexio est, quam inquirimus inter ipsas formas in esse, vel inter subjectum et propriam qualitatem Physicam, quae proinde supponit substantiam et formam, qua constituitur, et illa sequitur. Haec autem talis est, ut naturaliter separari ab invicem non possint virtute causae naturalis, neque fieri, ut ignis sit, quin sit calidus ; haec autem fundatur in igne, qua prior est sua proprietate Physica, non propter dependentiam ipsius in esse, quod recipit complete a generante, sed ex actualitate subjecti, quae praevalet omni agenti naturali, quantum ad conservationem suae propriae qualitatis, in gradu aliquo determinato, secundum quem non desinit, nisi desinente ipso subjecto: ponendo ergo hanc connexionem inter subjectum et qualitatem propriam et inseparabilem, aliter nequit salvari, nisi modo praedicto.
Ex his habentur sequentes propositiones : prima est: Quod virtute agentis naturalis non corrumpatur qualitas connaturalis subjecto secundum omnem gradum suum, nisi corruptio ipso subjecto. Secunda propositio est: quando dicatur forma substantialis corrumpi et generari posita, aut sublata per alterationem praeviam dispositione ejus naturali, intelligi concomitanter, quatenus agens, scilicet sic disponens, supposita dispositione ex ordine agendi, agit statim actione substantiali ad formam intentam, ex qua sequitur corruptio alterius.
Sequitur hinc tertia propositio : Quod neque accidens separatum, neque conjunctum, agat aliter ad corruptionem substantialis formae, quia nequit agere ad productionem substantiae, neque ex virtute ullius alterationis antecedentis desinit forma praeexistens, sed ex virtute agentis inducentis generationem formae oppositae.
Sequitur quarta: Quod accidens separatum non agat ad corruptionem substantiae per se, ex vi propriae actionis, quia abest substantia, cui talis actio subordinatur, et a qua posset fieri generatio substantiae, cui subordinatur alteratio praevia; recurrendum proinde est ad causam extrinsecam et universalem, quae tunc agit ad salvandum mysterium, quia defectus causae particularis per eam suppletur. Ex quibus patent quae hic disserit Doctor in hoc et sequenti paragrapho.