CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Impugnat quinque rationibus opinionem relatam secundum exphca ionem D. Thomae asserentis distinctionem perfectionum attrihutalium desumi per respectum ad creaturas, et refuta rationem fundamentalem ejus quoad utra aque praemissam.
Contra istam (a) positionem primo arguitur sic : Quidquid est perfectionis simpliciter in creaturis, principalius est in Deo ex se et non ex respectu aliquo ad extra; attributum est simpliciter perfectionis in creatura, ita quod simpliciter est melius ipsum quam non ipsum, ergo, etc. Probatio majoris, perfectum semper est independens ab imperfecto, sicut imperfectum dependens a perfecto ; attributalis autem perfectio in Deo est perfecte, in creatura imperfecte ; similiter non esset infinitae perfectionis simpliciter, nisi esset continens omnem perfectionem simpliciter sine respectu ad extra. Minor declaratur sic (b),
quia enim quodlibet creatum in esse quidditativo est limitatum, et quaelibet perfectio ejus, sibi essentialis, ideo a nulla (c) tali sumitur attributum; pari enim ratione a qualibet essentia creata assumeretur attributum, sed ab illo quod est perfectio accidentalis creaturae sive in bene esse ejus, sumitur attributum quod dicit perfectionem simpliciter in subjecta substantia: quia licet, ut natura quaedam habeat gradum limitatum, tamen ut perficiens aliud in bene esse ejus, nullam limitationem importat, et sic est attributum. Sic etiam in Deo, non notat perfectionem primam, sed quasi accidentalem in bene esse, unde Angustinus 15. de Trinit. c. 5. Si dicimus sapiens, speciosus, potens, spiritus, horum quod novissimum posui, videtur significare substantiam, caetera vero hujus substantiae qualitates.
Item secundo sic (d) i Illa non distinguuntur per respectum ad extra, quorum quodlibet continet essentiam divinam secundum omnem rationem perfectionis idealis; sed quodlibet attributum continet essentiam divinam secundum omnem rationem perfectionis idealis, ergo, etc. Minor probatur, quia ratio idealis correspondet perfectioni creaturae, inquantum ea perficitur in esse quidditativo, et per consequens sub ratione illa, qua essentia illa est limitata: unde et secundum diversos gradus limitationis creaturarum distinguuntur ideae, non autem inquantum ista essentia est perfecta simpliciter, quia sic correspondet omnibus unum attributum in Deo, ut bonitas aut perfectio simpliciter. Ex hoc apparet probatio minoris, quia enim quodlibet attributum est perfectio simpliciter, ex declaratione minoris probationis primae, sequitur quod quodlibet est imitabile ab omni gradu limitato. Probatio majoris. tum quia continens omnem ideam aequaliter videtur respicere omne ideatum, et ita per respectum ad nullum potest distingui ab alio,quia similiter respicit quodlibet: unde sapientiae attributum, non magis respicit sapientiam ideatam quam colorem ideatum, quia utrumque aeque est limitatum, nec ab uno magis sumitur attributum quam ab alio.
Item tertio sic (c) : Distinctio attributorum fundamentum est respectu distinctionis emanationum personalium, quia Filius procedit naturaliter nascendo, tanquam verbum conceptum in intellectu; Spiritus sanctus procedit libere spirando, tanquam amor conceptus in voluntate, et non ut Verbum, quod non potest esse, nisi esset aliqua distinctio intellectus et voluntatis ad intra: sed productio personarum ad nihil extra necessario comparatur, ergo, etc.
Item quarto sic (f) : Deus intelligit essentiam suam inquantum vera, non inquantum bona, et vult eam inquantum bona, non inquantum vera: ab aeterno (g) etiam intellexit se intelligere essentiam et Velle eam, similiter sine respectu ad extra, quia iste actus consequitur immaterialitatem naturalem: ergo sine tali respectu includit essentia sua rationem veri et boni, et similiter rationem intelligentis et intellecti, volentis et voliti, formaliter distinctas: ergo, etc.
Item quinto sic : Beatitudo (h) divina consistit in ejus actibus perfectis intellectus et voluntatis, sed omnia attributa divina sese mutuo respiciunt in perficiendo actus illos, ut patebit: beatitudo autem Dei a nullo respectu dependet ad extra, ergo, etc.
Contra rationem ejus (i) major est falsa: tum quia ita distinguitur essentia divina ratione ab attributo, sicut unum attributum ab alio. Numquid sequitur, ergo essentia ut essentia non est ibi nisi ex respectu ad extra? Tum quia bonum et verum in creatura distinguuntur distinctione rationis. A quibus igitur re distinctis sumitur haec distinctio? A nullis: sed a vero et bono in Deo, quae ratione differunt. Tum tertio (k) quia ubi est mera distinctio rationis. non requiritur respectus ad aliquid extra, sicut est in definitione et definito; et talis est distinctio in attributis (1), qualia sunt objecta intell gentiae divinae differentia ratione, licet sint unius actus intelligendi in Deo . Quando enim requiritur respectus ad extra, tunc distinctio partim est ab intellectu, partim aliunde, et hoc vel a diversis cir?umstantibus extra diversimode , ut patet in exemplis adductis de columna et puncto; vel ab eodem diversimode circumstante, ut in secunda instantia patet contra majorem.
Item, (m) contra minorem illius rationis arguitur sic : Cum omnia attributa pertineant ad intellectum et voluntatem, quae sunt principia emanationum, ad personas distinctas realiter potest reduci distinctio attributorum , ita quod illa quae pertinent ad intellectum, habent respectum ad gignitionem Verbi, quae autem ad voluntatem, habent respectum ad spirationem ; ut sicut intellectus creaturae naturalis non distinguit haec et illa, nisi ex respectu ad aliqua in creaturis, ad quas reflectit omnem suum intellectum, sic intellectus divinus et beatus ex respectu ad personas, ad quas dirigit omnem suum intellectum.