IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit post subtilem et longam examinationem, per accidentia alterantia non produci gradum qualitatis incompossibilem formae corrumpendae, nec expelli gradum ei necessarium, sed cum producunt gradum proximum gradui isti incompossibili, tunc substantia alterantis producit substantiam, a qua producitur sua qualitas consequens, et corrumpitur qualitas necessaria, seu consequens formae corruptae. Si vero non est substantia in alterante potens producere aliam, ut in accidentibus Eucharistiae, fiat iste effectus a causa extrinseca supplente, quia supposita institutione hujus mysterii, Deus facit ad praesentiam specierum omne illud quod pane ibi existente, fleret.
Ad secundum dico, quod nullus est gradus in alteratione, ad quem necessario sequatur corruptio formae substantialis alterabilis: sed ille, qui est proximus in uno alterabili, potest esse non proximus in alio alterabili, loquendo respectu corrumpentis, vel generantis intrinseci immediate se habentis ipsi alteranti. Esto enim, quod gradus aliquis quasi proximus illi, qui est incompossibilis formae aquae,induceretur in aquam ab aliquo agente, statim sequeretur corruptio ipsius aquae, si in illo agente esset forma, per quam posset corrumpere aquam ; si autem non sit in illo forma corruptiva aquae,non corrumperetur forma aquae ab illo agente, sed forte ab aliquo agente universali inducente istam formam, ad quam materia est disposita. Sic hic si ab accidentibus separatis alteraretur aqua ad gradum, qui alias esset proximus corruptioni, sicut est dare ibi proximum (et dico sicut,
quia in divisibilibus nihil indivisibile est proximum indivisibili), tunc quidem statim sequeretur ab ipso alterante corruptio aquae, sed non nisi ab extrinseco.
Sed adhuc contra arguitur,quia quando aliqua qualitas est in subjecto,potest esse principium agendi ad aliquid incompossibile formae substantiali, ergo et hic, quia datum est prius, quod omnem alterationem, quam potest accidens in subjecto causare, potest et sine subjecto. Item secundo, quilibet gradus alterationis est ejusdem rationis: ergo quod potest habere actionem corruptivam unius, illud ejusdem rationis, si perfectius est, potest esse principium actionis corruptivae ulterioris gradus, et sic de quolibet: sed possibile est qualitatem separatam corrumpere aliquem gradum qualitatis substantiae, sicut concedis ; ergo si ista qualitas separata sit perfectior, potest corrumpere quemcumque gradum illius qualitatis; sed corrupto quocumque gradu qualitatis, non manet substantia prior, quia non manet sine sua qualitate naturali; ergo etc.
Item tertio, agens naturale posset corrumpere qualitates in Eucharistia, et per consequens posset inducere gradum aliquem incompossibilem illis formis secundum speciem, et tamen non potest ibi inducere formam substantialem, quia non est ibi subjectum ; ergo pari ratione qualitates separatae possunt inducere in passum gradum incompossibilem qualitati, licet non possint inducere formam substantialem aliquam concomitantem qualitatem oppositam.
Ad primum dico, quod qualitas activa aliqua in substantia existens, non potest esse per se principium activum respectu alicujus qualitatis repugnantis substantiae corrumpendae ; sed tantum potest esse principium causandi qualitatem in tali gradu, ad quem sequatur corruptio substantiae habentis illam qualitatem; sed ibi sequetur istum gradum qualitatis corruptio substantiae, hic autem non, quia ibi est quoddam agens conjunctum isti accidenti, quod potest corrumpere substantiam hanc et aliam generare, hic non. Ad istud ergo non sequetur corruptio ab isto agente, sed forte ab aliquo agente universali, ut dictum est.
Ad secundum dico, quod licet gradus iste et iste sint ejusdem rationis in se, non tamen in comparatione ad quodcumque agens, quia agens, quod potest substantiam corrumpere, potest corrumpere ultimum gradum qualitatis consequentis eam, et solum illud agens, sed aliud agens bene potest corrumpere aliquos gradus non illi necessarios. Vel aliter potest dici et planius, quod gradus possunt esse ejusdem rationis, vel in se tantum, vel in se et in comparatione ad subjectum. Si primo modo, falsa est illa propositio, quae dicit, quod agens ejusdem rationis potest corrumpere illa quae sunt ejusdem rationis. Si enim non sunt ejusdem rationis in comparatione ad subjectum, utpote quia subjectum determinat sibi alterum illorum, non autem necessario determinat sibi alios, bene potest aliquod agens corrumpere in tali subjecto unum gradum vel plures, non tamen illum ultimum, quem subjectum sibi determinat, quia ille non corrumpitur, nisi ad corruptionem substantiae.
Et si arguas sic, sicut substantia necessario requirit illum gradum qualitatis consequentis, ita ille, gradus repugnat contrario agenti: ergo sicut dicis, quod manebit quandiu substantia manet, ita sequitur quod non maneat propter contrarium activum. Et praeterea, quod est posterius generatione, est prius corruptione: sed ista qualitas secundum gradum necessarium substantiae, est posterior generatione substantia: ergo erit prior incorruptione: ergo prius naturaliter corrumpetur, quam substantia ; sed non nisi ab alterante, ut alterans est: ergo, etc.
Ad primum dico, si aliquod agens est ita potens ad destruendum istum gradum, sicut substantia ad conservandum, argumentum haberet evidentiam ; sed dico substantiam habere majorem virtutem ad resistendum contrario corruptivo illius gradus, quam illud contrarium habeat virtutem activam ad corrumpendum ; et ratio hujus est, quia comparando activum ad activum, simpliciter perfectius secundum entitatem est simpliciter perfectius secundum virtutem ; substantia autem habet virtutem activam respectu qualitatis consequentis eam, et qualitas contraria habet virtutem activam ad corrumpendum ipsam. Simpliciter autem substantia est perfectior qualitate contraria: ergo virtus substantiae simpliciter est major in resistendo, quam virtus qualitatis contrariae in corrumpendo. Et haec est bona probabilitas, quod substantia est causa activa respectu qualitatis consequentis ipsam, quia alias non resisteret contrario corrumpenti suam qualitatem, nec illa qualitas posset resistere, quia de se est quid imperfectius quam contrarium corrumpens, si ponatur quod illud contrarium sit simpliciter intensius in sua specie quam istud in sua. Ad secundum dico, quod illa propositio non est vera, nisi de his, quae sunt ordinata in generatione, et corruptione pertinente ad idem genus, cujusmodi sunt formae ordinatae secundum ponentes plures formas ; ibi enim forma universalior, sicut prius advenit materiae, ita posterius discedit. Sed de subjecto et propria qualitate consequente secundum illum gradum, secundum quem est necessarium substantiae, falsum est, imo ista qualitas, et posterius inducitur, et posterius corrumpitur. Et si quaeras a quo inducitur hujusmodi qualitas, vel a generante, ut generans est, vel ab alterante ut alterans? et consimiliter a quo corrumpitur, vel a corrumpente substantiam, ut corrumpens est, vel ab alterante, ut est inducens qualitatem oppositam in genito? Respondeo, effectus proximus causae aequivocae secundum speciem, in quolibet individuo, causatur ab aliquo individuo causae aequivocae. Ratio est, quia individua ejusdem speciei non necessario requirunt aliam et aliam causam specie possibile enim est eamdem naturam specificam in isto produci a causa ejusdem rationis, a qua potest produci eadem natura in alio individuo, quia ad eumdem terminum formalem sufficit idem principium formale inductivum ; illud autem hoc, et hoc quod habet illum eumdem terminum formalem, non requirit necessario productivum alterius rationis.
Ex hac propositione de causa aequivoca, et effectu proximo probata, concludo quod qualitas necessario consequens aliquam substantiam secundum speciem in quocumque, causatur a tali substantia, quia prima qualitas causatur tantum a substantia: ergo et quaelibet potest, et per consequens, cum causa aequivoca sit virtualior quam univoca, etsi causa univoca posset inducere istum effectum, tamen causa aequivoca praeveniret, sicut dicit Aristoteles de magna flamma et parva, in lib. de Respiratione ; non ergo inducitur ista qualitas geniti ab aliquo alterante, ut alterans est, hoc est, non est principium formale inducendi illam qualitatem, qualitas.
Et si arguas, tunc ista alteratio praevia non habet terminum, non est inconveniens de termino per se ejusdem generis, quia habet terminum extrinsecum formam substantialem geniti.
Et si quaeras an illa qualitas geniti inducatur a substantia generante ? Dico, quod etsi posset induci ab illa, tamen probabilius est, quod inducatur ab ipsa substantia genita, quia agentia habentia eamdem virtutem et aequalem, licet possent in idem passum eamdem formam inducere, tamen agens, quanto habet patiens sibi immediatius conjunctum, tanto, caeteris paribus, efficacius et immediatius agit.Si autem ipsummet est susceptivum termini actionis suae, ut in proposito, ipsum est passum sibi immediatius conjunctum, et per consequens ibi non praeveniret generans substantiam genitam, quia non est prius secundum perfectionem ipso, sed tantum duratione ; genitum autem est aequale perfectione, et immediatius ipsi passo, et hoc potest bene salvare quomodo omnes formae aequivocae inducibiles inducuntur in quocumque a seipso, licet tale agens aequivocum non diceretur posse inducere formam illam in aliud passum, sicut voluntas una non potest inducere volitionem suam in aliam voluntatem, bene tamen in seipsam.
Ex his patet a quo corrumpitur qualitas praecedens, quia ab illo a quo inducitur propria qualitas ipsius geniti; illud autem inducens est ipsummet genitum, ut dictum est. Vel potest dici melius, quod corrumpitur ab illo, quod corrumpitur subjectum ejus; hoc autem est generans substantiam contrariam, et tunc qualitas ista corrupti non corrumpitur, nisi per accidens. Qualitas tamen geniti inducta, quae habet aliquem gradum, qui simpliciter fuit incompossibilis substantiae corrumpendae, ipsa inducitur per se, actione substantiae genitae, licet non per mutationem, quia subjectum non praefuit, carens ea.
Haec autem quae dicta sunt, non solum sunt vera de qualitate separata a substantia, sed etiam existente in substantia, quia ibi substantia ut qualis, non corrumpit substantiam, nec inducit qualitatem in gradu incompossibili substantiae corrumpendae; sed ut substantia per se corrumpit substantiam, et per accidens qualitatem ejus, ut substantia generat substantiam, et ultimus gradus propinquus substantiae generandae, qui primus est incompossibilis substantiae corrumpendae, est ab ipso genito.
Unde manifeste patet falsitas istius compositionis: Omnis substantia ideo corrumpitur, quia inducitur aliquis gradus incompossibilis suae propriae qualitati, imo nunquam gradus incompossibilis est, nisi in aliqua substantia jam genita, alioquin incompossibilia essent simul; nec aliquis gradus inductus, vel inducibilis ab alterante, ut alterans est, potest corrumpere substantiam, quia nullum posterius secundum genus potest esse principium corrumpendi prius secundum genus.
Ex hoc patet ad instantiam, quae potest fieri de aqua, quod tunc aqua non posset corrumpere ignem, quia simpliciter ignis habet perfectiorem virtutem activam. Respondeo, non est universaliter verum, quod imperfectius non potest corrumpere perfectius, loquendo de specie ad speciem. Sed imperfectius activum secundum genus non potest corrumpere perfectius ens secundum genus, quia non potest inducere nisi imperfectius secundum genus, et istud imperfectius non potest esse succedens corruptioni perfectioris secundum genus). Non enim potest accidens esse proprie succedens corruptioni substantiae, quia si illud solum succederet, substantia ut substantia, esset quasi annihilata. Sed in imperfectius ejusdem generis non est ita, quia imperfectius in hoc quod potest inducere aliquid simile sibi, potest inducere aliquid quod potest succedere ipsi corrupto ejusdem generis.
Posset etiam dici, quod inter perfectum et imperfectum ejusdem generis est formalis repugnantia, propter quam unum potest aliud corrumpere; sed inter perfectum unius generis, et imperfectum alterius generis, non est nisi tantum repugnantia virtualis, sicut prius repugnat opposito posterioris et posterius opposito prioris ; posterius autem secundum genus non potest per se, nisi in oppositum sui generis, et ideo non potest in corruptionem prioris secundum genus, cui non opponitur nisi indirecte.
Ad tertium, concedo quod species separatae possunt corrumpi ab agente creato, ut dicetur in articulo sequenti, et etiam qualiter ibi substantia generetur, et non generetur.
Sed si formetur ratio hoc modo, positis accidentibus separatis, utpote calore ignis in quantitate, posset corrumpi a substantia alterante, vel ab alio quali separato contrario, vel magis activo, utpote a quanto frigido separato, non solum perfectissimus gradus illius caloris, sed etiam ultimus. Sed non est majoris virtutis, vel magis activa ista frigiditas separata, per hoc quod calor est separatus, quam si calor esset in substantia; ergo si calor esset in substantia ignis, adhuc posset frigus separatum corrumpere ultimum gradum substantiae ignis, et tunc stat totum argumentum principale, quia ille non potest corrumpi, nisi ignis corrumpatur, nec corrumpi, nisi aliqua substantia generetur, et ita frigus separatum posset generare aliquam substantiam.
Respondeo, quod ponendo caliditatem ignis, et frigus aquae in quantitatibus separatis, si frigiditas simpliciter vinceret secundum intensionem specie sua calorem in specie sua, concedo quod quilibet gradus etiam ultimus illius caloris posset corrumpi ab illo frigore: sed non sequitur, quod similiter possit ultimus gradus caloris corrumpi, quando calor est in igne.
Et ratio est haec, quia quantitas, quae subjicitur calori separato, non determinat sibi necessario gradum aliquem caloris non magis infimum quam summum: non habet enim aliquam virtutem activam vel necessitatem respectu cujuscumque gradus ibi; et ideo, quod potest corrumpere in tali subjecto unum gradum, potest corrumpere alium et quemlibet.
Unde hi gradus sunt ejusdem rationis in se, et in comparando ipsi subjecto, id est, aequalis est determinatio vel indeterminatio subjecti ad quemcumque gradum, et e converso ; sed non sic quando calor est in igne; supremum enim gradum non sibi necessario determinat, sed contingenter est in igne, et ideo si ille gradus non potest resistere frigori corrumpenti, nec subjectum resistet, quia non necessario requirit illum gradum, sed infimum gradum sibi determinat necessario ; et ideo licet ille gradus infimus non possit resistere, tamen substantia ignis, quae est majoris virtutis, potest resistere contrario corrumpenti ; plus enim potest substantia ignis ad conservandum illum effectum quam frigus ad corrumpendum. Conservabitur ergo ille gradus, quamdiu ignis est in suo esse manens, et ideo nisi sit aliquid corrumpens ignem in se, non corrumpetur ille gradus.
Quando ergo dicitur, quod non est frigus majoris virtutis, nec magis activum per hoc, quod calor est sine substantia, quam si esset cum substantia ; concedo quod non est in se magis activum, sed in hoc contrarium magis potest agere, quia hoc contrarium separatum caret causa conservante suum esse; conjunctum autem habet causam conservantem suum esse. Et ista responsio est universalis de causis contrariis formaliter, vel virtualiter concurrentibus circa idem passum. Non enim est una magis activa simpliciter, vel minus, quia alia concurrit circa idem passum: sed tantum una est minus activa in illud, quia alia concurrit, quia illa impedit.