IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Circa solutionem ad quartum de principatu politico, refutat Henricum dicentem virtutes poni in voluntate, non qua natura est, nec qua libera, sed qua deliberativa, quia ut natura nullum actum elicit, ex dist. 15. et ut deliberativa est, libera est. Exponit optime dictum Philosophi: in repentinis impavidus maxime apparet fortis.
Ad illud de principatu despotico et politico, dicitur quod Philosophus putavit conditionem naturae corruptae esse conditionem naturae institutae ; tamen de hoc aliter dictum est in secundo libro, qualiter appetitus inferior natus erat habere suam delectationem, et qualiter potuit concorditer voluntati moveri, ita tamen quod potuit poni aliqua virtus in utroque appetitu, nisi forte justitia originalis faceret in voluntate perfectius dominium respectu appetitus sensitivi, ita quod posset statim uti appetitu sensitivo serviliter. Sed adhuc non salvaretur, ut videtur, quod appetitus sensitivus delectabiliter moveretur, quantumcumque voluntas dominaretur super eum, nisi in ipso appetitu esset aliquis habitus inclinans ad talem actum eliciendum ; sicut ego volens te recte eligere circa passionem aliquam, possem generare in me virtutem moralem ex hoc.
Tenendo igitur viam illam, distinguitur de voluntate, ut natura, ut libera, et ut deliberativa. Primo modo negatur ab ea virtus, quia sic naturaliter tendit in finem et in bonum quodcumque ostensum, ut in ipso relucet finis ; et propter talem determinationem non requiritur virtus in ea, ut sic. Nec etiam requiritur in ea, ut libera, quia virtus inclinat per modum naturae, et ipsa, ut libera, non est nata moveri naturaliter; si enim posset inclinari naturaliter, igitur posset necessitati, ut libera. Tertio igitur modo, scilicet ut deliberativa, non est respectu finis, sed est respectu eorum, quae sunt ad finem ; et respectu hujus erit in ea habitus moralis. Additur etiam, quod virtus movet per modum naturae, quia subito ; unde secundum Philosophum, 3. Ethic. Si in repentinis sit impavidus, maxime apparet fortis.
Contra haec, primo, quia voluntas, ut natura, nullum actum elicit, ut dictum est dist. 13. hujus tertii ; igitur, ut natura, non tendit in aliquod objectum, nec finem, nec aliud, per actum elicitum, sed tantum tendit per inclinationem naturalem, sicut grave dicitur tendere deorsum, etiamsi quiescat sursum.
Contra alia duo membra arguitur, quia unum videtur includere aliud, nam ut est deliberativa, est libera. Aut enim dicitur deliberativa, inquantum praecipit deliberationem, aut inquantum eligit praevia deliberatione ; et utrumque convenit sibi, inquantum libera, quia libera imperat illam deliberationem, et libere eligit ; igitur negando in ea esse virtutem, ut libera, et concedendo in ea esse virtutem ut deliberativa, est contradictio. Nec illa probatio, quod non sit in ea virtus, quia tunc posset necessitari, concludit, quia agens superius, in cujus potestate est actio inferioris, non potest necessitari ab inferiori agente ; virtus autem si aliquo modo est agens ad actum, est inferius agens, ut dictum est dist. 7. primi de habitu. Ibi etiam dictum est qualiter non repugnat, quod libere agat, et tamen habitus agat in ea per modum naturae.
Consimiliter etiam posset probari, quod non sit virtus in ea, ut deliberativa, si illud est verum, quod virtus sit repentine praeveniens deliberationem, nam voluntas, ut repentina, non videtur deliberative agere, sed praevenire deliberationem ; tamen non oportet huic inniti, quia oportet quod illud verbum exponatur ; absolute enim nullus vitiose vel virtuose agit, nisi agat ex deliberatione. Sicut enim non humane agit, nisi agat intelligendo, ita circa illud quod est ad finem, non humane bene agit, nisi intelligendo illud, propter quod agit, et istud intelligere est deliberare ; unde virtuosus non sic agit repentine, et sine deliberatione, sicut agit natura, ex 2. Physicorum.
Debet igitur sic intelligi dictum , Philosophi, quod sicut virtuosus, objecto ostenso, inclinatur ad recte agendum ex recto habitu, ita etiam per prudentiam ordinatus est ad statim recte dictandum circa illud eligibile, et quasi imperceptibiliter deliberat propter promptitudinem ejus in syllogizando practice ; alius autem imperfectus cum difficultate et mora syllogizat practice ; et si tandem recte eligat, non dicitur repentine agere, sed morose: et alius perfectus quasi repentine agere respectu illius, quia agit quasi in tempore imperceptibili.