Postquam determinavit magister de scientia et omnipotentia dei, hic tertio determinat de voluntate ipsius; et dividitur in partes duas: in prima determinat de dei voluntate; in secunda de conformitate voluntatis nostrae ad voluntatem ejus, 48 distinct., ibi: sciendum quoque est quod aliquando mala est voluntas hominis idem volentis quod deus vult fieri. Prima in duas: in prima determinat de voluntate dei quid sit, et quot modis dicatur; in secunda inquirit de efficacia ejus, 46 distinct., ibi: hic oritur quaestio. Prima dividitur in tres: in prima determinat de voluntate secundum ipsius quidditatem; in secunda determinat causalitatem ejus, ibi: haec itaque summe bona voluntas causa est omnium quae naturaliter fiunt; in tertia assignat voluntatis multitudinem, quantum ad acceptionem nominis, ibi: hic non est praetereundum nobis quod sacra Scriptura de voluntate dei variis modis loqui consuevit. Prima in duas: in prima ostendit quod voluntas dei sit sua essentia; in secunda ponit objectionem contrariam, et solvit, ibi: et licet idem sit deo velle quod esse, non tamen dicendum est deum esse omnia quae vult.
Haec itaque summe bona voluntas causa est omnium quae naturaliter fiunt. Hic ostendit quod voluntas dei est prima causa rerum; et circa hoc duo facit: primo proponit intentum; secundo probat propositum, ibi: qui enim causam ejus quaerit, aliquid majus ea quaerit. Probat autem duo quae pertinent ad rationem primae causae: primo quod voluntatis dei non sit alia causa; secundo quod ipsa sit omnium rerum causa, ibi: voluntas igitur dei... Prima et summa causa est omnium specierum atque motionum.
Hic non est praetereundum nobis, quod sacra Scriptura de voluntate dei variis modis loqui consuevit.
Hic ostendit quod nomen voluntatis multipliciter accipiatur, quamvis sit tantum una dei voluntas; et dividitur in partes tres: in prima ponit principalem significationem et propriam, secundum quod dei voluntas dicitur ejus beneplacitum; in secunda ponit significationem figurativam, secundum quod signum voluntatis voluntas dicitur, ibi: aliquando vero secundum quamdam figuram dicendi voluntas dei vocatur quod secundum proprietatem non est voluntas ejus. In tertia comparat voluntatem signi ad voluntatem beneplaciti, ibi: quinque igitur supra posita sunt, quae dicuntur secundum tropum dei voluntas. Circa secundam partem duo facit: primo ostendit voluntatem signi multipliciter dici; secundo prosequitur diversa voluntatis signa, quae voluntas dei dicuntur, ibi: ideo autem praeceptio, prohibitio, atque consilium, cum sint tria, dicitur tamen unumquodque eorum dei voluntas, quia ista sunt signa divinae voluntatis. Et circa hoc duo facit: primo prosequitur de tribus signis quae pertinent ad faciendum vel non faciendum: secundo prosequitur de aliis duobus, quae pertinent ad id quod in praesenti fit, ibi: permissio quoque dei et operatio, voluntas dei appellantur.
Circa primum tria facit: primo assignat rationem quare haec signa voluntatis dici voluntas possunt; secundo confirmat per auctoritatem, quod voluntates dicantur, ibi: pro praecepto dei atque consilio potest accipi voluntas; tertio ostendit distantiam inter haec signa et beneplaciti voluntatem, ibi: et si illa tria dicuntur dei voluntas, ideo quia signa sunt divinae voluntatis, non est tamen intelligendum, deum omne illud fieri velle quod cuicumque praecepit vel non fieri quod prohibuit.
Hic quatuor quaeruntur: 1 utrum in deo sit voluntas; 2 utrum voluntas sit ipsius tantum objecti vel etiam aliorum; 3 utrum voluntas sua sit causa eorum quae fiunt; 4 de divisione voluntatis ejus in voluntatem signi et beneplaciti.