CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam positionem. Dobtor instat multipliciter contra hanc opinionem, et primo sic : quidquid est perfectionis simpliciter in creaturis principalius est in Deo ex se et non ex respectu aliquo ; sed attributum est simpliciter perfectionis in creatura, ita quod simpliciter est melius ipsum quam non ipsum. Probatio majoris, perfectum semper est independens ab imperfecto, sicut imperfectum dependens a perfecto ; attributalis autem perfectio in Deo est perfecte, et in creatura imperfecte, ergo. Nota tamen, cum dicit ibi, quod per- i fecium non dependet ab imperfecto. Ali-- quid enim dependere ab alio contingit multipliciter. Primo, ut a partibus essentialibus ut, compositum. Secundo ut a causa efficiente vel finali. Tertio ut mensuratum a mensura. Primo et secundo modo perfectum non potest dependere ab imperfecto. Et Doctor supponit, quod attributum in Deo sit ibi sub ratione perfectissima et infinita. Et quia Thomas dicit, quod attributa in Deo sunt tantum ibi per respectum ad attributa in creaturis, ita quod si aliquis intellectas non comparat essentiam divinam ad attributa creata, in ipsa essentia non posset distinguere aliqua attributa, sed tantum esset ibi essentia nuda, et sic vult quod ipsa attributa in divinis, et in essendo, et in distingui sint lanium ibi per respectum ad attributa ad extra. Stante ergo supposito Seoti, quod ipsa attribu?a sunt perfecliss.ma in Deo, sequpretur ipsa dependere in essendo et in distingui ab attributis creatis, et sic simpliciter perfectum dependere in essendo ab imperfecto, quod est inconveniens.
(b) Minor declaratur sic, etc. Sed contra hoc dictum, ut magis intelligatur instatur aliqualiter, probando quod non quaelibet perfectio essentialis entis limitali est limitata, quia ens est de essentia hominis, et tamen secundum eum est illimitatum, Dico, quod perfectio essentialis creaturae potest dupliciter considerari. Uno modo in esse vere reali et exislentp. Alio modo in esse conceplibili. Exemplum, hic homo includit multa esse nam primo dicitur hoc ens ; secundo dicitur hec substantia; tertio dicitur hoc corpus ; quarto hoc vivens; quinto hoc animal ; sexto hic homo. Istae perfectiones existentes in Francisco, qui est omnino limitatus sunt limitatae, licet non semper conceptus sumpti ab istis perfectionibus sint liraitali, ut patet de conceptu entis qui sumitur ab hoc ente in Francisco, nec conceptus substantiae, ut dicit ens per se lanium, qui sumitur ab hoc ente per se. Alii vero conceptus sequentes, ut puta conceptus substamiae praedicamentalis, et corporis, et viventis, et hujusmodi, sunt limitati. Loquitur ergo Doctor quod quaelibet perfectio essentialis creaturae est limitata modo praeexposita.
(c) Ideo a nulla tali sumitur attributum. Pro majori dilucidatione hujus litterae hic sunt plura notanda. Primo, quod attributum in creatura dicitur attributum, quia alteri attribuitur, sicut sapientia dicitur attributum, puta homini, et tale praesupponit id cui attribuitur habere esse suum essentiale et quidditativum; nam attributum: dicitur, quia perficit id quod in se prius est perfectum essentialiter. Et similiter dico in essentia divina, quod attributum dicitur quod quasi secundo perficit essentiam divinam, quae in se est perfectissima essentialiter. Ideo illa, quae pertinent ad essentiam divinam non dicuntur attributa, nec etiam omnia quae non sunt de essentia illius dicuntur attributa, ut gradus intrinseci dicentes perfectionem, ut infinitas, quia illi sunt sic intrinseci essentiae, quod non potest haberi conceptus perfectus de ea sine illis, ut supra declaravi; sed bene omnia alia dicentia perfectionem in divinis sunt attributa,
. Secundo nola, quod attributum in creaturis, puta bonitas creata vel veritas dupliciter potest consi lerari, aut inquantum est quaedam essentia creata, et sic importat limitationem ; aut inquantum perficit subjectam substantiam, quae in se est perfecta substantialiter: et sic ut perficit, potest dici illimitata. Nam perficere ut perficere, non includit imperfectionem aliquam, licet in creatura perficiens, non inquantum hujusmodi, sed inquantum informans , dicat aliqualem imperfectionem, ut patet a Doctore dist. 2. primi. et dist. 5. q. 2. Accipitur ergo, ut attributum in creaturis attribuit Deo secundum ,illam rationem, quae tantum dicitur perficere et non ut informat. Et est sensus, quod bonitas in Deo est ibi secundum illam rationem, qua dicitur perfectio secunda illius, quod in se substantialiter. et essentialiter est perfectum ; non tamen est ibi, nec ut informans, nec ut actuans, nec ut determinans, quia omnia ista dicunt imperfectionem respectu essentiae ; sed est ibi realiter et essentialiter eadem cum essentia, licet formaliter distincta.
Tertio nola, quod perfectiones in creaturis, quae secundo perficiunt sunt in duplici genere. Nam quaedam sunt perfectiones. quibus sumptis in suis rationibus formalibus non repugnat infinitas, et sic sunt perfectiones simpliciter, ut bonitas, veritas, inquantum hujusmodi, et tales sunt transferendae ad divina in summo. Quaedam sunt, quibus sumptis in rationibus suis formalibus repugnat infinitas, et sic non possunt esse perfectiones simpliciter, ut albedo, color, lux, et hujusmodi accidentia corporalia ; et talia formaliter non sunt transferenda ad divina, nec in summo, nec aliquo modo, quia haec esset falsa : Deus est summa albedo vel ''summus eo' or. ''Possunt tamen transferri non formaliter, ita quod dicantur formaliter de Deo, sed proportionaliter, quae proportio requirit dissimilitudinem. Et sic dicimus, quod in Deo est perfectio albedinis eminenter solum, id est, quod Deus habet tantam perfectionem, quanta est in albedine, et infinitum majorem. Et sic patet quo modo perfectiones attributales in creaturis attribuuntur in summo ipsi creatori.
(d) Item secundo sic. In ista ratione sunt plura notanda. Primo, idea nihil aliud est nisi esse cognitum creaturae in mente di -vina, ut tenet Doctor dist 35. primi. Et talis idea correspondet perfectioni creaturae in esse quiddilativo, esse autem quidditalivum creaturae est simpliciter limitatum, et sic secundum diversas perfectiones limitatas in creaturis, diversae ideae distinguuntur in mente divina, ut puta esse cognitum lapidis repraesentat ipsum lapidem in perfectione quidditativa ut duo, et esse cognitum asini repraesentat ipsum asinum in perfectione quidditativa ut quatuor, et sic ascendendo vel descendendo. Et idea sive esse cognitum creaturae non repraesentat aliquam creaturam sive aliquam essentiam, ut est perfectio simpliciter; et ideo idea bonitatis creatae non repraesentat ipsam bonitatem, ut est quaedam perfectio simpliciter, quae inquantum perficit dicitur limitata, sed repraesentat ipsam in sua perfectione quidditativa limitata. Nam si idea sapientiae creatae, et idea bonitatis creatae, et veritatis, et unitatis, et hujusmodi ( quae dicunt perfectionem simpliciter) repraesentarent ipsa, ut perfecta simpliciter, tunc eis tantum corresponderet unum attributum in divinis, puta perfectio simpliciter vel bonitas essentialis, et sic non possent hujusmodi distincta attributa in divinis accipi per comparationem ad distincta attributa in creaturis, ut dicebat Thomas, quia ut sunt perfectiones simpliciter, et sub illa ratione qua sunt perfectiones simpliciter, tantum unum attributum correspondebit e?? in divinis: ergo si plura debent sumi in divinis per comparationem ad plura ad extra, oportet quod illa ideata accipiantur in suo esse quidditativo et limitato. Secundo declaro. quod quando dicit Ductor quod attributa continent esseatiam divinam secundum omnem perfectionis idealis rationem, debet sic intelligi, quod sicut essentia divina (quia formaliter infinita) eminenter continet omnem rationem perfectionis idealis, id est, omnem perfectionem idealem, correspondentem perfectionibus idealis. Et sic eminenter continet omnem perfectionem ideatorum, sic attributum, cum sit formaliter infinitum, et eadem res realiter quod essentia divina, continet omnem rationem perfectionis idealis modo praeexposito.
Tertio suppono, quod quando aliquid aequaliter respicit plura, non magis sumitur ab uno quam ab alio, nec magis dicitur tale ab uno quam ab alio. Cum ergo attributum in divinis, puta bonitas infinita , aequaliter respiciat omnia ideata, (nam ita eminenter continet perfectionem lapidis, sicut et perfectionem asini et perfectionem sapientiae, et omnia respicit ut sunt quaedam essentiae limitatae, et ita respicit essentiam lapidis, sicut essentiam bonitatis vel veritatis creatae, et hujusmodi) ergo non magis debet accipi bonitas, ut attributum divinum ab essentiam bonitatis creatae quam ab essentia lapidis, cum aequaliter contineat omnia illa, sicut etiam essentia divina aequaliter continet et respicit omnia ideata, ut perfectiones limitatas. Stat ergo tota ratio Scoti in hoc, quod sicut essentia divina, quae propter suam infinitatem aequaliter continet omnia ideata et aequaliter respicit illa, non magis debet accipi ab uno ideato quam ab alio. Et sic falsum est, quod Thomas dicit quod bonitas, quae est attributum in Deo, accipitur per respectum ad bonitatem creatam, ita quod si Latis bonitas creata non esset, non posset accipi bonitas in divinis, ut attrihutum distinctum ab aliis.
(e) Item tertio sic Distinctio attributorum, etc. in praesenti ratione sunt aliqua notanda. Primo, quod emanationes in divinis, puta generatio passiva per modum naturae, et spirati) passiva per modum voluntatis, sunt in divinis ex natura rei et praeter operationem intellectus collativi, aliter personae constitutae non essent ibi ex natura rei, quia si productio vel emanatio non est realis, nec etiam productum. Secundo, quod Filius dicitur naturaliter produci nascendo, tanquam verbum conceptum in intellectu, id est, tanquam verbum vere productum ab intellectu tanquam a principio formali productivo; et dicitur concipi in intellectu, quia intellectus, una cum essentia dicitur vere memoria fecunda. Hoc idem dico de Spiritu sancto respectu voluntatis.
Tertio suppono, quod distinctio attributorum est fundamentum distinctionis emanationum, id est, quod ipsae emanationes, quae sunt ibi distinctae ex natura rei, de necessitate praesupponunt aliqua attributa distincta ex natura rei, a quibus dicuntur distingui. Non enim est p?ssibile imaginari, quod una productio sit per modum naturae, et alia sit simpli i or per modum voluntatis, et quod principia productiva non distinguantur inter se ex natuarei: quid videtur impossibile. quod unum, videlicet omaiao re indistinctum, sit principium productivum, et per modum libertatis et per modum naturae. Et sic cum ia divinis emauati nes sint ex natura rei, et non siat ibi per respectum ad extra,mu'to fortius attributa a quibus sumuntur erunt ibi ex natura rei et non per respectum ad extra.
Quarto nota, quod licet Scotus hic nominet intellectum et voluntatem attributa, , nominat ea generali nomine et improprie. Et quia Thomas dixit, quod attributa sum ??? per respectum ad extra, et vult quod intellectus et voluntas, et hujusmodi sint ibi distincta tantum per comparationem ad extra, ideo Doctor quantum ad hoc, nominat ea attributa, tamen ipse absolute negat ipsa esse attributa, ut patet in ista quaestione infra, et quaestione prima Quodl beli.
(f) Item quarto sic : Deus intelligit essentiam suam inquantum vera, non inquantum bona, et quia iste actus consequitur immaterialitatem naturalem, id est, actus quo intellectus divinus reflectitur super intellectionem qua intelligit essentiam, et similiter actus volendi quo voluntas vult volilionem, qua immediate vult essentiam; ergo sine tali respectu ad extra essentia includit rationem veri et boni; similiter rationem intelligentis et intelecti, scilicet ipsum intellectum, qui habet rationem intelligentis, et essentiam quae habet rationem intellecti, et similiter includit rationem valentis et voliti, quae rationes sunt formaliter distinctae. Nota tamen. quod licet secundum Doctorem intellectus divinus intelligat essentiam inquantum vera et etiam inquantum bona. tamen hoc quod dicit hic, quod intelligit eam inquantum vera, non inquantum bona, hoc Concludit contra Thomam, qui tenet essentiam sub ratione veri esse objectum intellectus et non sub ratione boni. Hoc stante, formo sic argumen?um. supp mendo mihi primo quod intellectus prima intellectione. qua intelligit aliquid, non fabricat ens rationis. nec comparat illud intellectum ad a' iud ; nam primo intelligit objectum, et intellectum postea comparat, hoc stante, intellectus divinus intelligit essentiam inquantum vera et non inquantum bona, et hoc prima intellectione ; ergo est ibi veritas et non per comparationem ad extra. Et similiter voluntas prima volitione vult eam inquantum bona, et non absolute inquantum vera: ergo est ibi bonitas sine comparatione ad extra.
(g) Ab aeterno etiam intellexit. Potest formari aliud argumentum, supponendo aliqua. Primo, etsi idem omnino in re possit se intelligere, et sic esse objectum et potentia, tamen quod idem omnino in re intelligat seipsum intellectione, et quod talis intellectio qua se Intelligit, sit omnino idem in re, hoc non est intelligibile, quia operatio semper distinguitur ab operante. Cum ergo intellectus divinus intelligat essentiam suam vel seipsum, et ultra intelligat etiam se intelligere propter suam immaterialitatem naturalem, quaeritur tunc, aut intelligit intellectione reali, et non sumpta per respectum ad extra ? aut in electione rationis, quae sit tantum ens rationis, et hoc per respectum ad extra ? Si primo, habeo intentum, scilicet quod est ibi intellectio ex natura rei, aliquo modo distincta ab ipso intelligente. Si secundo, ergo lanium est ibi intellectio rationis et per respectum ad extra. Et sic intellectus divinus non posset seipsum intelligere, nec essentiam suam realiter, nec diceretur intelligens realiter, sed tantum secundo intentionaliter. Et ultra, remoto omni ente ad extra, sequeretur quod non esset ibi intellectio, et sic remota omni creatura ad quam fit latis comparatio, Deus formaliter nihil intelligeret. quae omnia sunt absurda ; et sicut dixi de intellectione, eodem modo potest formari argumentum de volitione. (h) Item quinto sic : Beatitudo divina consistit, etc. Ut clarius intelligatur ista ratio, suppono primo quod Deus sit ex natura rei in seipso beatus objective, et in intellectione et volitione Deitatis formaliter beatus, et hoc a semetipso, etiam omni respectu extrinseco circumscripto; patet, quia beatitudo Dei ad nihil extra dependet, sed est ibi ex natura rei. Tunc sic : Beatitudo formaliter sumpia consistit in actibus secundis et non primis. Cum ergo Deus sit formaliter beatus in seipso ; ergo beatitudo sua formaliter consistit in aclibus.secundis, scilicet in perfectissima visione et volitione sui. Quaero tunc, aut illa visio et volitio sui est ibi ex natura rei, et aliquo modo distincta ab ipso cum non sit intelligibile, actum secundum esse omnino idem cum actu primo ; aut est ibi tantum ens rationis, et per respectum ad extra ? Si primo, habeo propositum. Si secundo, ergo erit formaliter beatus aliquo ente rationis et aliquo respectu sumpto ab extra: et sic remota omni creatura ad quam fit talis comparatio, non erit aliquo modo formaliter beatus, quae omnia videntur absurda ; ergo sequitur quod erit ibi visio beata, et volilio similiter ex natura rei. Et addo ultra, quod ex quo omnia attributa divina sese mutuo respiciunt in perficiendo actus illos, (nam quaedam attributa respiciunt, et quodammodo praesupponunt arium intellectus, ut sapientia, scientia, et hujusmodi; quaedam actum voluntatis, ut charitas, bonitas, et hujusmodi) ergo sicut illi actus sunt ibi ex natura rei et non per respectum ad extra, ita attributa perficientia illos actus, non tamen quod illi actus realiter perficiantur.
(i) Contra rationem ejus. Quia sanctus Thomas asserit, quod illa que distinguuntur ratione in uno extremo, cui correspondent aliqua distincta realiter in alio extremo, semper sumuntur ab illis realiter distinctis. Et quod hoc sit falsum ostendit Doctor hic, quia essentia divina distinguitur ratione ab attributo, puta a sapientia, et tamen in creaturis correspondet distinctio realis inter essentiam et attributum, ut homo distinguitur realiter a sua sapientia ; ergo si essentia divina distinguitur ratione a sapientia, et ta.ia sumuntur a distinctis realiter, ergo essentia divina erit in Deo tantum per respectum ad extra, quod non est intelligibile.
Tum, quia bonum et verum, etc. Hoc concludit contra Thomam, qui bonum et verum ponit tantum ratione distingui in creatura, et est ratio ad hominem, quia secundum Scotum, bonum et verum in creatura formaliter distinguuntur.
(k) Tum tertio,quia ubi est mera distinctio rationis, etc. Sed in ista littera Doctoris occurrunt aliqua dubia. Primum, quia omnis relatio rationis fit semper ex comparatione unius ad aperum; ergo sicut talis relatio rationis requirit rem ad extra comparatam, ita et distinctio rationis requirit respectum ad aliquid extra.
Dico quod licet omnis relatio rationis sit causata, vel saltem derelicta per aliquem actum collativum intellectus, vel alterius potentiae comparantis unum objectum ad aliud, et sic non possit fieri sine tali re comparata ; tamen muita sola ratione distinguuntur sine respectu ad extra, id est, quod ut intelligantur distingui ratione, non habent hoc per respectum ad extra, imo (per impossibile) remoto omni respectu ad extra adhuc distinguerentur. Nam licet Intentio generis et speciei sint causatae suo modo per actum intellectus comparantis unum objectum ad aliud, tamen quod inter se distinguantur, non habent hoc per respectum ad ipsa comparata.
Secundum dubium est de definitione et definito, quia videtur quod non tantum ratione distinguantur, imo magis ex natura rei.
Dico, quod capiendo definitionem et definitum pro vocibus realiter distinguuntur, ut patet, quia sunt diversae voces realiter distinctae. Similiter capiendo pro conceptibus non sunt idem ; tum, quia conceptus definiti est incomplexus, et definitionis complexus ; tum, quia conceptus definiti importatur confuse, et definitionis distincte. Et similiter accipiendo definitum pro re extra, et definitionem pro actu intellectus definientis, distinguuntur ; patet, quia in demonstratione non supponunt pro eodem, ut patet. Aliquando accipiuntur definitum pro conceptibili confuso, et definitio pro conceptibili dislincto, et sic forte ex natura rei differunt. Aliqui tamen exponentes Scotum, dicunt quod definitio proprie est ens rationis, similiter et definitum. Nam intellectus definit, id est, rem conceptam in conceptus dividit, qualiter in re non est divisa, ideo totum aggregatum ex illis conceptibus, in quo est res divisa, est ens rationis. Et quia definire est dupliciter, scilicet effective quod est actus realis definiendi, et formaliter quod est declarare distincte quid sit res, quae fundatur in illis conceptibus, in quos est divisus conceptos definiti ; ideo definire secundo modo, est praecise ens rationis et relatio rationis, quia etiam definitum ut tale, est lanium in conceptu, ideo etiam definitum ut tale, est lanium ens rationis. Non tamen negandum est, quin res realis per definitionem explicetur, quae definitio est tantum ens rationis formaliter, et fundamentaliter est illi concepms definientes, ut homo cognoscitur primo confuse, id est, sub ratione .totius; postea intellectus dividit ipsum, formando du?s conceptus de eo, scilicet animalis et intellectualis, qui duo conceptus distincte declarant, quid sit illud confusum, quod est homo. Homo conceptus est in re ens reale, et in intellectu solum ens rationis, et non dividitur ut in re, sed ut in intellectu. Similiter animal et intellectuale sunt conceptus, et ipsi declarant hominem conceptum, illa declaratio,quia est entium rationis, id est, conceptuum definientium, est tantum relatio rationis : haec illa opinio. Ex his patet solutio ad dubium.
(I) Et talis est distinctio in attributis, qualia sunt objecta intelligentiae divinae, id est, intellectionis divinae, differentia ratione,id est, quod qualia sunt objecta differentia ratione resspectu intellectionis divinae (quae tantum est una),talis est distinctio in attributis, quae attributa sunt hujusmodi objecta, quae tantum ratione distinguuntur, et hoc secundum S. Thomam, ergo non per respectum ad extra ; quia quando requiritur respectus ad extra, tunc non dicuntur sola ratione distingui, sed partim ab intellectu, et partim aliunde, et hoc vel a diversis circumstantibus extra diversimode , ut intellectus, qui distinguit dextrum et sinistrum in columna per respectum ad diversas partes animalis. Et similiter distinguit in puncto principium, et finem per respectum ad diversas lineas diversimode circumstantes, ita quod respectu unius dicitur principium, et respectu alterius dicitur finis ; vel ab eodem diversimode circumstante ut intellectus distinguit, puta in lapide, ut diversimode circumstante bouum et verum, nam ut piaesenlatur in ratione intelligibilis, et in ratione appetibilis, ibi distinguit et bonum. Hic tamen non loquor de bonitate et veritate, ut sunt passiones entis, et hoc bene nota. (m) Item contra minorem. Tota vis rationis in huc consistit, supponendo aliqua. Primo, quod personae divinae productae realiter distinguuntur, et non per respectum ad extra. quoniam non sunt ibi per respectum ad extra; et ipsae personae praesupponunt intellectum et voluntatem, quae sunt principia emanationum sive productionum earum, ita quod productio Filii, quae est per modum naturae, praesupponit intellectum ut productivum per modum naturae, et productio Spiritus sancti, quae est libera, praesupponit voluntatem ut principium productivum per modum libertatis. Secundo suppono, quod attributa quaedam pertinent ad intellectum absolute, ut sapientia, scientia, notitia etc.
quaedam ad voluntatem absolute, ut charitas, dilectio,amor, et hujusmodi. Sicut ergo intellectus habet respectum ad gignilionem Verbi, ita et omnia attributa, quae pertinent ad intellectum, habent respectum ad gignitionem Verbi. Similiter voluntas habet respectum ad spirandum Spiritum sanctum, et omnia attributa pertinentia ad illam. Similiter sic potest sumi distinctio attributorum per respectum ad productiones realiter distinctas. Ergo intellectus beatus poterit iras distinguere per respectum ad distincta realiter in divinis, puta per respectum ad productionem Filii et Spiritus sancti, quae distinguuntur realiter.