In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
In solutione hac explicat bene illud : destructo priori destruitur posterius, et ostendit inesse, non esse essentialiter prius in accidenti quam agere ; item, inesse non esse passionem accidentis, de quo quaest. 1.
Ad principales (e) rationes. Ad primum dico, quod ista propositio, destructo priori, destruitur posterius, vera est de simpliciter priori, a quo scilicet dependet posterius: non autem de illo, quod aliquo Tnodo est prius, a quo tamen posterius non dependet essentialiter ; sicut est in effectibus ordinatis, propinquior causae dicitur prior remotiori, et tamen possibile esset aliquando causam exire in effectum secundum, licet impediretur a primo. Aliter potest dici, quod illa propositio vera est, nisi aliquid aliud prius priori et posteriori suppleat vicem illius prioris ; sic est de Deo et subjecto respectu accidentis hic.
Sed prima responsio est dubia, quomodo effectus posterior posset esse sine effectu priori ejusdem causae, quando inter effectus est ordo essentialis. Dictum est enim saepe in primo libro, quod causa nata habere effectus ordinatos, non est in potentia propinqua ad effectum remotiorem producendum, nisi propinquiori jam producto ; et per hoc non potest Spiritus sanctus spirari, nisi a Patre et Filio simul: ac per hoc non potest creatura creari, nisi simul a tribus personis divinis ; et alia multa ibi.
Secunda etiam ratio non valet hic, quia etsi Deus suppleat vicem, id est, causalitatem subjecti respectu accidentis conservando accidens sine subjecto, non tamen supplet vicem ipsius inhaerentiae ad subjectum, de qua arguitur, quod illa est prior actione in extrinsecum, nisi dicas quod pro tanto supplet vicem ipsius inhaerentiae ad subjectum, de qua arguitur, quia conservat ibi esse. Sed ad formam potest dici, negando minorem, quia inesse accidentis non est essentialiter prius quam agere in extrinsecum, loquendo de inesse alicubi substantiae, quia utrumque convenit contingenter accidenti, et posterius etiam contingenter praehabet prius. Necessario quidem et essentialiter actio praesupponit esse ipsius formae activae, sed quod inesse concomitetur illud esse, non est necessarium, nec necessario praeexactum ad agere. Quando tamen uterque respectus convenit eidem formae absolutae, scilicet inesse et agere in extrinsecum, licet uterque sit extrinsecus adveniens, tamen primus non ita se habet contingenter ad fundamentum, sicut secundus, quia si semper fundamentum, stante ordine causarum naturalium, habet primum respectum, non sic secundum, et possunt plura impedire, ne secundus respectus insit, quam ne primus, quia contrarium impediens potest auferre isti formae ne agat: sed ne insit, nihil potest auferre , nisi Deus.
Est ergo minor falsa, quod inesse est prius quam agere essentialiter; sed tantum esse est essentialiter prius, inesse autem est communiter prius considerando ordinem causarum naturalium. Et tunc ad confirmationem de immediatione, dico quod non omne immediatius alicui, necessario praesupponitur omni mediatiori, utpote, si illud immediatius non est causa aliquo respectu mediati, neque causa activa, neque receptiva, neque effectus simpliciter necessario propinquior eidem causae ; et sic est in proposito. Inesse enim habet immediationem hanc, quod statim ex causis naturalibus consequitur fundamentum, ita statim quod per nullam causam naturalem impeditur non sic agere; sed tamen nec inesse est ratio elicitiva, nec receptiva, nec effectus simpliciter necessario prior quam agere.
Et si dicas, inesse est propria passio accidentis, agere autem est accidens per accidens. Patet re sponsio 1 . q. hujus dist. Inesse enim non est propria passio, sed accidens contingenter inhaerens, licet ut in pluribus: accidens autem ut in pluribus, non necessario praecedit accidens in paucioribus, vel ad utrumlibet.