Myrrha et gutta. Hic agit de deliciis regis, et describit has delicias ex quatuor: ex vestitu, ex habitaculo, ex ministerio, et ex conjugio. De primo dicit, myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis.
Vestimenta christi possunt esse duplicia: scilicet corpus ejus: isa. 63: quare rubrum est vestimentum tuum? item vestimentum christi sunt sancti omnes: isa. 49: his omnibus velut ornamento vestieris. Et ab his procedit odor mirrhae, guttae et casiae, sive de vestimento quod est corpus ejus, sive de sanctis. Myrrha habet amaritudinem; et sic si referatur ad corpus christi, signat amaritudinem passionis: Cant. 5: digiti ejus, scilicet confixi ligno, pleni myrrha probatissima.
Si autem referatur ad sanctos, signat poenitentiam: Eccl. 24: sicut myrrha electa dedi suavitatem odoris. Ubi nos habemus gutta, Graecus, habet aloes: Hebraei, stactes. Gutta est liquor alicujus herbae, et calidum quid, et valet contra inflationes: et signat humilitatem, quae humilitas maxime fuit in christo: Matth. 11: discite a me, quia mitis etc.. Item fuit etiam in sanctis: isa. 66: super quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? aloes est succus herbae; sed non sumitur hic sic, sed pro quodam ligno, et vocatur aloes, quod est odoriferum. Stactes est gumma myrrhae, quod est speciosius quam myrrha. Et haec idem est quod myrrha quantum ad odorem.
Casia est triplex. Quaedam est casia quae est sicut fistula; quaedam est fructus arboris, et de hac non intendit hic, quia non est aromatica; sed est quaedam casia virga quae est aromatica, et ad istam refertur quod dicitur hic. Vel secundum Glossam est quaedam arbor casiata, quae nascitur in locis aquaticis: et per hoc signatur aqua lacrymarum, vel aqua baptismalis; quasi dicat, odor omnium istorum procedit a sanctis, et corpore tuo: 2 Cor. 2: christi bonus odor sumus. Ex secundo dicit, a domibus eburneis; quasi dicat: redolet etiam a domibus tuis eburneis, quae redolent propter ista aromata. Antiqui parietes erant tabulati, apud nos sunt marmorei. Et sic apud Hebraeos et Orientales, parietes erant tecti ebore: Amos 3: peribunt domus eburneae. Domus signat fideles: 1 Pet. 2: et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini in domos spirituales etc.. Eburneae, frigidae propter castitatem: Cant. 5: venter illius eburneus. Item candidae propter puritatem, rubicundae propter castitatem: Thren. 4: rubicundiores ebore antiquo. Ex tertio, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo; quasi dicat: ita est deliciosus quod filias regum habet in ministerio; quasi dicat: vestimenta tua paraverunt filias regum quae serviunt tibi. Ad litteram. Filiae regum mundanorum delectant nos ad honorem christi, quia dedicaverunt se christo, et mortuae sunt pro christo, et hoc, in honore tuo, idest ad tuum honorem: quasi scilicet non solum unius regis, sed etiam filiae regum serviunt christo. Vel aliter. Reges sunt apostoli: filii eorum sunt animae fideles. Vel reges sunt doctores: apocal. 5: fecisti nos deo nostro regnum, et sacerdotes. Filiae eorum sunt populus christianus et fidelis: 1 corinth. 4: in christo jesu per evangelium ego vos genui: hi sunt filiae in honore christi, non in honore regum, scilicet Petri et Pauli, sed christi: 1 Cor. 1: nos praedicamus christum crucifixum. Istae delectaverunt istis aromatibus.