Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. (( vers. 8-10.)) Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. Adhuc de aquis loquitur. Non hic montes accipiamus, quasi terrenos; neque campos, quasi terrenos: sed fluctus tam magnos, ut montibus comparentur. Fluctuavit aliquando mare, et fluctus ejus tanquam montes fuerunt, qui montes illos Apostolos operirent. Sed quamdiu ascendunt montes, et descendunt campi? Saevierunt, et placati sunt. Cum saeviebant, montes erant: cum placati sunt, campi facti sunt; fundavit enim eis locum. Est quidam meatus , quasi profundus locus, quo recepta sunt quodammodo omnia saevientia corda mortalium. Quam multi modo, et salsi, et amari sunt; et tamen quieti? Quam multi sunt qui dulcescere nolunt? Qui sunt qui dulcescere nolunt? Qui in Christum adhuc credere nolunt. Et quamvis multi sunt qui nondum crediderunt, quid faciunt Ecclesiae? Montes erant aliquando, modo campi sunt: tamen, fratres mei, et malacia mare est. Quare enim non saeviunt modo? quare non insaniunt? quare non dant operam? Si non possunt evertere terram nostram, certe contegere . Quare non? Audi: Terminum posuisti quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram.
1356 10. Quid ergo, quia jam fluctus amarissimi modum acceperunt, ut liceat nobis talia etiam libere praedicare; quia terminum acceperunt debitum, quia transgredi non possunt impositum finem, neque revertentur tegere terram; quid fit in ipsa terra? quae operationes ibi fiunt, quam jam mare nudavit? Etsi ad ejus oram tenues fluctus perstrepunt, etsi adhuc murmurant Pagani; sonitum littorum audio, diluvium non perhorresco. Quid ergo, quid fit in terra? Qui emittis fontes in convallibus. Emittis, inquit, fontes in convallibus. Convalles nostis quid sint, depressa loca terrarum. Nam collibus et montibus contraria figura opponuntur valles vel convalles. Colles et montes, tumores terrarum sunt; valles autem vel convalles, humilitates terrarum. Noli contemnere humilitates; inde fluunt fontes: Emittis fontes in convallibus. Audi montem: dicit Apostolus, Plus illis omnibus laboravi. Magnitudo quaedam commendatur; statim tamen, ut profluant aquae, convallem se fecit: Non ego autem, sed gratia Dei Mecum (I Cor. XV, 10) . Non repugnat ut qui sunt montes, sint et convalles; sicut enim montes dicuntur propter spiritualem magnitudinem, ita et convalles propter sui spiritus humilitatem. Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Non ego, convallis est; et gratia Dei mecum, fons est. Qui emittis fontes in convallibus. De Spiritu dicebatur quod modo commemoravi, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri. Videamus si convalles sunt, ut emittantur fontes in convallibus. Audi prophetam: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2) ? Quid est, Super quem requiescet Spiritus meus, super humilem et quietum? Quis habebit fontem meum? Convallis.