Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Septimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Septimo Tomo Continentur.
In Tomum Septimum Praefatio.
Syllabus Codicum Ad Quos De Novo Recognitum Est Augustini Opus De Civitate Dei.
Syllabus Codicum Ad Quos De Novo Recognitum Est Augustini Opus De Civitate Dei.
Codices Manuscripti A Pp. Benedictinis Adhibiti.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Marcellinum De Civitate Dei Contra Paganos Libri viginti duo .
Praefatio. De suscepti operis consilio et argumento.
Caput V.— De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.
Caput VIII.— De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
Caput IX.— De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
Caput X.— Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
Caput XI.— De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris.
Caput XII.— De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata, nil adimit.
Caput XIII.— Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
Caput XIV.— De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt.
Caput XVII.— De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
Caput XVIII.— De aliena violentiarum libidine, quam in oppresso corpore meus invita perpetitur.
Caput XIX.— De Lucretia, quae se ob illatum sibi stuprum peremit.
Caput XXI.— De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
Caput XXII.— Quod nunquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
Caput XXIII.— Quale exemplum sit Catonis, qui se, victoriam Caesaris non ferens, interemit.
Caput XXV.— Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
Caput XXVII.— An propter declinationem peccati mors spontanea appetenda sit.
Caput XXVIII.— Quo judicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
Caput XXXI.— Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
Caput XXXII.— De scenicorum institutione ludorum.
Caput XXXIII.— De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
Caput XXXIV.— De clementia Dei, quae Urbis excidium temperavit.
Caput XXXV.— De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam christianis.
Caput XXXVI.— De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
Caput Primum.— De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
Caput II.— De his quae primo volumine expedita sunt.
Caput V.— De obscenitalibus, quibus Mater deûm a cultoribus suis honorabatur.
Caput VI.— Deos Paganorum nunquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
Caput X.— Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina, vel vera narrari.
Caput XV.— Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
Caput XIX.— De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
Caput XXI.— Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
Caput XXII.— Quod diis Romanorum nulla unquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
Caput XXIV.— De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adjutores.
Caput XXVIII.— De Christianae religionis salubritate.
Caput XXIX.— De abjiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
Caput III.— Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
Caput IV.— De sententia Varronis, qua utile esse dixit ut se homines diis genitos mentiantur.
Caput V.— Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
Caput VI.— De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.
Caput VII.— De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
Caput VIII.— An debuerit diis Iliacis Roma committi.
Caput IX.— An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
Caput XIII.— Quo Jure, quo foedere Romani obtinuerint prima conjugia.
Caput XV.— Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
Caput XIX.— De afflictione belli Punici secundi, qua vires partis utriusque consumptae sunt.
Caput XXIV.— De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.
Caput XXV.— De aede Concordiae ex senatusconsulto in loco seditionum et caedium condita.
Caput XXVI.— De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
Caput XXVII.— De bello civili Mariano atque Syllano.
Caput XXVIII.— Qualis fuerit Syllana victoria vindex Marianae crudelitatis.
Caput XXX.— De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
Caput Primum.— De his quae primo volumine disputata sunt.
Caput II.— De his quae libro secundo et tertio continentur.
Caput IV.— Quam similia sint latrociniis regna absque justitia.
Caput V.— De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitatis.
Caput VI.— De cupiditate Nini regis, qui, ut latius dominaretur, primus intulit bella finitimis.
Caput X.— Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.
Caput XI.— De multis diis, quos doctores Paganorum unum eumdemque Jovem esse defendunt.
Caput XII.— De opinione eorum qui Deum animam mundi, et mundum corpus Dei esse putaverunt.
Caput XIII.— De his qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei asserunt.
Caput XV.— An congruat bonis latius velle regnare.
Caput XVII.— An, si Jovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.
Caput XVIII.— Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt
Caput XIX.— De Fortuna muliebri.
Caput XXI.— Quod dona non intelligentes Dei, Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.
Caput XXII.— De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.
Caput XXIV.— Qua ratione defendant Pagani, quod inter deos colant ipsa dona divina.
Caput XXVI.— De ludis scenicis, quos sibi dii celebrari a suis cultoribus exegerunt.
Caput XXVII.— De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.
Caput XXVIII.— An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.
Caput XXIX.— De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.
Caput XXX.— Qualia de diis Gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.
Caput XXXIII.— Quod judicio et potestate Dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.
Caput II.— De geminorum simili dissimilique valetudine.
Caput IV.— De Esau et Jacob geminis, multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.
Caput V.— Quibus modis convincantur mathematici vanam scientiam profiteri.
Caput VI.— De geminis disparis sexus.
Caput VII.— De electione diei quo uxor ducitur, quove in agro aliquid plantatur aut seritur.
Caput IX.— De praescientia Dei et libera hominis voluntate, contra Ciceronis definitionem.
Caput X.— An voluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.
Caput XI.— De universali providentia Dei, cujus legibus omnia continentur.
Caput XIV.— De resecando amore laudis humanae, quoniam justorum gloria omnis in Deo sit.
Caput XV.— De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.
Caput XVII.— Quo fructu Romani bella gesserint, et quantum his quos vicere, contulerint.
Caput XIX.— Quo inter se differant cupiditas gloriae, et cupiditas dominationis.
Caput XX.— Tam turpiter servire virtutes humanae gloriae, quam corporis voluptati.
Caput XXII.— Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere judicio.
Caput XXIV.— Quae sit christianorum imperatorum, et quam vera felicitas.
Caput XXV.— De prosperitatibus, quas Constantino imperatori christiano Deus contulit.
Caput XXVI.— De fide et pietate Theodosii Augusti.
Caput Primum.— De his qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.
Caput VI.— De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili, contra Varronem.
Caput VII.— De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.
Caput IX.— De officiis singulorum deorum.
Caput XI.— Quid de Judaeis Seneca senserit.
Caput II.— Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.
Caput V.— De Paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
Caput VII.— An rationabile fuerit, Janum et Terminum in duo numina separari.
Caput IX.— De Jovis potestate, atque ejusdem cum Jano comparatione.
Caput X.— An Jani et Jovis recta discretio sit.
Caput XI.— De cognominibus Jovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.
Caput XII.— Quod Jupiter etiam Pecunia nuncupetur.
Caput XIV.— De Mercurii et Martis officiis.
Caput XV.— De stellis quibusdam, quas Pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
Caput XVI.— De Apolline et Diana caeterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.
Caput XVII.— Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.
Caput XVIII.— Quae credibilior causa sit, qua error Paganitatis inoleverit.
Caput XIX.— De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur
Caput XX.— De sacris Cereris Eleusinae.
Caput XXI.— De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.
Caput XXII.— De Neptuno, et Salacia, ac Venilia.
Caput XXV.— Quam interpretationem de abscisione Atidis Graecorum sapientium doctrina repererit.
Caput XXVI.— De turpitudine sacrorum Matris magnae.
Caput XXVIII.— Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
Caput XXXV.— De hydromantia, per quam Numa, visis quibusdam daemonum imaginibus, ludificabatur.
Caput II.— De duobus philosophorum generibus, id est, Italico et Ionico, eorumque auctoribus.
Caput III.— De Socratica disciplina.
Caput VI.— De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.
Caput VIII.— Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.
Caput IX.— De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.
Caput X.— Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.
Caput XI.— Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.
Caput XIII.— De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.
Caput XVI.— Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.
Caput XVII.— An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.
Caput XIX.— De impietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.
Caput XX.— An credendum sit quod dii boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.
Caput XXII.— De abjiciendo cultu daemonum, contra Apuleium.
Caput XXV.— De his quae sanctis Angelis et hominibus possunt esse communia.
Caput XXVI.— Quod omnis religio Paganorum circa homines mortuos fuerit impleta.
Caput XXVII.— De modo honoris, quem Christiani martyribus impendunt.
Caput IV.— De perturbationibus quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.
Caput IX.— An amicitia coelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.
Caput XI.— De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.
Caput XIV.— An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.
Caput XV.— De Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu.
Caput XX.— De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.
Caput XXI.— Ad quem modum Dominus voluerit daemonibus innotescere.
Caput XXII.— Quid intersit inter scientiam sanctorum Angelorum, et scientiam daemonum.
Caput II.— De superna illuminatione quid Plotinus Platonicus senserit.
Caput IV.— Quod uni vero Deo sacrificium debeatur.
Caput VI.— De vero perfectoque sacrificio.
Caput X.— De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.
Caput XIII.— De miraculis quae per sanctorum Angelorum ministerium Deus verus operatur.
Caput XV.— De ministerio sanctorum Angelorum, quo providentiae Dei serviunt.
Caput XX.— De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.
Caput XXII.— Unde sit sanctis adversum daemones potestas, et unde cordis vera purgatio.
Caput XXIII.— De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.
Caput XXIV.— De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat et renovat.
Caput XXVI.— De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri Dei et cultum daemonum fluctuantis.
Caput XXVII.— De impietate Porphyrii, qua etiam Apuleii transcendit errorem.
Caput XXX.— Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit, et dissentiendo correxerit.
Caput XXXI.— Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo asserunt esse coaeternam.
Caput III.— De auctoritate canonicae Scripturae, divino Spiritu conditae.
Caput VI.— Creationis mundi et temporum unum esse principium, nec aliud alio praeveniri.
Caput IX.— De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.
Caput XV.— Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.
Caput XIX.— Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem et tenebras.
Caput XXIII.— De errore, in quo Origenis doctrina inculpatur.
Caput XXIV.— De Trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.
Caput XXV.— De tripartita totius philosophiae disciplina.
Caput XXVII.— De essentia et scientia, et utriusque amore.
Caput XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate completur.
Caput XXXI.— De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.
Caput XXXII.— De opinione eorum qui Angelorum creationem anteriorem volunt esse, quam mundi.
Caput Primum.— De una bonorum malorumque angelorum natura.
Caput V.— Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit Creator.
Caput. VII.— Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.
Caput VIII.— De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad commutabile bonum deficit.
Caput X.— De falsitate ejus historiae, quae multa millia annorum praeteritis temporibus adscribat.
Caput XII.— Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.
Caput XVI.— Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.
Caput XVIII.— Contra eos qui dicunt, ea quae infinita sunt nec Dei posse scientia comprehendi.
Caput XIX.— De saeculis saeculorum.
Caput XXI.— De conditione unius primi hominis, atque in eo generis humani.
Caput XXIII.— De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.
Caput XXIV.— An ullius vel minimae creaturae possint dici Angeli creatores.
Caput XXV.— Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere Dei formari.
Liber Decimus Tertius. In quo docetur, mortem in hominibus esse poenalem, ortamque ex Adami peccato.
Caput Primum.— De lapsu primi hominis, per quem est contracta mortalitas.
Caput VI.— De generalis mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.
Caput VII.— De morte, quam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.
Caput VIII.— Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio, secundae sit mortis absolutio.
Caput X.— De vita mortalium, quae mors potius quam vita dicenda est.
Caput XI.— An quisquam simul et vivens esse possit, et mortuus.
Caput XII.— Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum ejus transgrederentur, fuerit comminatus.
Caput XIII.— Praevaricatio primorum hominum, quam primam senserit poenam.
Caput XIV.— Qualis homo sit factus a Deo, et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.
Caput XVII.— Contra eos qui asserunt, terrena corpora incorruptibilia fieri et aeterna non posse.
Caput II.— De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis.
Caput IV.— Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.
Caput VII.— Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.
Caput IX.— De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita justorum.
Caput XII.— De qualitate primi peccati per hominem admissi.
Caput XIII.— Quod in praevaricatione Adae ad opus malum voluntas praecessit mala.
Caput XIV.— De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.
Caput XV.— De justitia retributionis, quam primi homines pro sua inobedientia receperunt.
Caput XVII.— De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.
Caput XVIII.— De pudore concubitus, non solum vulgari, sed etiam conjugali.
Caput XX.— De vanissima turpitudine Cynicorum.
Caput XXII.— De copula conjugali a Deo primitus instituta, atque benedicta.
Caput XXV. De vera beatitudire, quam temporalis vita non obtinet.
Caput XXVIII.— De qualitate duarum civitatum, terrenae atque coelestis.
Caput Primum.— De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.
Caput II.— De filiis carnis, et filiis promissionis.
Caput III.— De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit.
Caput IV.— De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace.
Caput VII.— De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit.
Caput VIII.— Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.
Caput IX.— De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma.
Caput X.— De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.
Caput XI.— De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere.
Caput XVII.— De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.
Caput XIX.— De significatione quae in Enoch translatione monstratur.
Caput XXV.— De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.
Caput XXVI.— Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet
Liber Decimus Sextus. In cujus priore parte
Caput II.— Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.
Caput III.— De generationibus trium filiorum Noe.
Caput IV.— De diversitate linguarum, principioque Babylonis.
Caput V.— De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.
Caput VI.— Qualis intelligenda sit esse locutio, qua Deus Angelis loquitur.
Caput VIII.— An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.
Caput X.— De generatione Sem, in cujus progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.
Caput XII.— De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.
Caput XIV.— De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.
Caput XV.— De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.
Caput XVI.— De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.
Caput XVIII.— De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini ejus Chanaan terra promittitur.
Caput XX.— De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.
Caput XXV.— De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.
Caput XXXI.— De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.
Caput XXXIII.— De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.
Caput XXXIV.— Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.
Caput XXXV.— De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.
Caput XXXVII.— De his quae in Esau et Jacob mystice praefigurabantur.
Caput XXXIX.— Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.
Caput XLI.— De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.
Caput XLII.— De filiis Joseph, quos Jacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.
Caput Primum.— De temporibus Prophetarum.
Caput XIV.— De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum.
Caput XIX.— De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur.
Caput XXI.— De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.
Caput Primum.— De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
Caput IV.— De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.
Caput V.— De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
Caput VI.— Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.
Caput VII.— Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.
Caput IX.— Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.
Caput X.— Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
Caput XIV.— De theologicis poetis.
Caput XVII.— De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
Caput XIX.— Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.
Caput XX.— De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.
Caput XXI.— De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.
Caput XXVIII.— De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
Caput XXIX.— Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.
Caput XXX.— Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.
Caput XXXI.— Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
Caput XXXII.— De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur.
Caput XXXIV.— De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.
Caput XXXV.— De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.
Caput XXXVI.— De Esdra et libris Machabaeorum.
Caput XXXVII.— Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
Caput XXXIX.— De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.
Caput LI.— Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
Caput LIII.— De tempore novissimae persecutionis occulto.
Caput V.— De sociali vita, quae cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.
Caput VI.— De errore humanorum judiciorum, cum veritas latet.
Caput X.— Quis fructus sanctis de superata hujus vitae tentatione paratus sit
Caput IX.— De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.
Caput XVI.— De aequo jure dominandi
Caput XVII.— Unde coelestis societas cum terrena civitate pacem habeat, et unde discordiam.
Caput XVIII.— Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.
Caput XIX.— De habitu et moribus populi christiani.
Caput XX.— Quod cives sanctorum in vitae hujus tempore spe beati sint.
Caput XXII.— An verus sit Deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.
Caput XXIII.— Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.
Caput XXV.— Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.
Caput XXVIII.— In quem finem venturus sit exitus impiorum.
Caput V.— Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.
Caput VI.— Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
Caput VIII.— De alligatione et solutione diaboli.
Caput XIII.— An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit
Caput XV.— Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
Caput XVI.— De coelo novo, et terra nova.
Caput XVII.— De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem
Caput XVIII.— Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.
Caput XX.— Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit.
Caput XXI.— Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.
Caput XXII.— Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
Caput XIV.— In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.
Caput XXVII.— De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur.
Caput II.— An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
Caput III.— An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.
Caput V.— Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.
Caput VII.— Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.
Caput IX.— De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.
Caput XIV.— De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.
Caput XVI.— Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.
Caput XVII.— De his qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.
Caput Primum.— De conditione Angelorum et hominum.
Caput II.— De aeterna Dei et incommutabili voluntate.
Caput III.— De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.
Caput V.— De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
Caput VII.— Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
Caput XIII.— An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
Caput XV.— An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
Caput XVI.— Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.
Caput XVII.— An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
Caput XXI.— De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.
Caput XXIV.— De bonis quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.
Caput XXIX.— De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.
Caput XXX.— De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.
Appendix Tomi Septimi Operum Sancti Augustini. Exhibentur scriptiones aliquot De Stephani Martyris Detectione, Translatione Et Miraculis, Scilicet: Av
Epistola Aviti Ad Palchonium, De Reliquiis Sancti Stephani, Et De Luciani Epistola A Se E Graeco In Latinum Versa .
((Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam. ))
((Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam. ))
Admonitio In Subsequentem Epistolam.
Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam, De Revelatione Corporis Stephani Martyris Primi Et Aliorum.
Ex Editis Ulim. Et Lov. Et Recognita Ad Plures Mss.
Ex Floriacensi Codice Et Aliis Mss.
Admonitio In Epistolam Anastasii Et In Subsequentem Scripturam.
Admonitio In Epistolam Anastasii Et In Subsequentem Scripturam.
Epistola Anastasii Ad Landuleum, De Scriptura Translationis Protomartyris Stephani, Quam E Graeco In Latinum Vertit.
Scriptura De Translatione Sancti Stephani De Jerusalem In Urbem Byzantium.
Scriptura De Translatione Sancti Stephani De Jerusalem In Urbem Byzantium.
Epistola Severi Ad Omnem Ecclesiam, De Virtutibus Ad Judaeorum Conversionem In Minoricensi Insula Factis In Praesentia Reliquiarum Sancti Stephani .
De Miraculis Sancti Stephani Protomartyris Libri duo.
De Miraculis Sancti Stephani Protomartyris Libri duo.
Admonitio In Subsequentes Libros.
Caput Primum.— De ampulla sanguinis famulae Dei per somnium ostensa.
Caput II.— Ubi virgini sanctus Stephanus apparuit.
Caput III.— De muliere caeca, quae pallam cum reliquiis contigit, et visum recepit.
Caput V.— De muliere quae pro marito suo sanctum Stephanum invocavit, et exaudita est.
Caput VII.— Ubi prohibuit sanctus episcopum, ne reliquias suas transferre praesumeret.
Caput VIII.— De caeco qui capsellam reliquiarum tetigit, et visum recepit.
Caput IX.— De duobus catenatis per gloriosum Stephanum liberatis.
Caput. X.— De reo soluto, et per meritum sancti Stephani sanato.
Caput XI.— Ubi paralyticus meruit sanitatem.
Caput XII.— Ubi quidam paralysi linguae et pedum liberatus est.
Caput XIII.— Ubi caecus Pisitanus lumen recepit oculorum.
Caput Primum.— Allocutio de libro altero ad praecedentem adjungendo.
Caput V.— De dispensatore pecuniae publicae Carthaginis liberato.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Septimo Continentur.
Caput IV.— De praefigurata commutatione Israelitici regni et sacerdotii, et de his quae Anna mater Samuelis, personam gerens Ecclesiae, prophetavit.
1. Procursus igitur civitatis Dei, ubi pervenit ad 0527 Regum tempora, quando David Saüle reprobato ita regnum primus obtinuit, ut ejus deinde posteri in terrena Jerusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans atque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod attinet ad duo Testamenta, vetus et novum: ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eumdemque regem novum ac sempiternum, qui est Christus Jesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei ministerium Samuel, simul officio functus sacerdotis et judicis, et Saüle abjecto rex David fundatus in regno, hoc quod dico figuraverunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis, et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non videtur, cum gratulationem suam Domino fundit exsultans: quando eumdem puerum natum et ablactatum Deo reddit eadem pietate, qua voverat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum es super inimicos meos os meum; laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus, sicut Dominus; et non est justus, sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari superbe , et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore vestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinventiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos, et reducit. Dominus pauperes facit , et ditat; humiliat, et exaltat. Suscitat a terra pauperem, et de stercore erigit inopem: ut collocet eum cum potentibus populi , et sedem gloriae haereditatem dans eis: dans votum voventi, et benedixit annos justi: quoniam non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire Dominum, et facere judicium et justitiam in medio terrae. Dominus ascendit in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae quia justus est ; et dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornu Christi sui. (I Reg. II, 1-10, sec. LXX) .
2. Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filio gratulantis? tantumne mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiat supergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione compleri, convenienter 0528A movetur, nonne intendit, et aspicit, et agnoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen. id est Anna, Gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam, ipsam civitatem Dei, cujus rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute: pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram: quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset ipse Samuel; sed tres mares, et duas feminas (I Reg. II, 20) . Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, Dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornu Christi sui; unde dicebat, si non prophetabat?
3. Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas Regis magni, gratia plena, prole fecunda; dicat quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum cor, et cornu vere exaltatum; quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum: quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec in praeconibus alligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum , agnoscens magnum, Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30) . Dicat itaque Ecclesia, Laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus, sicut Dominus; et non est justus, sicut Deus noster; tanquam sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est sanctus praeter te: quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur, Nolite gloriari superbe , et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit : quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3) . Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Jerusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, id est quam dat homini Deus, qui solus est justus justificans; et suam volentes constituere, id est, velut a se sibi partam, non ab illo impertitam; justitiae Dei non sunt 0529 subjecti (Rom. X, 3) , utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11) , si hominum sunt, et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe adinventiones exsequitur, dicens, Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono atque adjutorio humana sufficientia divina possint implere mandata; et praecinguntur virtute, quorum interna vox est, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 3) .
4. Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei (Rom. III, 2) ? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt: quo verbo minus quidem latino, bene tamen expressum est, quod ex majoribus minores facti sunt: quia et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum Testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo terram transierunt; quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc, velut quaereretur causa cur factum sit, Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Joannes apostolus ad septem scribit Ecclesias (Apoc. I, 4) , eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere: et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia, aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem (Prov. IX, 1) . Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus , oriretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Jerusalem terrenam. Quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus erant: nunc vero ibi quoniam littera est, et spiritus non est, amissa virtute infirmata est.
5. Dominus mortificat, et vivificat: mortificavit illam, quae multa erat in filiis; et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem. Quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare, quos mortificaverit. Id enim velut repetivit addendo, Deducit ad inferos, et reducit. Quibus enim dicit Apostolus, Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit: ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur, Et vita vestra abscondita est 0530A cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3) : ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium in illo potius videmus impletum, Capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram in Deo Apostolus dixit absconditam. Nam cum proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32) , isto modo utique mortificavit cum. Et quia resuscitavit a mortuis, eumdem rursus vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno (Psalm. XV, 10) , eumdem deduxit ad inferos et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit, et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat, et exaltat; utique superbos humiliat, et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur, Deus superbis resistis, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6) ; hoc totus habet sermo hujus, cujus nomen interpretatur Gratia ejus.
6. Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem: de nullo melius quam de illo intelligo, qui propter nos factus est pauper, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. (II Cor. VIII, 9) . Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est, Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem qui pauper . Stercus vero unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, Quae mihi, inquit, fuerunt lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem (Philipp. III, 7 et 8) . De terra ergo suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops: ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait, Sedebitis super duodecim sedes. Et sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 28, 27) , hoc votum potentissime voverant.
7. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est, Dans votum voventi? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, votum voventi. Non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret. Sequitur, Et benedixit annos justi: ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est, Et anni tui non deficient (Psal. CI, 28) . Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt: antequam enim veniant, non sunt; cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est, Dans votum voventi, et benedixit annos justi; unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium 0531 ejus: illum scilicet qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi et adversarium suum . Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat ipsius fit, et vincitur a nobis ; sed non viribus nostris: quia non in virtute potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus: ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum effecit sanctos.
8. Ac per hoc, Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur qui glorietur, intelligere et scire Dominum, et facere judicium et justitiam in medio terrae . Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait Apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ? Id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit. Recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5, 15) . Porro ista charitas, sicut Joannes apostolus testatur, ex Deo est (I Joan. IV, 7) . Facere igitur judicium et justitiam, ex Deo est. Sed quid est, in medio terrae? Neque enim non debent facere judicium et justitiam qui habitant in extremis terrae? quis hoc dixerit? Cur ergo additium est, in medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummodo diceretur, facere judicium et justitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem vitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic divinum evadi posse judicium; in medio terrae, mihi videtur dictum, cum quisque vivit in corpore. In hac quippe vita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est judicium et justitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipiet quisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) . Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in Psalmo legitur, Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12) : ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram 0532 in medio terrae, cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore (Joan. I, 14) .
9. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quomodo gloriari debeat qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino; propter retributionem quae in die judicii futura est, Dominus, inquit, ascendit in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae, quia justus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in coelum Dominus Christus, et inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit Apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 9 et 10.) Per nubes ergo suas tonuit, quas Spiritu sancto, cum ascendisset, implevit. De quibus ancillae Jerusalem, hoc est ingratae vineae, comminatus est apud Isaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6) . Sic autem dictum est, Ipse judicabit extrema terrae: ac si diceretur, Etiam extrema terrae. Non enim alias partes non judicabit, qui omnes homines procul dubio judicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam non judicabuntur, quae in melius vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Propter quod dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) . Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam in medio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, virtutem regibus nostris: ut non eos judicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant, et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. Et exaltabit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltabit cornu Christi sui? De quo enim supra dictum est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus Christus; ipse, sicut hic dicitur, exaltabit cornu Christi sui. Quis ergo est Christus Christi sui? An cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte christos possumus dicere: quod tamen totum eum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.