Astitit regina. Supra Psalmista laudavit christum ex gratiositate, ex virtute bellica, et ex deliciis; hic autem laudat eumdem ex sponsa: quam describit ex quatuor: scilicet quantum ad sponsi praesentiam, quantum ad dignitatem, quantum ad gloriam, et quantum ad ornatum. Sponsa christi est ecclesia; sponsae regis dicuntur reginae: esther 2: ista est esther ordinata regina. Et haec regina est ecclesia: 2 corinth. 11: despondi vos uni viro virginem castam etc.. Dignitas ejus est, quod est regina. Haec astitit semper inhaerens deo et conjuncta.
Unde Angeli qui non mittuntur, dicuntur assistentes: Daniel. 7: millia millium etc.. Psal. 5: mane astabo tibi etc.. Dicit Gregorius: videt quidam per fidem, erigitur per spem, unitur per charitatem. Gloria istius reginae est praerogativa quam habet, quia, a dextris, idest in potioribus bonis. Unde et filius, inquantum est in potioribus bonis patris, secundum quod homo, dicitur esse a dextris. Marc. Ult.: dominus quidem jesus sedet a dextris dei. Et haec meliora sunt; sed si comparentur spiritualia temporalibus, spiritualia sunt potiora. Et haec regina astitit in spiritualibus.
Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus. Item si per dexteram significentur bona opera, haec sunt potiora quam peccata. Prov. 4: vias quae a dextris sunt, novit dominus. Et in his astitit haec regina. Ornatus describitur cum dicit, in vestitu deaurato. Hieronymus non habet, circumdata varietate, nec Hebraei: sed Hieronymus habet, in diademate deaurato. In Hebraeo, in massa auri. Et secundum nostram litteram est duplex vestimentum ecclesiae. Unum est doctrina duorum testamentorum. Prover. Ult.: omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Et iste vestitus non est aurum solum, sed deauratus, quia est refulgens divina sapientia, qua haec doctrina est plena. Tamen est, circumamicta varietate. Et potest referri quantum ad diversa genera linguarum, vel quantum ad profundiorem modum sapientiae.
Alius vestitus est operatio virtuosa. Ps. 131: sacerdotes ejus etc.. Per aurum autem significatur charitas. Genes. 2: aurum terrae illius optimum.
Est enim charitas fulgida et rubea. Et ideo dicitur deauratus, quia informatus charitate. 1 Cor. Ult. Omnia opera vestra in charitate fiant. Vel, circumamicta varietate, idest diversis virtutum operibus; quia alii fuerunt aurei per martyrium, alii rosei per gemitum poenitentiae. Colos. 3: induite vos sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordiae etc.. Et potest exponi totum hoc de beata virgine, quae regina et mater regis est, quae astat super omnes choros in vestitu deaurato, idest deaurata divinitate: non quod sit deus, sed quia est mater dei.