CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit propriam sententiam, nempe inter attributa ante omne opus intellectus, esse distinctionem vel non identitatem formalem, quam late probat rationibus et auctoritate Damasceni, Hilarii, et variis locis Augustini urgentissimis. Vide Philippum Fabrum in primum Scoti disp. 20. cap. 4. et Leuchetum hic, qui responsiones adversariorum refellunt, de quo fuse Antonius Sirectus et Formalistae quaest, de distinctione et identitate.
Ad quaestionem (a) respondeo, et dico quod inter perfectiones essentiales non est tantum differentia rationis, hoc est, diversorum modorum concipiendi idem objectum formale ; talis enim distinctio est inter sapiens et sapientiam, et utique major inter sapientiam et veritatem ; nec est ibi tantum distinctio objectorum formalium in intellectu, quia ut argutum est prius, illa nunquam est in cognitione intuitiva, nisi sit in objecto intuitive cognito. Ista etiam duo membra probantur per rationes factas contra praecedentem opinionem. Est ergo ibi distinctio tertia praecedens intellectum omni modo; et est ista, quod sapientia est in re ex natura rei, et bonitas est in re ex natura rei. Sapientia autem in re formaliter non est bonitas in re. Quod probatur, quia si infinita sapientia esset formaliter infinita bonitas,et sapientia in communi esset formaliter bonitas in communi; infinitas enim non destruit formaliter rationem illius cui additur, quia in quocumque gracdu intelligatur esse aliqua perfectio, qui tamen gradus est gradus illius perfectionis, non tollitur ratio formalis istius perfectionis propter istum gradum, et ita si non includit formaliter ut in communi, nec ut infinitum infinitum.
Quod autem non includat formaliter ut in communi, hoc declaro, quia includere formaliter est includere aliquid in ratione sua essentiali, ita quod si definitio incedentis assignaretur, inclusum esset definitio vel pars definitionis. Sicut autem definitio bonitatis in communi non habet sapientiam in se, ita nec infinita infinitam. Est igitur aliqua non identitas formalis sapientiae et bonitatis, inquantum earum essent distinctae definitiones, si essent definibiles ; definitio autem non tantum indicat rationem causatam ab intellectu, sed quidditatem rei, ergo non est identitas formalis ex parte rei. Et intelligo sic, quod intellectus componens istam : sapientia non est bonitas formaliter, non causat actu suo collativo veritatem istius compositionis, sed in objecto invenit extrema ex quorum compositione fit actus verus. Et istud argumentum de non formali identitate dixerunt antiqui Doctores, ponentes in divinis aliquam esse praedicationem veram per identitatem, quae tamen non esset formalis. Ita concedo per identitatem, veritatem esse bonitatem in re, non tamen formaliter veritatem esse bonitatem.
Ista etiam opinio (b) confirmatur auctoritate Damasceni 4. c praeallegalo, et cap. 9. ubi ipse vult quod inter omnia nomina de Deo dicta, propriissimum est qui est, quia esse dicit quoddam pelagus infinitae substantiae, caetera autem, ut dixit cap. 4. sunt illa quae circumstant naturam.
Nola pro dicto Damasceni quod pelagus perfectionum uno modo potest intelligi pro continente actu et formaliter in se omnes perfectiones sub propriis rationibus formalibus ; sic nihil unum formaliter est pelagus, quia contradictio est unicam rationem formalem continere actu tot res;ergo hoc modo nihil est pelagus, nisi unum identice quod est Deus, sapiens, bonus, beatus, etc. hoc modo non accipit Damascenus pelagus. Alio modo potest intelligi aliquid unum formaliter continens omnem perfectionem modo eminentiori, quo possibile est omnes in uno contineri. Iste autem est, quod non tantum contineantur in eodem identice propter infinitatem formalem continentis, (sic enim quaelibet continet omnes) sed ultra, quod contineantur virtualiter quasi in causa, et adhuc in aliquo ut prima causa a se continente et universalissima, quia omnes continente. Hoc modo haec essentia est pelagus, quia in quacumque multitudine contingit stare ad aliquod omnino primum, in hac nihil est primum nisi haec essentia. Ideo ipsa non est tantum formaliter infinita, sed virtualiter continens alias, nec tantum aliquas, sicut forte intellectus continet sapientiam et intelligere, et voluntas charitatem et diligere, sed omnes, nec ab alio vel virtute alterius continens,sed a se. Itaque habet infinitatem formaliter primariam, tam scilicet a se quam respectu omnium universaliter causalem, et virtualiter contentivam;et ideo pelagus ita continens omnes, sicut possunt eminenter in uno aliquo formaliter contineri : Omnia flumina intrant mare, et unde exeunt, revertuntur. Est igitur ista magis per se, Deus est sapiens, quam
ista, sapiens est bonus. Aliae habent infinitatem formalem, et sic causalem vel virtualem propter ordinem propinquiorem ad essentiam et remotiorem salvandum, sed non respectu omnium habent talem, nec respectu aliquorum habent a se, sed ab essentia. Haec omnia patent in exemplo de ente et passionibus ejus, si ponantur eadem,ul necesse est, si vitetur infinitas. Contra, verissima veritas ponenda est in Deo, formalis est verior quam identica tantum.
Respondeo, illa ponitur, sed non cujuscumque ad quodcumque. Si sic accipiatur, major est falsa de persona, et persona, ei glossanda, esse verior, quae est possibilis. Nunc autem non est possibilis formalis identitas cujuscumque ad quodcumque, sed tantum realis. Ex hoc medio arguitur ex opposito, quia omnis unitas simpliciter perfectionis est ibi ponenda, talis est identica sine formali, quia est simplex illimitata ; formalis autem non ponit illimitationem.
Istud non videtur, nisi esset aliqua distinctio ex parte rei: non enim est pelagus infinitae substantiae propter hoc quod multae relationes rationis possunt circa ipsum causari ; ista enim possunt per actum intellectus circa quodlibet causari.
Confirmatur per (c) Augustinum 8. de Trin. c. 2. ubi probat quod non sunt aliquid majus duae personae quam una, quia non aliquid verius, quae consequentia esset ista ? si tantum esset distinctio rationis inter sapientiam, veritatem et magnitudinem? non videretur aliud argumentum quam si probaretur, sapientia, ergo sapiens, vel e converso. Ad quid etiam Doctores, qui tenent oppositam opinionem, implent tot quinternos, ostendendo unum attributum ex alio, si non est inter ea nisi differentia relationum rationis tantummodo? Ita enim perfecte videretur Deus cognosci, quantum ad omnem cognitionem realem vel conceptum realem, ut cognoscitur sub attributo uno, sicut si cognoscatur sub ratione omnium attributorum, quia cognitio plurium relationum rationis non facit ad perfectiorem cognitionem realem habendam de aliquo.
Similiter juxta auctoritatem Damasceni praedictam, ad quid assignant ipsi ordinem attributorum, quasi essentia sit fundamentum, et quaedam sunt propinquiora essentiae, quaedam propinquiora emanationibus ; si tantum sunt relationes rationis? quis etiam ordo per comparationem ad emanationes?
Similiter (d) Augustinus contra Maximinum : Si potes Deum Patrem concedere simplicem, et tamen esse sapientem, bonum, (et enumerat ibi multas tales perfectiones) quanto magis unus Deus potest esse simplex, et tamen Trinitas? ita quod tres personae non sunt partes unius Dei. Arguit enim ibi, quod si in eodem sine compositione et partialitate possunt esse multae perfectiones simpliciter, ergo multo magis possunt esse tres personae in Deitate sine compositione et partialitate. Quod argumentum esset istud, si attributa tantum differrent per relationes rationis, et personae distinguerentur realiter? Non enim sequitur, si relationes rationis non faciunt compositionem in aliquo ; ergo nec relationes reales.
Idem etiam (e) Augustinus 15. de Trin. c. 3. dicit omnia ista esse aequalia, nihil enim est proprie sibi ipsi aequale; nihil autem est dicere, quod aliquid sub una relatione rationis sit sibi aequale sub alia relatione rationis. Hilarius etiam 12. de Trin. c. 5. alloquens Deum Patrem ait sic : Perfecti Dei, qui et verbum tuum, et sapientia et veritas absoluta generatio est, qui in his aeternarum proprietatum nominibus natus est. Dicit igitur, quod istae proprietates sunt aeternae, et in his natus est Filius de Patre, quasi Pater praehabens ista communicet ea Filio. Si autem essent tantum distincta ratione, non viderentur prius esse in Patre origine quam produceretur Filius; quidquid est enim ibi productum in esse rationis per actum intellectus, videtur esse productum a tota Trinitate, et ita non esset in Patre, ut praecedens origine Filium, quasi necessario praecedens origine.
Ista autem non identitas formalis stat cum simplicitate Dei, quia . hanc differentiam necesse est ponere inter essentiam et proprietatem, sicut supra d. 2. q. ult. ostensum est, et tamen propter hoc non ponitur compositio in persona. Similiter ista distinctio formalis ponitur inter duas proprietates in Patre, innascibilitatem scilicet et Paternitatem, quae secundum Augustinum 5. de Trin. c. 6. non sunt eadem proprietas, quia non est eo Pater quo ingenitus ; ergo si in una persona possunt esse duae proprietates sine compositione, multo magis vel saltem aequaliter possunt esse plures perfectiones essentiales in Deo, non formaliter eaedem sine compositione, quia illae proprietates in Patre non sunt formaliter infinitae; essentiales autem perfectiones sunt infinitae formaliter, ergo quaelibet eadem cuilibet.