IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
In hac solutione declarat illud: actio est tantam suppositi, (licet non inveniatur apud Philosoph. saltem ubi citatur) quod intelligitur de supposito, ut de ultimate denominabili, atque adeo potest convenire formae, ut proxime denominabili.
Ad secundum (f) principale dico, quod ista propositio, actio est tantum suppositi, non habetur a Philosopho 1. Metaph. sed ibi habetur quod actio est circa singularia: et pro tanto praefert experimentum arti in agendo, vel, expertum artifici. Sed unde locus? est circa singulare, ut objectum; ergo est solius suppositi, ut agentis. Si ergo accipitur ista propositio, actio est suppositi, sumitur aliunde quam a Philosopho saltem hic, actio tamen est suppositi, ut ultimate denominati ab actione, sed non ut solius denominati ab ipsa. Hanc responsionem intelligere potest ex 5. dist. 1. lib ubi habetur, quomodo ab eodem abstracto, et maxime dicente respectum, possunt accipi plura denominativa, denominantia plura, ad quae cadit illa forma, et secundum ordinem. Sicut ab hoc abstracto potentialitas accipitur hoc concretum proximum, quod est potentia et dicitur de calore: et ulterius hoc concretum, quod est potens, et dicitur de igne habente calorem. Eodem modo potest accipi ab actione unum concretum, quod denominaret principium formale agendi, et illud de calore diceretur, ut puta calor calefacit, id est, est quo habens agit: sic calor est potentia calefactiva, nec tamen est potentialitas, nec potens. Sed non accipitur ab actione communiter, nisi denominativum denominans ultimum denominabile, ad quod terminatur tota dependentia illius formae; et concedo, quod quantumcumque formae denominentur ab actione, cum ista forma nata sit esse in supposito, posset ulteriori denominatione suppositum denominari ab actione.
Sed diceres, saltem hac denominatione usitata, qua aliquid dicitur agere forma, non denominatur ab actione, et ita propositum. Respondeo, forma habens rationem formae, non sic denominatur, id est, forma informans, quia tunc est alteri ratio, qua ipsum denominatur hac denominatione. Sed forma non informans, sed per se ens, non denominatur hac denominatione: denominari tamen potest alia denominatione, ut praedictum est; et si ipsa non dependet ulterius ad aliquid denominatum, denominatio ejus erit ultima. Et sic illa propositio solius suppositi est agere, breviter exponitur, vel alicujus habentis modum suppositi. In hoc autem, quod dico habere modum suppositi, nihil positivum intelligo ultra essentiam formae, sed tantum negationem informandi aliquod, quod per istam formam agat.
Ad confirmationem per Boetium, potest dici, quod sicut ipse loquitur ibi de quo est et quod est, quodlibet causatum habet ista aliquo modo distincta, eo modo quo nullum creatum est purum esse, de quo in primo libro; sed non oportet, quod in quolibet creato, quo agit, et quod agit sint distincta. Si enim anima est essentia simplex, et idem realiter suae potentiae, non est aliud, quod agit actione intellectiva, et quo agit; et ita hic, istud est quoddam ens, et accidens simplex, nec informans aliud.
Exemplum adductum de anima et homine non probat, nisi de quo et quod in essendo, et hoc accipiendo quo partiale, non quo totale: quod dico, quia homo, ut quo totalia humanitate est homo, sed per animam est homo, ut quo partiali. Et hoc est, quod aliquando consuevit dici de forma totius, et forma partis. Forma autem totius est quidditas rei includens utramque partem essentialem, et illa non est aliud realiter ab ipso: quod si sic forte sit aliud, tantum est aliud in modo intelligendi, et tantum isto modo possunt differre quod et quo respectu actionis, quando quo est quo totale, quod semper est ad minus quando ipsum quo nulli alii inest, et forte etiam quando alii inest, quia tunc subjectum nullam causalitatem habet propriam respectu actionis; sed tamen tunc denominatur ab illa actione, denominatione remota, quia denominatur a principio quo illius actionis.
Ad illud, quod adducitur de 3. Metaph. de Mathematicis, quod in mathematicis non est actio, vel agens, nec bonum, dico, quod quantitas in Eucharistia non est pure quid mathematicum. Mathematicum enim ita abstrahit a qualitatibus naturalibus, sicut a forma substantiali ; ita enim vel magis abstrahit
Mathematicus a naturali, sicut a Metaphysico. Concedo ergo,quod si quantitas esset sola, ipsa non esset agendi principium tali actione, de qua loquimur hic; sed qualitas ista naturalis, quae est hic in quantitate, bene potest habere actum virtualem respectu passi.