IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Henrici virtutes perficere hominem modo humano, dona modo superhumano, beatitudines modo inhumano ; et explicantur tres isti modi. Refutat Henricum octo argumentis claris, optimam doctrinam continentibus.
Ad quaestionem (b) dicit Henricus quodlib. 4. quaest. 23. quod sicut circa delectationes vitiosas convenit tripliciter se habere, scilicet modo humano, superhumano, et inhumano, et similiter sicut circa tristitias inordinatas, ita similiter circa tristitias ordinatas. Modo humano, ut quando circumstantiis debitis sustinet quis terribilia, et ad hoc est virtus moralis acquisita vel infusa ; quae tamen non facit sustinere sine tristitia secundum Philosophum 3. Ethicor. et secundum Augustinum 13. Trinitate, cap. 7. 1 Modo superhumano, ut quando terribile sustinetur cum gaudio, sicut fuit in quibusdam martyribus. Modo inhumano, et ut quasi divino, quando mors non solum non timetur, sed cum gaudio appetitur, sicut Paulus cupiebat dissolvi et esse cum Christo. Quod probatur per Augustinum super Joan. homil, prima tractantem illud 1. ad Corinth. 1. Cum sint in vobis schismata, nonne homines estis ? dicit Augustinus: voluit, quod essent dii, sicut dicitur in Psalmo: Ego dixi, dii estis.
Ad hunc tertium modum est virtus heroica, quam virtutem conjectat Philosophus opponi bestialitati, quae est inhumana, circa delectationes vitiosas, de qua virtute dicitur 7. Ethic. Dicit igitur, quod virtutes perficiunt hominem modo humano,
et dona modo superhumano, et beatitudines modo inhumano.
Sed contra (c) hoc objicitur multipliciter : Primo, quia charitas est excellentissimum donum Dei secundum Augustinum 15. de Trinitate, cap. 19. et secundum Apostolum I. ad Corinth. 13. Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, (quod videtur esse modo inhumano velle ardere pro Deo,) charitatem autem non habuero, nihil milii prodest; igitur non videtur esse aliquod donum, quod excellentius perficiat, quam charitas, et tamen est virtus, et hoc si in primo gradu loquitur de virtutibus moralibus et Theologicis.
Praeterea, circa terribilia (d) convenit virtutem humanam recte tenere medium ; igitur rectius et rectissime, quantum possibile est tali naturae ; sed hoc ex habitu fortitudinis ejusdem speciei, qui potest intendi secundum gradus, qui non variant speciem ; igitur idem habitus specie disponit ad sustinendum modo perfecto et supremo, sicut et infimo.
Si dicas (c) quod non eodem, sed alio ; igitur ille qui disponit ad sustinere in infimo gradu de necessitate est imperfectus quantum ad actum suum et objectum, quia circa sustinere terribilia non potest habere perfectiorem, sed ad hoc quod aliquis perfecte se habeat ad illud, oportet quod habeat habitum alium in specie. Sed pluralitas specierum non videtur ponenda sine necessitate manifesta, ubi scilicet una species non sufficeret, quod non apparet in proposito.
Praeterea (I), Christus tristabatur in passione sua, sicut dictum est distinct. 15. hujus, et universaliter omnis martyr sibi dimissus, id est, si non fiebat circa eum miraculum, quantumcumque sustineret voluntarie, non sine tristitia quaecumque sustinuit, sicut probatur per Augustinum lib. 13. de Trinitate, capit. 7. ubi arguit contra Philosophos dicentes se esse beatos, quia habuerunt quidquid voluerunt, quia si prospera acciderunt, illa voluerunt ; si adversa, similiter, quia patienter sustinebant.
Arguit autem contra eos dicens, quod in adversis non habuerunt quod voluerunt, quia quantum erat ex se noluerunt ea accidere ; si tamen accidebant, voluerunt ea patienter portare, ne amissa patientia miseriores essent. Et hoc universaliter persuadetur, quia patientia non potest esse circa secundum se appetibilia ; miseri ergo erant in vita ista, quia sustinendo adversa, habuerunt aliquid, quod non omni modo voluerunt, quia objectum patientiae ipsorum non erat absoluta ratione volibile, sed supportandum patienter.
Praeterea, impossibile (g) est eumdem agere simul aliquem actum humane, superhumane et inhumane ; igitur acquisito dono evacuabitur virtus prius acquisita vel infusa in Baptismo. Vel si maneat, non erit possibile exire in actum suum, vel non erit necessaria, quia ex perfectiori dono poterit exire in actum suum. Eodem modo beatitudines evacuabunt virtutes et dona, vel saltem necessitatem eorum, quod videtur inconveniens, potissime si sit sermo de virtutibus Theologicis, quia charitas non evacuabitur in patria, nec fides, nec spes in via.
Praeterea (h), ista vocabula superhumane et inhumane sunt metaphorica, nam omnis actus hominis, proprie loquendo, est humanus. Sicut enim necessarium est actum rectum convenire objecto, fini, et aliis circumstantiis, ita etiam necessarium est, quod conveniat ipsi operanti ; non enim convenit mihi agere, quod convenit Regi, et multo minus quod convenit Angelo ; igitur necessarium est ad rectum actum hominis, quod agat illum modo humano ; igitur quicumque habitus disponit hominem simpliciter ad agendum modo humano, disponit ipsum absolute ad agendum circa quodcumque.
Praeterea, si quis (i) semper oraret, et daretur sibi donum intellectus, et non excitaret se circa credibilia, quia non haberet fidem acquisitam, sine qua fides infusa non exit in opus, posset operari modo superhumano per te, quia haberet donum intellectus ; igitur posset excellentius agere circa credibilia, quam alius exercitatus in Scriptura sacra: quod non experimur, imo quicumque talis forte facilius erraret circa credibilia, quam alius bene exercitatus in Scriptura.
Praeterea, circa (K) tot convenit bene ordinari humane, circa quot superhumane et inhumane ; igitur est idem modus ubique.
Item, tunc beatitudo vera esset in actu alicujus beatitudinis, quasi supremi habitus.