IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Ad quaestionem dicit Henricus, etc. Praemissis more solito rationibus dubitandi hinc inde, quas infra, cum respondendum erit, subjiciam.
Proponit sententiam Henrici, quae 1 consistit in hoc quod virtutes, dona et beatitudines necessario distinguuntur inter se, quia virtutes perficiunt hominem, tam acquisitae quam infusae, ut more humano ferat quis terribilia, hoc est, cum debitis circumstantiis, non contraeundo dictamini rectae rationis, cui homo, ut agat modo humano, debet se conformare, quae tamen virtutes ex se non sufficiunt, ut sine tristitia ista terribilia ferantur. Dona vero perficiunt hominem in ordine ad terribilia modo superhumano, ita scilicet ut faciant eum ea pati cum gaudio, sicut passi sunt quidam Martyres. Denique beatitudines perficiunt modo inhumano et quasi divino, hoc est taliter, ut quis non solum cum gaudio sustineat terribilia praesentia aut imminentia, sed etiam mortem ipsam, quae omnium terribilium terribilissima est, cum gaudio appetat, sicut Paulus, qui cupiebat dissolvi, et esse cum Christo, Philipp. 1. ex quibus infert Henricus distinctionem virtutum, donorum et beatitudinum. Loquitur autem de distinctione, ut patet ex iis, quae dicit in fine quaestionis ad fundamentum eorum, qui tenent quod non distinguantur specie, sed tantum sicut perfectum et imperfectum. Respondet enim Henricus perfectum et imperfectum differre dupliciter, primo sic se habendo, ut illud quod est imperfectius possit fieri perfectius, sicut minus album, potest fieri albius, et quae sic se habent non distinguuntur specie. Secundo sic, ut minus perfectum non possit unquam pervenire ad perfectionem magis perfecti, sicut plantae se habent ad brutum ; et quae hoc modo se habent distinguuntur specie, et secundum hunc modum, inquit, se habent dona, beatitudines et virtutes.
(c) Sed contra hoc objicitur multipliciter, etc. Hic incipit impugnare praedictam sententiam: Primo, quia si daretur aliquid distinctum a virtute quod perficeret modo inhumano, ut asserit Henricus, illud deberet esse perfectius quacumque virtute, cum haec secundum ipsum non possit, nisi modo humano, et consequenter imperfectius perficere; sed hoc est falsum, ergo non datur aliquid tale. Probatur minor, quia charitas est excellentissimum Dei donum, ex iis saltem, quae conferuntur puro homini pro hoc statu : sed tamen est virtus secundum Henricum, praesertim si sub virtutibus comprehendat non solum morales, sed etiam Theologicas per se infusas ; ergo. Majorem probat auctoritate Augustini et Apostoli, ex quo data opera inter multa, quae de charitatis laude refert, et ad hoc propositum facerent, citavit illa verba quae specialiter insinuant perfectiorem esse charitatem, quam quidquid distinctum ab ipsa perficit in ordine ad concupiscenda terribilia, quale est illud quo homo inclinaretur ad tradendum corpus ita ut ardeat.
Confirmari potest haec ipsa probatio efficaciter, quia nullus actus potest magis conducere, ut cum gaudio quis sustineat, et optet terribilia pro Christo quam actus charitatis: unde qui majori charitate fervent, magis optant exponere se martyrio, et magis cupiunt dissolvi, ut patet experientia; ergo nullus habitus magis potest ad hoc conducere, quam habitus charitatis, et consequenter ex eo quod donum, aut beatitudo inclinarent ad optanda, et ferenda cum gaudio terribilia, non sequitur ea distingui a charitate.
Respondet ergo ad haec Dionysius Carthusianus Henricum sub virtutibus quas dicit distingui a donis et beatitudinibus non comprehendere virtutes per se infusas.
Sed contra primo, quia Henricus expresse dicit quod differunt in substantia habituum secundum speciem virtutes acquisitae a Theologicis, quae solum sunt infusae secundum ipsum, et a donis et beatitudinibus, et similiter virtutes infusae a donis,et dona a beatitudinibus. Secundo, ista responsio tollit sensum controversiae, quia si per dona et beatitudines intelligerentur habitus, aut actus per se infusi, et per virtutes habitus acquisiti, non posset esse locus dubitandi: omnes enim fatentur habitus et actus per se infusos distingui specie et per se ab acquisitis. Tertio, quamvis salvaretur per illam responsionem distinctio virtutum a donis et beatitudinibus, non tamen posset salvari distinctio donorum et beatitudinum, quae debent esse per se in usa, ut distinguantur a virtutibus in illo sensu acceptis, hoc est, acquisitis.
(q) Praeterea, circa terribilia, etc. Secundo, impugnat Doctor istam sententiam, quia quaecumque virtus versatur circa aliqua objecta, potest perfectius, et perfectius augeri circa illa, donec perveniatur ad perfectissimam intensionem, quam potest habere ; ergo virtus illa, quae versatur circa terribilia ferenda modo humano, potest ad tantam intensionem pervenire, ut perfectissime versetur circa illa; sed in tali intensione non erit distinctae speciei a seipsa, ut fuit in minori intensione, et praeterea nihil impedit quo minus inclinet in tali perfectione ad terribilia ferenda perfectissimo modo ergo quod inclinat ad terribilia ferenda modo suprahumano, non est necessario distinctae speciei a virtute, quae inclinat ad illa ferenda modo humano.
(c) Si dicas quod non eodem, sed alio, etc. Proponit responsionem, quam potest adversarius dare, nimirum quod non eodem habitu quo posset inclinari ad ferenda terribilia modo humano, quantumvis intenso, sed alio distinctae speciei posset quis versari circa illa modo inhumano, quam responsionem insinuat ipsemet Henricus supra, dum dicit perfectionem doni esse talem, ut ad eum non possit pervenire virtus quantumvis intensa. Sed contra infert Doctor secuturum quod habitus disponens ad terribilia ferenda modo humano, necessario esset imperfectus, quantum ad hoc quod repugnaret ipsi habere actum perfectissimum circa talia objecta, et consequenter quod ad habendum talem actum esset necessaria virtus distinctae speciei, et majoris perfectionis essentialiter ; sed hoc dici non debet, quia nullum est fundamentum id asserendi, et sine necessitate non sunt multiplicanda entia, nec specie, nec numero, secundum omnes.
Confirmatur haec ratio, quia illi actus, quibus ferret quis terribilia modo humano, suprahumano et inhumano non necessario habent objecta formalia aut materialia motiva, aut terminativa distinctae speciei; ergo non necessario distinguuntur specie, nec consequenter principia Physica illorum necessario sic distinguuntur. Probatur antecedens, quia illi actus, quibus fertur quis in ista terribilia modo humano et inhumano, vel habent pro motivo bonitatem honestam ordinis naturalis, vel ordinis supernaturalis ; sed circa utramque bonitatem potest versari virtus naturalis etiam acquisita, ut suppono ex alias dicendis, et patet breviter, quia haereticus credit ob revelationem divinam fide naturali, et sperat ac amat spe et amore naturali Deum, ac vitam aeternam ob quamcumque rationem formalem, ob quam, cum erat justus et fidelis, amavit et speravit illa, alias certe posset quis cognoscere, quando haberet amorem supernaturalem, quando non, contra omnes ; ergo isti actus non necessario habent objecta formalia aut materialia motiva, aut terminativa distinctae speciei.
Probatur prima consequentia, quia ex nullo alio capite potest desumi distinctio specifica ipsorum, quam ex illo, ergo si ex illo non desumitur, non debet asseri. Probatur hoc antecedens, non quidem per principium vulgare, quod actus sumunt specificationem ex objecto, praesertim formali, quia si hoc principium intelligatur sic tantum, quod omnes actus, qui habent objecta formalia distincta, debeant esse distinctae speciei, verum quidem erit ; sed non facit ad propositum, quia hoc non obstante, isti actus possent esse distinctae speciei, quamvis non haberent objecta formalia distincta, ut jamjam magis patebit. Si vero illud principium intelligatur sic, quod omnes actus habentes idem objectum formale, debent esse ejusdem speciei, falsum est, quia, ut jam dixi, actus fidei et charitatis naturalis acquisitae possunt habere idem objectum formale motivum et terminativum cum actibus fidei et charitatis infusae, a quibus distinguuntur specie. Probatur ergo aliter istud antecedens, quia nullum aliud potest assignari, quam quod actus suprahumani et inhumani procederent ex principio per se infuso, quemadmodum scilicet actus charitatis naturalis et supernaturalis in substantia distinguuntur per hoc quod hic postulat produci mediante principio physico supranaturali in substantia, ille vero non item. Sed hoc non sufficit, tum, quia actus aliquis virtutis, et consequenter tendens in objectum modo humano, secundum Henricum postulat sic produci, ut actus charitatis per se infusae ; tum quia uterque actus suprahumanus et inhumanus postulant sic produci, et consequenter non distinguerentur inter se. Quod autem uterque postulet sic produci, patet, nam si alter ex ipsis id non postularet, non distingueretur ab actu virtutis ex illo capite.
(f) Praeterea, Christus, etc. Impugnat tertio, quia Christus, si quis alius, habuit dona et beatitudines perfectissime, sed non sustinuit terribilia, nimirum passionem, modoinhumano ; ergo non spectat ab beatitudines aut dona id facere. Probatur minor, quia ipse non sustinuit passionem sine tristitia, ut supra probatum est dist. 35. Sic autem sustinere esset sustinere modo inhumano secundum Henricum. Urget Doctor id argumentum similiter de martyribus, qui tristabantur inter patiendum, et semper tristarentur necessario, non obstantibus donis et beatitudinibus, si sibi ipsis dimitterentur, et non fieret circa ipsos miraculum, ut circa aliquos contigisse legitur. Haec ratio magis improbat explicationem Henrici, et differentiam quam assignat ipse inter virtutes, dona et beatitudines, per quam distinguantur.
Respondet Carthusianus supra,Christum et Martyres doluisse ex dispensatione et ordinatione particulari Dei, non vero ex defectu virtutis sufficientis ad tollendum istum dolorem, seu tristitiam ; unde non sequitur quod. si Christus et Martyres tristati sint, aut non habuerint dona et beatitudines, aut munus donorum et beatitudinum non sit expellere tristitiam, quae alias oriretur ex passione.
Contra, quia quamvis certum sit impeditam fuisse redundantiam beatitudinis, quam Christus ab instanti conceptionis habuit in corpus ejus quod alias non esset subjectum corporeis passionibus ; tamen gratis dicitur impeditam fuisse virtutem perfectionum aliarum communicatarum, quae frustra communicarentur ipsi, si non haberent aliquem effectum ; deinde quidquid sit de Christo, certe sine fundamento diceretur miraculose impeditos fuisse effectus donorum concessorum Martyribus, imo potius communiter aestimatur esse miraculum quoties contingit, ut sine dolore aut tristitia aliqua passi sint Martyres gravia supplicia. Quod si etiam habuerint dona aliqua habitualia intrinseca, quibus reddebantur immunes, profecto nullum aliud ad hoc efficacius conducere potest, quam charitas, quae est plenitudo legis, et secundum Apostolum, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet; ergo adhuc non sequitur quod habuerint aliquod aliud donum distinctae rationis a charitate et caeteris virtutibus.
(g) Praeterea, impossibile est, etc. Impugnat quarto, quia non potest quis simul et semel modo humano, suprahumano et inhumano ferre terribilia: ergo frustra, aut saltem non necessario haberet tria principia distinctae speciei respicientia tres illos actus. Antecedens patet, quia non potest ferre cum tristitia, quod requiritur ut agat modo humano, et ferre sine tristitia, quod requiritur ut agat modo su. prahumano, secundum Henricum. Patet etiam consequentia, quia quoties frustraneus, aut non necessarius est actus, toties frustaneum, et non necessarium est principium talis actus, praesertim quando ad illum solum requiritur, ut fit in proposito: necessitas enim, et utilitas principii, qua tale, est in ordine ad actum. Unde si repugnaret actus, repugnaret principium qua tale, quod maxime verum est de principio creato et accidentali; sed si illi actus simul haberi non possint, quandoquidem quotiescumque haberi posset actus virtutis humanus, praesertim circa idem objectum materiale et formale, circa quod versarentur actus donorum suprahumani, et beatitudinum inhumani, possent haberi actus isti donorum et beatitudinum ab eo, qui donis et beatitudinibus affectus esset, omnino sequeretur quod frustraneum, aut saltem non necessarium esset habere actus tales virtutum.
Hoc autem est valde inconveniens, praesertim quantum ad charitatem, quae nunquam excidit, ne quidem in patria, et cujus actus maxime necessarius est, ut patet ex Apostolo 1. Corinth. 13. et ex praecepto charitatis, et denique ex ipso Henrico, qui omnium virtutum actus, ut sint utiles, referri debere dicit in finem charitatis, quod fieri nequit nisi per actum charitatis.
Respondet Carthusianus, negando antecedens principale, quia sicut eadem oratio procedit ex charitate, obedientia, latria et aliis virtutibus, ita etiam idem actus potest procedere ex dono, beatitudine et virtute: ergo potest quis agere simul modo humano, quatenus procedit actus ipsius a virtute: modo suprahumano, quatenus a dono ; et modo inhumano, quatenus procedit a beatitudine.
Sed contra (quidquid sit de antecedente, de quo in tractatu de actibus humanis agi solet) Doctor non ideo negat quem agere simul modo humano, suprahumano et inhumano ex eo quod idem actus non posset provenire ex diversis habitibus ; imo nec loquitur quidem determinate de eodem actu, quasi vellet quod idem actus non posset esse humanus, suprahumanus et inhumanus, nec hoc sufficiebat ad intentum ejus, quia si diversis actibus posset quis sic agere, non concluderet ratio Doctoris, ut patet : fundat ergo se in repugnantia particulari, quam ex natura sua formali habent actus, qui exigeret adesse tristitiam, et actus qui exigeret non adesse tristitiam. Contra hoc autem nihil facit responsio Carthusiani, ut, patet, sicut contra eum, qui diceret actum scientiae et fidei non posse esse simul, nihil faceret, quod vel idem actus posset esse ex diversis motivis, vel plures actus simul.
Respondet praeterea eumdem actum posse esse in principio sui ferventem,
deinde ferventiorem, postea ferventissimum ; ergo et esset utile habere principia ipsius secundum istas tres differentias ; ergo idem actus posset esse in principio humanus, et postea suprahumanus, et denique inhumanus, et utile esset, ut haberet principia influentia ad istas tres differentias.
Contra primo, quia hoc non potest esse, quando actus ferventior, et minus fervens sunt diversae speciei; actus enim unius speciei Physicae, non potest esse alterius speciei Physicae, ut patet: ergo cum actus humanus, suprahumanus et inhumanus sint diversae speciei, non potest fieri, ut qui prius est humanus, postea fiat suprahumanus aut inhumanus.
Secundo, ut actus sit fervens primo et postea ferventior, sufficit major intensio habitus intra eamdem speciem, et non est utile, ut addatur habitus diversae speciei ; ergo ex illa similitudine non habetur quod ut detur primo actus humanus, et postea suprahumanus, utile sit ponere habitum distinctae speciei, sed potius oppositum habetur.
Tertio, si darentur principia sufficienter determinativa ad actum ferventissimum pro illo instanti, pro quo habendus esset actus minus fervens, ita ut non esset magis difficile potentiae elicere actum minus perfectum, seu ferventem, quam ferventissimum, profecto inutilis esset actus minus fervens, et principium determinatum ad ipsum. Sed fidelis justus pro eo tempore quo posset elicere actum charitatis, verbi gratia, circa terribilia, haberet dona et beatitudines (quae secundum adversarios concomitantur charitatem, non minus quam virtutes morales per se infusae in sententia admittentium illas), et illa tam inclinare possunt ipsum ad suos actus quam charitas ad suos; ergo frustra poneretur actus charitatis pro illo instanti, aut principium ejus ut principium ejus est, quandoquidem non posset simul poni cum actibus donorum, et hi pro illo instanti aeque facile poni possunt; et per hoc patet ad aliam responsionem ejusdem, quam brevitatis causa omitto.
(h) Praeterea, ista vocabula, etc. Impugnat quinto, quia quando dicit Henricus quod dona perficiant modo suprahumano, beatitudines inhumano, et virtutes humano, metaphorice et improprie loquitur ; nam omnis actus hominis bonus et rectus (hic enim agitur de tali) debet esse conveniens et conformis non solum objecto, fini et circumstantiis, sed etiam ipsimet personae hominis agentis, sine ordine, ad quem non posset cognosci quandoque, quod actio esset bona vel mala, nam certum est quod actio aliqua, quae esset bona, et conveniens Principi, verbi gratia, non esset bona subdito, et e contra ; ergo omnis actus hominis bonus proprie loquendo debet fieri modo humano, id est, convenienti ad naturam ipsius, qua rationalis est, et etiam qua est dominus suarum actionum ; ergo ulterius omnis habitus disponens et inclinans ad actum bonum, perficit modo humano. Sed dona et beatitudines, etiamsi essent distincta a virtutibus, adhuc disponerent hominem, et perficerent ipsum ad actum bonum et convenientem ipsi homini ; ergo perficerent modo humano, proprie loquendo, et consequenter quando Henricus dicit quod non perficiant sic, sed modo suprahumano et inhumano, improprie loquitur. Haec impugnatio est contra modum loquendi, magis quam contra ipsam substantiam rei. Confirmatur, quamvis liceat quandoque metaphorice et improprie loqui, tamen quando speculative et scholastico assignantur naturae et differentiae rerum, id facere, praesertim sine necessitate, non congruit: et per hoc patet ad responsionem, quam huic etiam rationi dat Garthusianus supra, qui diligentiorem se praebuit in defensione Henrici, et respondendo rationibus Scoti.
Confirmari potest secundo quo improprie, et male etiam loquatur Henricus, quia certe agere modo inhumano apud omnes Latinos capitur semper in malam partem, ita ut qui sic agere dicitur, male agere intelligatur: ergo cum beatitudines inclinent ad bene agendum, male dicuntur perficere hominem ad agendum modo inhumano. (i) Praeterea, si quis, etc. Impugnat sexto, quia sequeretur ex sententia Henrici, quod qui haberet donum intellectus, et ageret conformiter ad ejus propositionem, semper, verbi gratia, orando et considerando etiam mysteria fidei, quamvis non excitaret se ad credendum illis fide divina (ut bene posset facere, si donum intellectus est distinctum realiter a virtute fidei infusae, et independens in sua operatione ab operatione ejusdem fidei, ut tenet
, Henricus) ageret circa ista mysteria modo suprahumano, atque adeo excellentiori, quam si eliceret actus fidei, etexercitaretse in Scripturis ad proponenda sibi ista mysteria sub ratione
formali motiva credendi. Sed hoc est contra experientiam, qua constat quod qui magis se exercent in Scripturis, et actibus fidei eliciendis, minus sint obnoxii ad errandum circa ista mysteria, atque adeo perfectius agunt circa ista mysteria, quam qui minus se exercent in hoc : ergo falsum est, quod donum intellectus sit quid distinctum a fide, et consequenter quod virtutes distinguantur a donis in sensu controversiae.
Tota vis rationis Scoti consistit in hoc. In illis autem verbis : et non exercitaret se circa credibilia, quia non haberet fidem acquisitam, assignat modum quo posset contingere, ut non exercitaret se ad credibilia credenda, nimirum si non haberet fidem acquisitam, quam non est necesse, ut habeat, quoties quis ageret mediante dono intellectus modo suprahumano, nam ut ipse supponit hic ex dictis supra dist. 23. et 25. fides infusa dependet ita a fide acquisita, ut non possit esse actus illius sine actu hujus, saltem ordinarie. An autem hoc intelligendum sit sic ut de eodem objecto formali et materiali non possit quis habere actum fidei infusae, quin habeat etiam acquisitae, vel sic, ut non possit habere actum infusae de ullo objecto quin de alio aliquo objecto habeat fidem acquisitam tanquam conditionem necessariam ad proponendum objectum formale fidei divinae, nolo modo examinare, perinde enim est ad praesens sive uno, sive altero modo sit necessaria fides humana ad divinam ; utrumque autem modum volui jam insinuare, ne ex hoc loco colligeretur, quod Scotus alterum ex illis determinate teneret.
(k) Praeterea, circa tot, etc. Hic ultimo impugnat Henricum, aut potius) confirmat duas primas rationes. Dicit autem duo: Primo, circa tot convenit bene ordinari humane, circa quot superhumane et inhumane ; igitur est idem modus agendi utrobique, id est, circa eadem objecta formalia et materialia versatur virtus bene ordinans humane, circa quae versantur dona et beatitudines, quae bene ordinant suprahumane et inhumano modo ; ergo virtutes, dona et beatitudines habent eumdem modum agendi, quia non constat unde haberent diversitatem modi agendi, praesertim specificam, de qua agimus, hoc autem confirmat secundam rationem. Secundo, dicit secuturum quod beatitudo vera et formalis patriae deberet consistere in actu alicujus ex beatitudinibus octo viae, et non in actu charitatis: hoc autem esse falsum supponit ex dicendis in quarto, ubi ostendit beatitudinem formalem essentialiter consistere in actu charitatis saltem partialiter.
Probatur sequela, quia quemadmoi dum beatitudo formalis est perfectissimus actus hominis, ita etiam habitus, a quo provenit, debet esse perfectissimus habitus ; sed si beatitudines, dona et virtutes distinguerentur, beatitudo aliqua esset perfectissimus habitus (supposito quod consistant in habitibus, ut tenet Henricus), ergo in actu alicujus ex ipsis consisteret beatitudo formalis.
Quamvis autem Scotus hic supponat quod est in controversia, nimirum actum charitatis in patria esse beatitudinem formalem, tamen revera haec probatio per se non dependet ab illa controversia: nam quamvis beatitudo essentialis formalis non consisteret in actu charitatis, sed intellectus, ut tenent Thomistae, tamen connotat actum charitatis, qui est perfectissimus ex omnibus quos habet voluntas in patria secundum eosdem Thomistas,
sed hoc sufficeret ad praesens, nam in sententia Henrici esset falsum.
Hoc secundum est confirmatio primae probationis Scoti, quia fundatur in maxima perfectione charitatis supra omnes habitus saltem voluntatis sicut illa prima probatio.
Ex his ergo manet sufficienter impugnata sententia Henrici, quae unico verbo efficacissime impugnaretur per illud, quod in secunda probatione insinuat Scotus, nimirum ex eo quod I nullum sit fundamentum, unde colligatur distinctio realis, et multo minus specifica inter principia perficientia hominem ad agendum bene illis tribus modis assignatis ab Henrico, quem propterea nulli, quoad illum dicendi modum, sequuntur, licet multi conveniant cum ipso in conclusione principali de distinctione virtutum, donorum et beatitudinum, ad quos etiam impugnandos accedit Doctor.