Omnis gloria. Supra Psalmista commendavit sponsam a decore; hic autem commendat eam quantum ad gloriam et intrinsecus et extrinsecus.
Primum facit cum dicit, omnis gloria ejus. Ly ejus superfluit; unde construitur expositive ejus, scilicet, filiae regis ab intus: et hoc tripliciter.
Primo, quia in interiori conscientia, non in exteriori fama hominum, sicut est fama peccatorum. 2 Cor. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Secundo in interiori justitia, non in exteriori observantia, sicut in veteri testamento.
Rom. 2: circumcisio cordis, non carnis; in spiritu, non in littera; cujus laus non est ex hominibus, sed ex deo. Tertio, quae est in spe aeterna, quae est interna; non in spe temporalium, quae est extra. Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus: sed cum facis eleemosynam etc.. Secundum facit cum dicit, in fimbriis aureis. Per has fimbrias intelligitur doctrina ecclesiae, Exod. 28, ubi dominus mandat quod in fimbriis vestimenti sacerdotis essent tintinnabula, quorum sonus audiretur. Per sonum ergo doctrina designatur. Ergo in doctrina divinae sapientiae, quae per aurum designatur, est magna gloria: et tamen est circumamicta varietate, idest ornata et vestita aliis linguis, idest variis modis docendi, tamen eandem veritatem sonant.
Act. 2: loquebantur variis linguis apostoli etc..
Vel aliter, in fimbriis aureis, et hoc refertur ad interiorem munditiam et ornatum virtutum; circumamicta, ad exteriorem; quasi dicat: omnis gloria ab intus; et haec duo praecipue sunt in fimbriis aureis. Et propter hoc intelligitur finis vitae quantum ad totam ecclesiam, vel ad totum hominem, quia fimbriae sunt extremae in vestimento: et non dicit deauratae, sed quia sunt aureae. Glossa enim dicit, quod illi qui invenientur in fine mundi, erunt perfecti et sancti. Item homo quamdiu proficit, est quasi deauratus; sed quando erit in fine, tunc erit totus repletus claritate. Prov. 4: justorum semita, quasi lux splendens crescit, et proficit usque ad perfectum diem. Et dicit, circumamicta varietate, exteriori, scilicet diversarum gentium, vel diversarum gratiarum et virtutum.