In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Incidenter resolvit quantitatem sine qualitate non posse percipi a sensa vel intellectu nostro, pro hoc statu,et rationem utriusque assignat.
Et si quaeras, quantitas separata sine qualitate, essetne activa in sensum? Videtur quod sic, quia est per se sensibile. 2. de Anima: et iterum in intellectum posset agere, quia est per se intelligibile ;
non autem posset agere in intellectum nostrum, nisi prius in sensum: ergo, etc. Oppositum videtur, quia non est sensibile primo ; illud autem, quod est tantum sensibile per se non primo, non potest agere sine illo quod est primo sensibile.
Potest dici, quod non sentiretur, quia vel nullam actionem habet in sensum secundum aliquos imprimendo speciem propriam, sed sola sensibilia propria hoc faciunt: sensibilia vero communia solum faciunt ad modum immutandi ipsum sensum ; vel si cum sensibili proprio causet propriam speciem commune sensibile (alioquin quomodo proprie sentiretur), non tamen potest istam causare sine sensibili proprio concomitante, non quidem quin istud sit prius quam qualitas sensibilis primo, et ita secundum se possibile separari ab illa, sed non prius in agendo in sensum, et sic inquantum hujusmodi non est separabile a sensibili proprio. Et forte ratio est, quia sensus est primo potentia receptiva sui proprii objecti, et ideo a nullo alio potest recipere alium actum, nisi prius naturaliter sit in isto actu. Ad primum argumentum patet ex his. Ad secundum, dico quod posset movere intellectum, si sibi esset proportionatum, vel proportionaliter praesens; sed non esset sic intellectui nostro, quia sibi non potest fieri praesens, nisi per speciem, quae non potest causari in intellectu, nisi prius species objecti fuerit in sensu.