Adducentur. Hic commendatur a societate: et circa hoc tria facit. Primo enim describitur ejus societas; secundo, quomodo ad ejus societatem perveniatur, ibi, afferentur; tertio, quando haec societas, sed ubi terminetur, ibi, adducentur. Hieronymus habet aliter, omnis gloria filiae regis a perfasciis aureis vestita. Et hic est punctus; quasi dicat, habet vestimentum fasciis aureis. Et post in varietate cum aliis etc., adducentur etc.. In Hebraeo aliter, prae inclusione auri vestimenta, idest circumamicta.
Et post; insuper cum subtilibus quae sunt plumariae; quae eam attingunt adducentur, sic indutae. Et duo numerat, virgines et proximae.
Et si accipiatur easdem esse, sic est sensus: virgines interius, scilicet fideles animae non corruptae per peccatum; adducentur regi, scilicet christo qui est rex regum. Adducentur, dico, quia non per se venient.
Joan. 6: nemo venit ad me etc.: et ideo dicit Cant. 1: trahe me post te. Sed adducentur post eam, scilicet universalem ecclesiam, quia nullus veniet nec adducetur ad christum nisi sequatur doctrinam ecclesiae. Vel, post eam, idest post b. Virginem, quia ad christum ejus virgines adducentur ad servandam castitatem, et ad exercitium aliarum virtutum. Et hae sunt proximae ejus, scilicet vel ecclesiae, vel b. Virginis, et hae afferentur.
De illis dicit, adducentur, quia levius convertentur ad christum. De istis dicit, afferentur, quia importunius trahuntur; 2 Tim. 4: iusta opportune importune. Si vero accipiantur ut diversae, sic per virgines intelliguntur perfecti; et isti adducuntur, quasi per se ire volentes. Psal. 104: eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia; quia afferentur in laetitia, interiori, et exultatione, exteriori. Christo enim voluntarie se obtulerunt. Ps. 53: voluntarie sacrificabo tibi. Vel afferentur ab Angelis in caelum. Luc. 16: factum est ut moreretur etc..
Et quo afferentur? in templum regis. Ubi manifestum est, quod loquitur de rege christo deo, quia dicit, templum; quasi dicat, ut ipsi sint templum regis. 1 Cor. 3: templum dei sanctum est, quod estis vos. Vel ut in templo dei contemplentur, idest ut vacent deo; nam ad hoc ordinatur consortium virginum, ut vacent deo. 1 Cor. 7: quae nupta est mulier, cogitat quomodo placeat viro; quae autem innupta, cogitat quomodo placeat deo.