IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad tertium principale, declarat bene illud, agens et patiens communicant in materia. Ad quartum, declarat ideo Aristotelem negasse ideas generare posse substantiam compositam, quia sunt formae . non quia negavit actionem formis, sed quia tenuit nullam substantiam immaterialem posse producere substantiam compositam, nisi medio corpore, propter ordinem cau arum universi in quo erravit. Movet et non solvit, an forma substantialis separata generare posset, sicut accidentalis potest alterare ; et videtur quod non, quia non potest suscipere quantitatem, nec suscipi in ea, ut vult hic Tartareis.
Ad tertium (g) principale dico, quod ista propositio primi de generatione, agens et patiens oportet communicare in materia, exponi potest de communicatione aptitudinali vel actuali ; ista autem accidentia separata etiam nata sunt communicare cum passo in materia sui subjecti. Vel aliter, quod non est vera, nisi de agente univoco: nam Deus vel coelum non communicant in materia cum istis inferioribus. Sed hoc non solvit, quia hujusmodi accidentia agunt in sua contraria actione univoca; ergo prima solutio meliorest, quia ex quo haec forma est ejusdem rationis cum forma terminante, sequitur quod sicut forma terminans est in materia, ita ista nata est esse in materia: sed non oportet ipsam actu esse in materia, sicut illa est, quia agere est formae maxime per se entis, sed recipi vel produci non est formae, nisi in aliquo susceptivo.
Ad quartum (h) de 7. Metaph. posset adduci pro me, quia concedo quod qualitas non potest esse principium generandi substantiam compositam: sed in alio adducitur contra me, quia nec qualitas est principium generandi compositum quale, nec etiam forma substantialis, si per se esset, esset principium generandi substantiam compositam, quod tamen haberes negare, sicut et negas de qualitate et composito quali.
Dico ergo primo ad auctoritatem Aristotelis quod intentio sua est, quod idea Platonis non potest esse principium generandi substantiam compositam, quia nulla substantia omnino immaterialis potest generare substantiam compositam, nisi mediante corpore.
Sed unde est haec propositio vera apud Philosophum ? Dico quod ex hocquod ponit ordinem causarum in universo esse simpliciter necessarium: et vidit substantias separatas secundum positionem suam movere coelos, ut per talem motum producant aliqua in istis inferioribus, non autem sic moverent, si possent immediate producere ista, quia tunc ille ordo causarum non esset necessarius, quod sibi esset inconveniens. Nec per hoc oportet imponere sibi truffas aliquorum, quod substantia separata non possit causare aliquid hic inferius propter aliquam imperfectionem, vel tale aliquid, vel tale in substantia separata, vel propter improportionem simplicis ad compositum, sed tantum propter istum ordinem causarum. Concessit enim, quod substantia simplex creat coelum motum, quod est compositum per accidens, et quare non ita compositum per se, cum ipsum agens non ma. gis habeat convenientiam cum composito per accidens nec toto, nec partibus, quam cum composito per se ?
Sed non communicamus cum Philosopho in ista propositione:Ordo causarum naturalium est simpliciter necessarius. Ipse etiam diceret quod accidens simplex non posset producere subjectum quale, non quia negaret accidens simplex, quando est in subjecto, esse totam rationem agendi, et ita si posset per se esse, posset per se agere, sed quia negaret illud posse per se esse propter necessitatem ordinis causarum apud eum.
Sed quod dicitur ibi, quod forma substantialis, si per se esset secundum auctoritatem hanc Philosophi, non posset esse principium generandi substantiam compositam, hoc quidem habet dubium. Si enim sicut qualitas est totale principium alterandi, ita forma substantialis generantis sit totale principium generandi, consequens est dicere, quod forma substantialis per se ens, potest substantiam generare, nisi forte, quia non esset sub modo convenienti ad agendum; nihil enim habet modum convenientem ad agendum in materiam quantam, nisi ipsum sit quantum, loquendo de agente univoco: sed de hoc, an forma substantialis sola esset principium generandi, vel quod plus est, an prima substantia sola, require supra in hac quoest.