IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(1) Aliter dicitur, etc. Impugnata sententia Henrici, proponit eam, quam tenet Divus Bonaventura hic art. 1. quaest. 1. et consistit in hoc, quod virtutes, dona et beatitudines distinguantur realiter, ex eo quod virtutes perficiant in ordine ad recte, dona in ordine ad perfecte agendum.
Unica, sed efficaci ratione rejicit hanc sententiam, quia quaelibet virtus inclinat ad recte, perfecte et expedite agendum ; ad recte quidem, quia est rectitudo habitualis potentiae determinans ipsam ad eliciendum actum rectum conformiter ad rationem rectam ; perfecte vero, quia virtus est perfectio habentis non solum quatenus ipsamet est secundum se perfectio, et consequenter per communicationem formalem sui perficit suum subjectum, sed etiam quatenus est determinativa ad actum bonum, atque adeo perfectum ; expedite denique, quia virtus est habitus, et habitus ex ratione sua generica habet inclinare potentiam, atque adeo faceret ipsam expeditam et facilem ; ergo et virtus id habet, et consequenter non bene distinguitur a donis et beatitudinibus per hoc quod haec expedite et perfecte, illa vero non nisi recte agere conferat.
Et si dicas, quod non conveniat habitui ex ratione generica facilitare aut expeditum facere, quia id non convenit habitibus supernaturalibus, cum non sentiamus nos per ipsos magis faciles, quam sine ipsis, alias ex facilitate, quam sentiremus, cum essent, et negatione ejus quam perciperemus, cum non essent, potuissemus colligere, quando haberemus habitus supernaturales, et quando non, quod est falsum.
Contra, quia illud expeditum facere et facilitare, quod convenit habitui, ut sic operativo, et ratione ejus omni habitui particulari, non est aliquid, quod per experientiam colligi possit, ut bene probat instantia replicae, sed consistit in determinatione potentiae ad agendum circa objectum habitus abstrahente a modo sensibilis determinationis et insensibilis, qui convenit habitibus particularibus ex ratione particulari sua, non ex. communi ; ergo expeditio et facilitas, quam natus est dare habitus ut sic, convenit omni virtuti, licet non conveniat omni dare expeditionem aut facilitatem sensibilem.
Et si dicas ulterius, quod S. Bonaventura intellexerit expeditionem sensibilem per illam, quam nata est dare beatitudo ; contra primo, quia etiam virtutes morales dant talem expeditionem ; ergo per hoc non posset colligi distinctio earum a beatitudinibus. Secundo, si potest sentiri facilitas, quam dat beatitudo habitualis ; ergo poterit etiam sine inconvenienti aliquando sentiri facilitas, quam dat virtus supernaturalis, verbi gratia, charitas. Neque enim magis absurdum est, quod propter talem facilitatem posset colligi quandoque dari charitas, quam quod colligeretur dari ipsamet beatitudo, praesertim cum ex eo quod adsit vel absit beatitudo, possit colligi adesse vel abesse charitas et gratia sanctificans, quae maxime secundum adversarium, habet necessariam connexionem cum beatitudinibus, quae propterea non dantur nisi justis.
Quod si non intelligat sanctus Doctor per recte et expedite agere, ad quod disponunt dona et beatitudines, recte et expedite agere quomodocumque, prout revera intelligere nequit, sed recte et expedite agere determinate aliquo modo, quo non posset virtus, incumberet ipsi assignare talem modum ; eum enim negat Scotus, et qui cum eo tenent virtutes, dona et beatitudines non distingui, et nisi ostendatur, sufficit pro principio ad eum impugnandum, non esse multiplicanda entia sine necessitate, nec derogandum perfectioni virtutum absque causa, limitando earum activitatem circa propria objecta ad certam mensuram perfectionis in suis actibus, qua majorem haberent alii actus circa eadem objecta.