Postquam determinavit de voluntate divina quid sit, et quot modis dicatur, hic inquirit de efficacia ipsius, et dividitur in partes duas: in prima movet quasdam quaestiones de quibusdam quae videntur divinam voluntatem ostendere inefficacem: in secunda ostendit ipsam esse efficacem in omnibus, 47 dist.: voluntas quippe dei semper efficax est. Prima pars dividitur in duas, secundum duo quae possunt divinam voluntatem inefficacem ostendere, vel quod non fiat quod vult, vel quod fiat quod non vult. In prima ergo parte pertractat quaestionem hanc, utrum aliquid velit fieri quod non fiat; in secunda, utrum aliquid fiat quod non velit, ibi: ideoque cum constet omnia bona quae fiunt, ejus fieri voluntate... Recte quaeri solet, utrum et mala omnia quae fiunt, idest peccata, dei fiant voluntate. Circa primum duo facit: primo movet dubitationem ex duabus auctoritatibus; secundo exponit eas, ibi: sed audiamus solutionem.
Ideoque cum constet omnia bona quae fiunt, ejus fieri voluntate... Recte quaeri solet, utrum et mala omnia quae fiunt, idest peccata, dei fiant voluntate.
Hic pertractat secundam quaestionem, inquirendo, utrum deus non velit, vel velit mala fieri, quae tamen fiunt. Circa hoc tria facit: primo movet quaestionem, et ponit diversas opiniones; secundo prosequitur eas, ibi: qui enim dicunt deum mala velle esse vel fieri, suam his modis muniunt intentionem; tertio eligit unam illarum, ibi: haec igitur et alia hujusmodi inania relinquentes... Dicamus deum non velle mala fieri. Circa secundum duo facit: primo prosequitur primam opinionem, ponendo duas rationes ejus; secundo prosequitur secundam opinionem, ibi: illi vero qui dicunt, dei voluntate mala non fieri vel esse, inductionibus praemissis ita respondent. Circa hoc tria facit: primo ostendit quomodo secundum hanc opinionem respondetur ad rationes primae opinionis; secundo inducuntur rationes ad opinionem secundam, ibi: si quis igitur diligenter attendat quae scripta sunt, facile est ei percipere, ex malis bona provenire; tertio excludit quamdam sophisticam objectionem contra hanc opinionem, ibi: jam sufficienter ostensum est quod deo auctore non fiunt mala. Circa primum duo facit: primo ponitur solutio rationis primae; secundo secundae, ibi: quod autem ait Augustinus, mala fieri, bonum est... Ea ratione dictum esse asserunt, quia ex malis quae fiunt, deus bona elicit.
Si quis igitur diligenter attendat quae scripta sunt, facile est ei percipere, ex malis bona provenire.
Hic ponit rationes pro secunda opinione: et dividitur in partes tres, secundum tres rationes.
Secunda incipit ibi: deinde idem Augustinus quaerens quae sit causa ut homo sit deterior, in deo eam non esse asserit. Tertia ibi: item aliter etiam ostenditur quod deo auctore, idest volente, non fiunt mala.
Hic quaeruntur quatuor: 1 utrum deus omnes homines salvos fieri velit; 2 utrum mala fieri sit bonum; 3 utrum malum sit de perfectione universi; 4 utrum deus mala fieri velit.