Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Hic commendat eam a prole. Circa quam quatuor ponit: scilicet prolis originem, dignitatem, officium et fructum. Dicit ergo, pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Filii ecclesiae primitivae sunt apostoli et eorum successores. Filii dicuntur esse nati ecclesiae per doctrinam christi sponsi ejus, et alii per doctrinam apostolorum, et alii filii aliorum praedicantium.
Et ideo non est inconveniens quod idem sint filii et patres: quia apostoli ipsi sunt patres eorum quos converterunt. 1 Cor. 4: in christo jesu ego vos genui. Alii etiam sunt patres et filii. Isti ergo filii sunt nati ecclesiae. Filii apostoli, et alii sancti viri et doctores. Vel patres boni fuerunt prophetae. Eccl. 44: laudemus viros gloriosos, et parentes nostros. Et loco istorum nati sunt ecclesiae filii qui funguntur dignitate illorum; et sic patet proles et origo sponsae. Sequitur dignitas, constitues eos principes super omnem terram, idest primo capientes, primum capies.
Isti ergo principes dicuntur, quia primi dona spiritus sancti acceperunt. Rom. 8: non solum autem illi, sed nos ipsi primitias spiritus habentes, tempore prius, caeteris abundantius, dicit Glossa.
Unde sicut beatae virgini nulla mulier comparatur, ita nec aliquis sanctus potest apostolis comparari nec adaequari. Item dicuntur principes, quia fuerunt et sunt ecclesias gubernantes. Item quia primi post christum doctores nostri fuerunt. Ps. 67: praevenerunt principes etc.. Isti sunt diligendi. Judith 5: cor vestrum diligit principes Israel.
Istos constitues principes, qui non sunt per seipsos constituti, sed per christum. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos etc.. Item alii praelati constituuntur per summum pontificem.
Hebr. 5: nemo assumat sibi honorem. Et non in aliqua parte, sed super omnem terram. Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum etc..
Et nimis honorati sunt etc.. Ps. 138. Et hoc specialiter convenit Petro et Paulo; nam Petrus obtinuit principatum universalem ecclesiae. Joan. 21: pasce oves meas. Paulus super totum mundum, quantum ad gentes gentiles. Isa. 49: posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Et hoc etiam dicit ipse, Act. 13. Memores erunt nominis tui, domine. Hic ponitur officium apostolorum, quod est praedicare nomen dei. Marc.
Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae; et ideo dicit, memores erunt, idest facient habere memoriam. Nominis tui in omni generatione. Quantum ad locum, quia in omni parte mundi, et generatione, quantum ad tempus, quia caelum et terra transibunt etc..
Marc. 13. Matth. Ult.: ecce ego vobiscum sum etc..
Propterea populi. Hic ponitur fructus, qui est, quia omnes populi confitebuntur tibi christe: et dicit, populi, quia non solum unus populus, sed omnes.
Psal. 66: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. Philip. 2: omnis lingua confiteatur, quia etc. Isti confitebuntur tibi in aeternum. In Graeco idem est aeternum quod saeculum, vel aevum; unde Glossa, in aeternum, scilicet praesentis saeculi, et in saeculum saeculi, idest in futuro. Et haec memoria durabit in aeternum. Isa. 35: gaudium et laetitiam obtinebunt.
Alia littera habet, memor ero nominis tui etc.. Et haec est melior: et tunc refertur ad fructum apostolorum, et erit vox populi conversi; quasi dicat: dico quod constitues eos principes: et ego populus christianus memor ero nominis tui etc.: in quo designatur fides, quae est in corde; et post laus, quae est post fidem. Et hic Psalmus cantatur in festo natalis domini propter sponsi laudem quae tangitur. Item cantatur in festis virginis, propter ejus laudem quae tangitur. De primo, ibi, speciosus.
De secundo, ibi, astitit regina. Item cantatur in festivitatibus virginum, quia adducentur. Item in festis apostolorum, pro patribus tuis.