In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
( g) Ad tertium principale, etc. Tenet primam solutionem, quae potest etiam accommodari secundae, si intelligatur similiter communicatio in actu vel aptitudine, quantum ad materiam, quia sicut forma, quae est principium agendi, et terminus actionis, sunt ejusdem speciei, ita neutra dependet ab ullo subjecto, a quo non est nata dependere altera.
(h) Ad quartum, recte explicat textum Philosophi, quia neque idea Platonis, neque ens abstrahens a materia posset generare substantiam materialem, ex mente Philosophi, et compositam, nisi mediante corpore, nempe motu coeli, propter ordi nem, quem posuit causarum, in quo erravit. Unde bene removet interpretationem aliorum, quam desumunt ex simplicitate substantiae separatae, vel improportione ad corpus, vel hujusmodi, quia haec perinde instant in eadem difficultate et forma, contra motum corporeum caeli, quem ad mittebat Philosophus causari a substantia separata.
Movet dubium, an secundum hanc sententiam Philosophi, forma substantialis separata posset generare substantiam? Re-8 spondet Tartaretus negative, quia ipsa non esset quanta, neque nata recipere quantitatem, quia quantitas non subjectatur in forma, sed in toto. Unde neque materia sola, neque forma sola, id est, separata, nata sunt recipere in seipsis quantitatem, sed compositum; unde sequitur per ipsum, neque formam substantialem ignis producere formam substantialem ignis, sed totum producere illan formam, quod distinguitur realiter a forma et materia; in composito tamen accidentali, forma est principium agendi, quia nihil dicit praeter suas partes.
Haec responsio non subsistit, neque cohaeret litterae, quia nihil magis ex intento probat Doctor, quam formam substantialem esse principium generationis; et in resolutione hujus dubii dicit a fortiori ipsi separatae convenire posse generare substantiam, si qualitati competit esse principium totale alterandi, quando est separata. Nec obstat illud, quod subnectit in illis verbis : Nisi forte, quia non esset sub modo convenienti ad agendum;nihil enim habet modum convenientem ad agendum in materiam quantam, nisi ipsum sit quantum, loquendo de agente univoco, etc. Haec dubitatio excepit casum, in quo forma esset separata tam a subjecto quam a quantitate, non vero infert suppositionem, quasi ex separatione a materia nullo modo esset quanta, vel sequeretur etiam ejus separatio a quantitate.
Unde Doctor in littera sequente redit ad affirmationem, remittens se ad dicta in hac quaestione de forma substantiali, vel de substantia prima, quam probavit esse principium producendi substantiam, et negavit formam accidentalem agere ad substantiam immediate, sive producendo, sive corrumpendo, tanquam terminum intrinsecum suarum actionum. Si ergo forma accidentalis est activa, a fortiori forma substantialis est activa ex omnibus principiis, quibus probatur substantiam esse activam.
Accedit toti, cum dicat solum formam totius, secundum hanc, non convenire actionem ullam, sed mediante forma partis, qua constituitur in specie, mediante qua etiam est receptivum et activum. Quis enim unquam dubitavit materiam et formam substantialem corpoream esse extensas et quantas ? Sed si quantitas ita praecise reciperetur in toto, ut excludit secundum distinctionem realem partes,
non posset effectus quantitatis communicari formae aut materiae, quia nequit formae communicare effectum suum nisi ei, quod eam recipit in se per modum formae, vel certe ei cui communicatur per modum formae.
Unde anima rationalis, quamvis insit corpori quanto, quia neutro modo se habet ad quantitatem, ita nullum effectum formalem recipit ab ipsa; sicut neque albedo et dulcedo in lacte communicant sibi invicem aliquem effectum formalem, sed totum non se habet ad materiam et formam, sicut subjectum aut forma informans ; ergo neque quantitas mediante toto afficeret partes.
Dicendum ergo quantitatem afficere totum mediante forma, et sic immediate afficere formam, et mediante illa materiam. Unde forma substantialis potest separari a subjecto manente in ipsa quantitate, et aliis accidentibus, quae insunt toti, et sunt principia alterantia substantiam, ac proinde habere omnia requisita ad generandam substantiam ; ad hoc enim sufficit communicare formam materiae praeexistenti, et principium illud Philosophi perinde hic interpretandum est, ac in actione accidentis separati, et eodem modo solvendum.