In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia D. Thomae, et Richardi virtutes distingui a donis, quia haec disponunt voluntatem, ut est mobilis a spiritu ; illae, ut mobilis a recta ratione, rejicitur tribus rationibus claris.
Aliter dicitur (m) quod oportet . aliquid disponere voluntatem, ut est mobilis a ratione recta, quod fit per virtutem, et aliud disponere eam, ut est mobilis a spiritu, scilicet quod fit per donum ; haec enim duo ponuntur moventia voluntatem.
Contra hoc, (n) quia etiam falsum est, quod supponitur, quod ratio movet voluntatem, ita quod virtus non sit nisi dispositio mobilis in voluntate ; et secundo, quia per haec non ponitur distinctio beatitudinum a donis et virtutibus ; et tertio, ex quo Deus dedit habitum voluntati, semper assistit voluntati et habitui ad actus sibi convenientes,
sicut postquam illuminavit caecum miraculose, semper assistit illuminato, utpossit movere illam potentiam ; igitur per idem est aliquid proportionatum moventi primo et secundo ; igitur si per habitum proportionatur potentia sibiipsi, per idem sufficienter proportionatu Spiritui sancto, ut alii moventi ; non igitur propter istam motionem oportet ponere necessario alios habitus.